Cognitio tertia, Capita 114–226
- Emeritus episcopus dixit:
Sic agitur causa, haec iudicii forma est, sic veritas inquiritur ut de persona taceatur. Dicit me nescio quo auctore crimina in Ecclesiam ventilare, et quasi per famam quamdam honorem suum meritumque destruere. Quidquid velit, quo nomine velit, quo potest argumento huic ipsi causae nomen imponat necesse est, ut quia iterum provocat, petitor adsistat. Utrum ego dixerim necne, utrum vere dixerim, anne confinxerim, cum ipsius propositione cognovero; cum ea quae mihi obiicit vera esse, et ex me prolata constiterit, tunc demum necesse est eorumdem me intentionibus respondere. Videt ergo praestantia tua sine provocante respondentis superfluam esse personam, nec posse quemquam dici respondentem nisi primo fuerit provocator. Ergo si provocatoris loco, hoc est, quod dicitur petitoris, adsistit, instituat actionem, cui respondere debeam. Saepissime enim dicunt nos superfluis moratoriis uti, ne ad negotium veniatur. Ergo cum iste cardo sit causae, ut is qui alterum in iudicium vocat, instituere actionem debeat, et provocare ad responsionem, advertat praestantia tua eos prosequi debere, utrum nobis vel quam instituant actionem, ut respondere possimus. Et alia manu: Emeritus episcopus, salvo effectu appellationis nostrae recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Edicat pars catholica utrum e diverso sistentibus aliquid obiiciendum credit.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Nos collationem poposcimus ubi obiecta diluamus, non ubi obiiciamus diluenda; quandoquidem cum illi obiecta probare non potuerint, quid sint, quid remaneant, nobis non dicentibus manifestum erit omninibus, et a tua sublimitate iudicabitur. Nunc ingressi sumus diluere criminationes eorum, quas solent Ecclesiae quam tenemus obiicere: mandatum quoque ipsorum hoc continet. Adversus traditores et persecutores nostros. Quondam autem Primianus, si dignatur, frater noster conventus pro ipsa collatione respondit. Indignum est ut in unum conveniant filii martyrum et progenies traditorum. Haec crimina diluenda suscepimus, ut haec crimina diluantur istam collationem poposcimus. Concessa est. Aut probentur, aut purgentur. Et alia manu: Recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Mandati series traditorum partem e diverso sistentem esse profitetur. Collationem vero, si tamen prosecutio catholicae partis veritate subnixa est, ab utrisque partibus constat esse postulatam. Unde nunc id quod mandato videtur expressum, sanctitas vestra probationibus fulcire dignetur. Accepistis enim ex eorum prosecutionibus magis a vobis aliqua obiici, et ea obiecta se velle diluere.
- Petilianus episcopus dixit:
Pronuntiare dignare de persona. Tunc itur in causam. Et alia manu: Petilianus episcopus sine praeiudicio appellationis nostrae recognovi.
- Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Iam non est nostrarum partium de hoc aliquid superfluo respondere. Et alia manu: Recognovi.
Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Interlocutiones superiores sublimitatis tuae recitentur, et agnoscant quid postulant. Et alia manu: Recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Si collationem ab utrisque partibus constat esse postulatam, constat eum esse petitorem qui crimen intendit.
- Emeritus episcopus dixit:
Doceat ab utrisque partibus collationem esse in iudicio flagitatam. Et alia manu: Emeritus episcopus recognovi.
- Alypius episcopus Ecclesiae Catholicae dixit:
Docemus. Et alia manu: Recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Hoc pars catholica docere debebit.
- Adeodatus episcopus dixit:
Catholicos nos esse scriptum sit. Et alia manu: Adeodatus episcopus prosecutionem meam salvo appellationis effectu recognovi.
Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Donatistas vos esse ex Primiani mandato docemus. Et alia manu: Recognovi.
Adeodatus episcopus dixit:
Caecilianistas vos esse scriptum sit. Et alia manu: Adeodatus episcopus prosecutionem meam, salva appellatione, recognovi.
- Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Si praecipis, gesta recitamus in iudicio habita praefecturae; ubi se pars adversa audiri tantopere flagitavit. Et ideo, si praecipis. Et alia manu: Recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Gesta habita in iudicio illustrium potestatum suscepta ab officio recitentur.
- Petilianus episcopus dixit:
Contra haec serva quae competunt. Et alia manu: Petilianus episcopus sine praeiudicio appellationis nostrae recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Salva erunt.
Petilianus episcopus dixit:
De persona pronuntia. Quid petierint, quid suggesserint clementissimo imperatori, quidve mentiti sint, hoc prodatur. Hic Pronuntia utrum id superflue flagitem, necne. Tum demum itur in causam. Et alia manu: Petilianus episcopus, salvo merito appellationis nostrae, recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Collationem fuisse postulatam missis legatis sermo coelestis ostendit, hanc fieri evidenter sanctione praecepit; cui me iudicem residere pariter constitutum est. Excedere me huius praeceptionis formam etiam sanctitas vestra omnino non posse mecum melius recognoscit.
- Petilianus episcopus dixit:
Pronuntiare te constanter convenit, vir nobilis, utrum proferri debeant illa quae clanculo habentur, quae rubore compressa sunt mentientium: aut certe si superflue petimus, hoc pronuntia. Et alia manu: [Petilianus episcopus] sine praeiudicio appellationis nostrae recognovi.
- Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Si quid est quod contra nos, ubi mentitos esse pars adversa designat, proferre poterit, iam proferat; ne superfluis nos accusationibus agens, populus adhuc usque, cui consulere volumus, decipiatur. Et ideo, si nobilitas tua praecepit, apud praefecturam gesta habita recitentur. Et alia manu: Recognovi.
- Petilianus episcopus dixit:
Ordine suo cuncta legantur. Legantur primo quae petimus. Et alia manu: Petilianus episcopus sine praeiudicio appellationis nostrae recognovi.
Emeritus episcopus dixit:
Hoc est quod volebamus in iudicio prodi, utrum imperialibus auribus intimarint nos in iudicio praefecturae vel voluntarios adstitisse, vel quaesisse conflictum. Si enim ista dixisses, possem te digestorum fide in iudicio confutare. Si autem non dixisses, intellegatis qui cognitor datus est de omnibus se imperatoriae notioni referre oportere. Igitur quoniam evidentissime comprobamus istos docere minime valuisse, vel ea quae imperatoris auribus intimasse se dicunt, vel utrum ierint, vel quando ierint, vel cum quo mandato ierint, hoc ipsum potestas tua iudicare dignetur; ut si putant personam nostram tamquam petitorum de actorum confectione quae apud illustrissimas potestates sunt habita, in iudicio comprobare, cum ex recitatione gestorum fuerit approbatum, iudicare digneris. Et alia manu: Emeritus episcopus, salva appellatione nostra, recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Ad ea ex quibus constat esse transitum, regressum fieri minime oportere sat clarum est. Unde ut evidenter petitoris persona monstretur, illustrium potestatum gesta relegantur.
- Petilianus episcopus dixit:
Nebula est ista quae obtenditur. Nam ab initio ipsos esse petitores certo loco monstrabimus, cum dignaberis de his quae iamdudum petivimus atque petimus pronuntiare. Et alia manu: Petilianus episcopus sine praeiudicio appellationis nostrae recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Etiam sanctitas vestra quae offert per ordinem relegentur. Et adiecit: Patimini nunc interim quae postulata sunt ab officio recitari.
- Petilianus episcopus dixit:
Pronuntia, et patior recitari. Et alia manu: Petilianus episcopus salvo merito appellationis nostrae recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Petitoris persona tunc aperte poterit demonstrari, cum hoc gestis evidentissimis fuerit approbatum.
- Petilianus episcopus dixit:
Pronuntia me recte an non recte petisse quod diutius flagitavi. Res enim nobis cum populo est. Tu quoque cum populo voluisti habere rationem, qui de iudicio tuo voluisti iudicari. Et alia manu: Petilianus episcopus sine praeiudicio appellationis nostrae recognovi.
- Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Legantur gesta. Et alia manu: Recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Pronuntiare me postulat sanctitas tua, cum ab alia parte gesta necessaria probationibus publicentur. Unde hoc fieri patiatur sanctitas tua. Tum demum, utrum de parte negotii pronuntiari debeat, existimabo.
- Petilianus episcopus dixit:
Aliud ostendit, cum aliud postulem. Conscientia ipsa publica tenet, nec tacebo ulterius, nec differam, vir nobilis, te ipsum populo fuisse edictis frequentibus pollicitum, quidquid auditurus esses, inter disceptantes scilicet partes, te rursum edictis subsequentibus prolaturum. Tu hoc videris, tuae existimationis est causa, utrum tam facile me cogere debeas de causae meritis disputare, cum id mihi adversarius meus negaverit quod ego magnopere postulo esse prodendum. Ipse videris, ipse hoc quomodo volueris aestimes. Ego tamen tuam desidero providere praestantiam quid hoc loco sentias. Mihi hoc expedit, nolo a populo denotari, quod praetermiserim id, et eumdem locum praetermiserim, ubi occulte video tegi mendacium quod debeat publicari. Proinde tu, vir nobilis, qui mediam tenes hoc loco personam, assume illam puram innocentemque constantiam, nec dubites pronuntiare quod licet. Neque enim fas est ut, cum mihi satisfactum non fuerit, ego cogar ad intima causae descendere. Unde quidem magnopere praesumo; sed ea quae expeto non debeo praeterire. Et alia manu: Petilianus Episcopus salvo merito appellationis nostrae recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Ut diligentius adverti possit quid debeat iudicari, patiamini gesta recitari.
- Petilianus episcopus dixit:
Non is est ordo gestorum, ut haec primitus recitentur. Et alia manu: Petilianus episcopus salva nostra appellatione recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Nihil debet partibus denegari.
Adeodatus episcopus dixit:
Si nihil partibus denegandum est, tandem nobis concedendum est quod flagitavimus. Ostendant legationem. Neque enim nudis verbis haec potuit concipi legatio. Scripta sunt; demonstrentur, prodantur in publicum. Videamus utrum haec contra nos vera an falsa sint ficta. Et alia manu: Adeodatus episcopus meam prosecutionem salva appellatione recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Iam pronuntiavi atque iudicavi formam me excedere non posse imperialis oraculi. Nec enim in iudicio meo legatorum certum est discuti debere personas. Unde gesta relegantur, ut quis petitoris loco adsistat, clarius demonstretur.
Adeodatus episcopus dixit:
Hoc imperator non praecepit, ut gesta illustrium potestatum in iudicio prodantur; et tamen datur adversae parti licentia prodendi. Produnt ipsi quae volunt, nobis non sinitur accipere quod poscimus. Et alia manu: Adeodatus episcopus prosecutionem meam salva appellatione recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Et sanctitas tua quaecumque gesta obtulerit, vel prolaturam se esse promittit, necesse est ut eadem relegantur.
Adeodatus episcopus dixit:
Quaecumque causae necessaria sunt, negari non debent. Et alia manu: Adeodatus episcopus prosecutionem meam salva appellatione recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Patere igitur ut hoc quod causae propriae necessarium dicit pars e diverso sistens, ab officio recitetur.
Adeodatus episcopus dixit:
Concedere non possum ut ea quae volunt in iudicio ventilent, nisi ea quae de ipsis flagitavi in iudicio deprompserint. Et alia manu: Adeodatus episcopus prosecutionem meam salva appellatione recognovi.
Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Nos ista de archivis accepimus. Si quid est quod et tu accipere potuisti, si recitandum poposceris, et a nobis fuerit contradictum, iniquos deputa, et vicem redde. Et alia manu: Recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Suspicionem iudiciis facis, quod ea non pateris, cum et tibi fas sit universa quae ingesseris publicare. Unde tandem aliquando ea quae oblata sunt recitentur.
Petilianus episcopus dixit:
Noluisse pronuntiare potestatem tuam quod petimus, acta contineant. Ulterius non possumus aliquid dicere, maxime cum videam potestatem tuam aliud velle, cum ego aliud flagitem. Pronuntia superflue me postulare quod peto, sit quod teneam, sit quod populus noverit. Tum demum ad necessaria causae descendam. Et alia manu: Petilianus [episcopus] prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Non possum de eo iudicare quod necdum est approbatum.
Petilianus episcopus dixit:
Utrum recte petam prodi oportere id quod clanculo imperatori suggesserint, hoc pronuntia. Et alia manu: Petilianus episcopus hanc prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Clanculo imperatori nihil suggestum esse, ad universos iudices datae sanctionis, et ad meam quoque mediocritatem ipsius recitatione monstratum est. Unde cum ex lectione gestorum cognovero quid debeam iudicare, sine dubio iudicabo.
- Martialis exceptor recitavit:
Exemplum actorum habitorum sub die tertio kalendas Februarias Ravennae, domino nostro Arcadio PP. Augusto VI et Probo viro clarissimo consulibus...
Et cum recitaret, Petilianus episcopus dixit:
Si iubes, contra hoc advertit sublimitas tua non adhuc satisfactum petitionibus nostris, ut exceptione eorum constaret ipsos esse petitores, ipsosque intendere oportere quae obiicienda esse putaverunt. Et alia manu: Petilianus episcopus prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Iam nunc ex lectione gestorum qui petitor adsistat evidenter aperteque monstrabitur.
Petilianus episcopus dixit:
Sunt longe primitus gesta confecta, quibus spectabilis viri proconsulis. Et cum diceret, (Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi).
Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Prosecutiones suas formidat, ideo gesta recitari non permittit. Et cum diceret, (Et alia manu: Recognovi.) Petilianus episcopus dixit:
Sunt gesta habita in iudicio proconsulari, habita etiam in iudicio vicariae praefecturae, quibus nobis plurima intendisse monstrantur. Sunt etiam alia quae de clementissimo imperatore, eidem scilicet mentientes, longe ante petiverunt [per] adsistentes ac supplicantes, scilicet Theasium et Euvodium, illos scilicet quos praecursores et navigatores semper habent, furiaeque suae legatos, qui expetant sanguinem, expetant proscriptiones, incutiant metus, pericula ingerant, homines per provincias diversas occidant. Haec omnia igitur principio praecipe recitari. Tum demum eos invenies petitores. Et alia manu: Petilianus episcopus prosecutionem meam salva appellatione recognovi.
- Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Qua impatientia et tumultu agant sit testatum his gestis, interlocutione nobilitatis tuae. Causam enim satis timent, ad cuius meritum omnino descendere nolunt. Non sint vacua omnia quae a partibus nostris in prosecutionibus tanta dicta sunt de Ecclesiae Dei promissionibus et exhibitionibus. Quid tergiversantur, quid nescio quae forensia rimantur? Iam dignetur nobilitas tua pronuntiare faciem defensionis eorum. Et alia manu: Recognovi.
- Petilianus episcopus dixit:
Ordine suo a principio cuncta recitentur. Tum demum invenies petitorem. Et alia manu: Petilianus episcopus prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Si a principio [cuncta recitanda sunt] ex quo causam ad imperatorem Constantinum miserunt criminum Caeciliani iube recitari. Et alia manu: Recognovi.
Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Quia voluistis de prioribus gestis mentionem facere. Et cum diceret (Et alia manu: Recognovi),
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Haec gesta quae recitari postulat sanctitas vestra, posteriora sunt his gestis quae obtulit pars catholica, an priora?
- Petilianus episcopus dixit:
Non est equidem pars catholica, nisi quae huius conflictationis sumpserit palmam. Igitur cupimus recitari quae in iudicio proconsulari et vicariae praefecturae ab ipsis sunt ante longius prompta atque petita. Et alia manu: Petilianus episcopus prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi.
Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Si de causa praesumeres, ad causae meritum venires. Et alia manu: Recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Sine praeiudicio catholicos dico, sequens nuncupationem clementissimi principis. Unde ea gesta quae antiquiora sunt, si placet, ab officio recitentur.
- Possidius Episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Offerimus antiquissima quae petimus suscipi ab officio. Praecipiat nobilitas tua ea recitari.
- Petilianus episcopus dixit:
Si hoc potestati tuae mandatum est, si non recesserunt ab his quae iamdudum promiserant se legaliter agere oportere, redde nobis illam primam obiectionem, cuius visi quodammodo sumus sub huius exceptionis ratione fecisse iacturam. Si igitur ad legem se retinet, pervidet praestantia tua nullatenus eos harum cartularum quas proferunt, facere posse mentionem. Et nunc etiam atque etiam flagito ut promant quid eligant, utrum forensi actione mecum agant, an legali concertatione disceptent. Et alia manu: Petilianus episcopus prosecutionem meam incolumi appellatione recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Suscipiat officium quae ab utrisque partibus offeruntur, et conferat tempus, ut quae priora esse constiterit, eadem recitentur.
- Petilianus episcopus dixit:
Sensim in causam inducimur. Et alia manu: Petilianus episcopus prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi.
- Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Quod petistis, offerimus. Non vos poeniteat petisse. Antiqua gesta voluistis recitari. Haec in manibus habemus, iubeat nobilitas tua quod offerimus recitari. Et alia manu: Recognovi.
- Petilianus episcopus dixit:
Me id petisse adhuc recalent gesta, ut ea quae imperatori mentiti sunt proferant, legant quae obiecerunt, contra haec huiusmodi nebulas, ut vellent acta relegere quae sunt habita in iudicio praefecturae, his quae ego longe praetuli, antiquiora. Igitur, vir nobilis, si tenor se ita habet causae sicut ab initio videtur esse formatus, aut iacturam cartularum istarum publicarum faciant, et ad legalem disceptationem veniant; aut si his rebus uti desiderant, faciant legis divinae iacturam. Et alia manu: Petilianus episcopus prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Proconsularia gesta et habita in iudicio illustrium potestatum, officium diligenter inspiciat, ut ea quae priora sunt, primitus recitentur.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Ad ea quae prosecuta est modo pars diversa, paucis advertat sublimitas tua. Nos Ecclesiam catholicam retinere, ipsa nostrae communionis testificatione monstramus, quam Ecclesiam probare descendimus, si permittant, non rumoribus humanis, neque errantibus opinionibus, sed divinis eloquiis declaratam. Ut autem leges, vel gesta, vel quaecumque de archivis prolata offeramus in hac collatione recitanda, ipsi cogunt qui talibus agunt. Nam si remotis huiuscemodi omnibus cartis nollent Ecclesiam nisi in Scripturis adverti, nihil vellemus, nihil aliud optaremus. Crimina dicunt traditionis. Ea crimina traditionis aut non probant archivis, et nihil dicunt; aut probant, et archivis nos vicissim agere compellunt. Itaque pervidet praestantia tua distinguendas esse causas, quando cogamur publicis legibus agere; quando autem velimus et optemus negotium Ecclesiae non nisi divinis eloquiis terminari. Et alia manu: Recognovi.
Petilianus episcopus dixit:
Quid elegerit dicat. Ambo enim tenere non poterunt. Et alia manu: Petilianus episcopus prosecutionem meam incolumi appellatione recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Apertissimam prosecutionem partis adversae fuisse satis clarum est: in qua id videtur ostensum ut si traditionis crimen obiicitur, quod sine dubio legibus divinis non potest approbari, sed gestorum fide diligentius inveniri, tum demum gestis publicis omnia peragantur. Sin vero causa fidei coeperit agi, tunc ad ea quae veteris et novi Testamenti exemplis docenda sunt venietur. Unde sanctitas vestra, si petitionem suam prosecutionemque adversae partis vult professionibus roborari, evidenter ostendat, utrum traditionis crimen, quod probari nullatenus potest, nisi quibusdam evidentissimis documentis, agi in iudicio desideret, an tantum fidei causam cupit in iudicio mediocritatis meae disquiri atque terminari.
- Emeritus episcopus dixit:
Quae ad causam pertinent, saepius me replicare non pudet. Adeo enim et in prima fronte negotii postulavimus, ut mandatum legatorum suorum luce clarius demonstrarent; ne cum haec in iudicium mitterentur, forte renuerent. Possunt enim dicere: alia mandavimus, non eadem censuimus, nec petenda ab imperiali praecepto consensimus. Sicut enim nunc. Et cum diceret (Et alia manu: Emeritus episcopus salva appellatione recognovi),
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Haec universorum subscriptionibus constat esse mandata.
- Emeritus episcopus dixit:
Quoniam duo sunt negotia, duo debent esse mandata. Mandatum quod in negotio praesenti recitatum, actis insertum est; mandatum vero quod legatis videtur traditum, nullo in modo recitatum est. Debemus ergo advertere utrum et hoc ante, ut imperialibus auribus deferretur, ab iisdem videtur esse conscriptum; ut cum utraque mandata in iudicio fuerint recitata, utrum unam habuerint voluntatem, iudicare digneris. Et alia manu: Emeritus episcopus salvo effectu appellationis recognovi.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Iam toties conclamavimus. Mandatum quod iniunctum est legatis episcoporum, ab episcopis flagitant sibi recitari. Hoc est aliena requirere ad causam non pertinentia. Mandatum quod nobis propter collationem cum his faciendam iniunctum est, hoc recitatum est, hoc eis sufficiat. Quid si enim aliqua legatis mandata sunt, ad causam quidem istam non pertinentia, sed quae ipsos scire nolumus? Sufficit quod imperator collationem nos petisse suo testimonio declaravit. Haec concessa est, ad hanc venimus, haec aliquando agatur, veritati aures hominum patent. Et alia manu: Recognovi.
- Adeodatus episcopus dixit:
Confessus es quae olim tacuisti. Ostendisti te multa adversus nos mandasse, quae scire non facile debeamus. Unde advertit sublimitas tua, quid ex eius prosecutione debeamus advertere, quid illud mandatum continet, quod contra nos mandatum scire non facile debeamus. Et alia manu: Adeodatus episcopus prosecutionem meam salva appellatione recognovi.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Non hoc dixi, non advertisti, aut dissimulas te audisse quod dixi. Audi, planius hoc dicimus, ne forte culpa mea non intellexeris, dum id obscurius aliquantum dixi studio brevitatis, quod percipere nequiveris. Notum est omnibus multas causas habere Ecclesiam, et suam, et privatarum personarum sibimet commissarum; et potest fieri ut ad episcoporum intercessionem multa pertineant. Secreta nobis committuntur negotiorum et causarum alienarum, in quibus nostra interventio saepe postulatur, propter quae auxilium ab Ecclesia poscitur. Haec prodenda non sunt, ne proditores inveniamur. Sufficit tibi quod collationem me petisse in causa tua ipse testis est clementissimus imperator. Nihil ultra quaeras, si negotia aliena non quaeris. Negotio tuo sufficit quod de ipsa imperatoris lege recitatum est, quod nostro mandato subscriptionibusque firmatum est. Et alia manu: Recognovi.
- Adeodatus episcopus dixit:
Non possunt in uno mandato diversa mandari negotia. Sed si forsitan eadem quae adversus nos mandastis, etiam adversus alias provincias mandasse te constat, bene facis non prodere. Non te ergo in medium proferas. Quoniam me primum insequi desideras, servas hoc aliis provinciis. Ostendisti quid fecisti, ostendisti quid celes. Teneo tuum mendacium, teneo falsitatem. Et alia manu: Adeodatus episcopus salva appellatione recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Prosecutione sua, vir venerabilis, si dignatur sanctitas tua diligenter advertere, non adversum te aliquid se mandasse, sed ea quae ad te non pertineant propria prosecutione signavit. Illud tantum evidenter confessus est, collationem se omnibus modis postulasse, et hanc fuisse concessam. Unde illius mandati, ne excedere videamur imperialis praecepti formam, mentionem fieri video non debere. Quapropter ad ea quae quaesivit, sanctitas vestra respondere dignetur, utrum traditionis crimen, quod archivis publicis poterit monstrari, agi in iudicio velitis, an Ecclesiae et fidei tantum causam cupiatis inquiri.
- Petilianus Episcopus dixit:
Urbane nobis illuditur, ut cum ipsi sint petitores, semperque nostram pacem inquietaverint atque turbaverint, nos loco petitorum constituamur, cum pacis et Ecclesiae Dei possessores semper fuerimus ac simus. Peto igitur nobilitatem tuam ut hunc ordinem serves. Ostendant quid egerint, ibi invenies petitores. Et alia manu: Petilianus episcopus salva appellatione recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit.
Si sanctitas tua permitteret, vel permisisset gesta recitari, iam olim qui petitoris loco adsisteret, potuisset ostendi. Unde vel nunc antiquiora, ut interfatus sum, gesta recitentur.
Petilianus Episcopus dixit:
Ordinem serva gestorum. Et alia manu: Petilianus episcopus prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Eorum gestorum quae a partibus offeruntur, id est proconsularium et illustrissimae sedis, tempora recitentur.
- Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Offerimus cartas antiquiores nostris definitionibus profuturas. Et alia manu: Recognovi.
Montanus episcopus dixit:
Si iubes, de codice lego. Et alia manu: Montanus episcopus prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Sicut statui, ab officio recitetur.
Navigius adiutor numerorum recitavit:
Post consulatum domini nostri Theodosii Augusti, idibus Septembris Carthagine.
Et cum recitaret,
- Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Antiquiora proferimus. Et alia manu: Recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Interim ista quae antiquiora sunt gesta in sede illustrium habita potestatum, patimini relegantur.
Navigius adiutor numerorum recitavit: Domino nostro Arcadio Augusto VI et Probo viro clarissimo consulibus (An. 406). Et cum recitaret,
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et Notarius dixit:
Quae priora sunt, ab officio suggerantur.
- Rufinianus scriba viro clarissimo curatoris dixit:
Ea sunt priora quae in codice oblato (a Donatistis) continentur.
- Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Ecce antiquiora proferimus. Et alia manu: Recognovi.
Rufinianus scriba viro clarissimo curatoris dixit:
Siquidem, sicut suggessimus, consulatum contineant Theodosii Augusti et Rumoridi viri clarissimi, alia vero consulatum contineant domini nostri Arcadii VI et Probi viri clarissimi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Ea quae antiquiora sunt recitentur.
Navigius adiutor numerorum officii viro clarissimo et spectabilis vicarii recitavit:
Aequitatem tuam petimus, Septimine vir clarissime, proconsulum summe sublimis. Multa contra divinas, humanasque leges ab haereticis de parte Donati Ecclesia catholica sustinet, quae si vel anterioribus vel recentioribus imperialibus iussis prohibenda et tollenda postulanda vellemus, nequaquam audere deberent de nostris actionibus conqueri, scientes se, cum nulla tali lege adiuvarentur, schismaticos tamen suos Maximianistas per iudicum iussa locis ac sedibus eorum pellendos exturbandosque curasse. Verumtamen nos saluti eorum et nostrae existimationi pacifice consulentes, propter caritatem qua Christiani sumus, leniter eos volumus admonere, ut errorem suum cogitando et agnoscendo non neglegant; aut si putant se habere aliquid veritatis, non eam furiosis Circumcellionum violentiis contra publicam quietem, sed tranquilla rationis redditione defendant. Unde petimus sublimitatem tuam ut cum eos de hac re per magistratus sive in civitatibus, sive in pertinentibus territoriis admonere voluerimus, copiam nobis praeberi gestorum, et eos ex allegatione nostra honeste convenire praecipias: quod consecuti, agamus excellentiae tuae apud Deum uberes gratias. Data ab universis episcopis catholicis ex concilio Carthaginensi (Anni 403), domino nostro Theodosio Augusto et Rumorido viro clarissimo consulibus, idibus Septembris Carthagine.
Septiminus vir clarissimus proconsul dixit:
In quolibet loco antistitibus legis venerabilis ob quietem imperii gestorum conficiendorum tribuitur facultas; hoc etiam tenore huius praeceptionis limitato, ut intellegant se deviae plebis magistris salubriter petentibus propriae persuasionis ratiocinia persolvere, ut rebus in medio prolatis, amica legis moderatio servetur, superstitione supplosa. Quo recitato,
- Petilianus episcopus dixit:
Petitor est qui petit, an quid vocabitur? Et alia manu: Petilianus episcopus prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Haec postulavimus, sed praecedentibus vestris criminationibus et accusationibus. Nam proferimus antiquissima gesta, quibus vestri maiores tunc in tempore ad Anulinum venerunt proconsulem, et illi cartas in quibus dicerent maiorum nostrorum crimina esse conscripta obtulerunt, et rogaverunt ut easdem ad Constantinum imperatorem misisset. Has offerimus, et petimus nobilitatem tuam ut eas suscipi ab officio et ex ordine recitari praecipias. Et alia manu: Recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Libellus datus a vobis evidenter ostendit schismatis et haereseos crimen obiectum; quod probare vos convenit.
- Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Omnia probabuntur, si ea quae obtulimus, et suscipi et ab officio recitari praecipere fueris dignatus. Et alia manu: Recognovi.
- Marcellinus viro clarissimo tribunus et notarius dixit:
Universa per ordinem recitentur.
- Emeritus episcopus dixit:
Ergo loco est petitoris. Et alia manu: Emeritus episcopus recognovi.
Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Cum cartae fuerint recitatae, petitor facilius invenietur. Et alia manu: Recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Licet ex his gestis petitorum loco adstare videantur, tamen melius et evidentius approbabitur cum omnia fuerint recitata.
- Petilianus episcopus dixit:
Si in forensem conflictum revertimur, constat eos legis divinae fecisse iacturam. Respondeant igitur etiam atque etiam quod exegi, utrum legibus publicis agant, an legis divinae conflictu. Eligant alterum de duobus. Utrumque enim tenere non possunt. Et alia manu: Petilianus episcopus salva appellatione recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Haec quae sanctitas vestra obtulit relegenda non ambigitur, quia in iudicio viri spectabilis proconsulis acta sunt, ad forensem disceptationem absque dubio pertinere. Unde, sicut interfatus sum, ut diligentius ostendatur qui loco petitoris adsistat, etiam illa patimini recitari.
- Petilianus episcopus dixit:
Contra ista praescribo. Si forensis est actio, huius temporis causam audire praeceptus es, vir nobilis. Si simpliciter et ecclesiastico more res geritur, acquiescam in ea quae lege divina proferuntur, vel a me, vel a parte diversa. Si autem annosas, antiquasque cartulas cupiunt recitare, habeo pro me validas praescriptiones, recito illud tempus cuius contestatione praetermissionem interim feci. Lapsum causa incurrit, non potest rursus audiri. Et alia manu: Petilianus episcopus salva appellatione recognovi.
Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Crimina traditionis obiiciunt. Et alia manu: Recognovi.
Petillianus episcopus dixit:
Hoc causae est. Et alia manu: Petilianus episcopus salva appellatione recognovi.
Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Redde vicem, auditus es, cum prosequereris, nobis patientibus. Crimina traditionis Ecclesiae quam tenemus obiicere consueverunt. Et alia manu: Recognovi.
Petilianus episcopus dixit:
Legaliter agit, an more forensi? Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi.
Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Prior cartas obtulisti. Et alia manu: Recognovi.
Petilianus episcopus dixit:
Redde mihi tempus. Calculetur officium de temporibus, utrum hodierna die causa dicenda sit, si ad forenses descendimus actiones. Et alia manu: Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Etiam vestra sanctitas in hac parte iudicare deberet. Constat enim ex consensu utriusque partis iudicium fuisse dilatum. Cur nunc superfluo temporis praescriptionem obiiciendam esse creditis, cum eam constet ex consensu partium fuisse seclusam? Unde nunc ea quae ad causam pertinent, peragi debere manifestum est.
- Petilianus episcopus dixit:
Quia ipsi se ad forensia contulerunt, ideo forensia postulavi. Respondeatur mihi ad ea quae postulo. Forensi more agit, an ecclesiastico? Et alia manu: Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Respondeatur obiectis.
Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Si patiantur, Ecclesiae quam tenemus (sicut omnes noverunt, quorum solent animos suis sollicitare criminationibus, et etiam sui mandati tenore declararunt); Ecclesiae, inquam, quam tenemus, crimina solent traditionis obiicere. Et alia manu: Recognovi.
Petilianus episcopus partis Donati dixit:
Profiteantur ad quaesita. Professionem petivimus, non conflictum. Et alia manu: Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Si horum criminum iacturam faciunt, de cartis publicis nihil proferimus. Si autem in eadem criminatione persistunt, cartis publicis docemus hanc causam olim esse finitam, nec tamen eos ab huiusmodi obiiciendis criminibus cessavisse. Unde nunc collationem istam poposcimus, non ut illam causam traditionis quam Caeciliano et eius collegis obiiciebant, suscipiamus denuo finiendam, sed demonstremus olim esse finitam, ut hoc cognoscentes populi qui nesciunt, et istorum adhuc criminationibus commoventur, tandem aliquando cognoscant in qua Ecclesia christianae salutis viam requirant. Si ergo de Ecclesia quaeritur quae sit, quanta sit, qualis sit, sola divina testimonia ad eam demonstrandam sufficient. Si homines appellant, si hominibus crimina intendunt, quamquam Ecclesiae causa ab hominum causa distinguenda est, nec in hominibus spes ponenda est Ecclesiae, si boni sunt, neque si mali sunt, iudicanda est Ecclesia Dei perisse: sed tamen etiam ipsorum causam tamquam fratrum nostrorum suscipimus, et si nobis ostendi potuerint criminosi, hodie illos anathemamus; non tamen propter illos Ecclesiam a Deo promissam et exhibitam deserimus aut relinquimus. Ipsi ergo eligant quod volunt. Non obiiciant crimina hominibus, et cartae cessabunt. Sola divina loquetur auctoritas; sola Dei Scriptura, cui utrique subdimur, in medium proferetur. Et alia manu: Recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Quid refertur his?
- Emeritus episcopus partis Donati dixit:
Prolixae orationi respondere non possum. Tamen summatim, ut valeo, quae superflue in iudicium missa sunt ventilabo, cum optationes a nostris partibus propositas ne vel relectione confundant, ut neque velint esse petitores, neque se dicant responsores adstare, intulerintque nostris partibus prosecutionem, ut si forensis regulae ordinem tenent, conditionalis diei non omittam internis sensibus notionem; si autem legalibus magis cupiunt in iudicio conluctari, divinis Scripturis nos eis necesse est respondere. Primum est autem quod in iudicio flagitamus, ut quoniam de mandatorum suorum allegatione in iudicio vacillant, quippe cum unum legentes, aliud negent, dicantque tamen se legatos ad imperiales aures destinasse antea, secutumque est identidem, ut ex responsione gestorum dilucide claruisset, utrum nos inquietatores essemus, an inquietati ad iudicium veniremus, his tot propositionibus respondere nolentes, ad alia se nescio qua argumentatione deiiciunt, quaeso, vir nobilis, constituant gradum, dicant se quo ordine quave actione in iudicio consistant. Nos enim, qui adducti sumus ad disceptationem, petitoris loco adstare non possumus. Ipsos necesse est proponere, ut eorum propositionibus pars nostra valeat respondere. Et alia manu: Emeritus episcopus salva appellatione recognovi.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Si petitoris loco adsistunt qui crimina obiecta defendunt, tuae nobilitatis est pronuntiare. Et alia manu: Recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Etiam prosecutione viri venerabilis Petiliani id constat fuisse signatum, ut utrum pars catholica, quod nomen sine praeiudicio dicere me multis interlocutionibus patefeci, iure publico agi vellet, an certe divinis testimoniis; evidenter ostenderet. Sed denuo ad quaesita responsum est, ita ut evidentissime monstraretur, si crimina non obiicerentur, a documentis publicis discedendum, quae probari non posse aliter nisi publicorum certum est attestatione gestorum: sin vero causa Ecclesiae tractaretur, legalia tantum testimonia proferrentur. De quibus quid placeat, evidentius designetur.
- Petilianus episcopus dixit:
Duo sunt quae praeter caetera a diei huius principio coepimus ventilare. Unum, ut ipsi legissent quid imperatori clementissimo suggesserint; aliud, utrum disceptationem legis divinae tenere cupiant, an publicas leges. De utroque nihil mihi aperte responsum est. Et alia manu: Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.
- Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Ad omnia esse responsum superiora testantur gesta. Et alia manu: Recognovi.
- Petilianus episcopus dixit:
Pervidet igitur sublimitas tua sensim nos ad causae interna deduci: pervidet illa tua praestantia atque vivacitas sensus, magis mihi interlocutionibus nobilitatis tuae quam responsionibus adversariorum fuisse responsum. Igitur evidentius aliquid decernatur, evidentius constet, noverim quid debeam respondere. Mihi enim, sicut tua meminit nobilitas, idem a partibus meis mandatum est, ut obiectis respondeam, non ut obiiciam aliquid. Non enim loco petitoris adsisto, sed responsuri. Qui saepius apud imperatoris aures et coram omni populo sane apud se constituto, in crimen nos invidiamque deducunt, ut haereticos nominent, ut schismaticos quoque appellent, hoc doceant, hoc diluo, huic rei responsurus sum, si modo se ad legalia convertant, ipsiusque legis quaerant responsa atque iudicia. Sin vero utraque miscent, evidentius designetur. Noverim genus actionis, nemo me reprehendat in publico, nemo bonae causae infirmum esse iudicet defensorem, nemo iudicet obliquum, nemo adversarium dolosum ac licentiosum, cui omnia permittuntur; ut cum de his iusta atque evidentia requirantur, libeat illis delicate quomodo voluerint nebulas ac tenebras obtendere, ut veniri non possit ad cardinem veritatis. Et alia manu: Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Duo sunt quae sanctitas tua credidit postulanda; unum, ut mandatum in quo legati delecti sunt a parte e diverso sistente relegeretur; aliud, utrum a divinis legibus recederent, evidentissime demonstrarent.
Petilianus episcopus dixit:
Respondeant breviter ad utrumque. Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Uni rei, quoniam mea intererat, ipse respondi. Nec enim de his legatis poteram dubitare, de quorum legatione pronuntiaverat clementissimus imperator, ne in eius iniuriam refricari aliquid videretur. Aliud vero eorum constat prosecutionibus definitum, quibus id evidenter ostensum est, velle se a publico iure sub ea conditione discedere, si de personarum criminibus taceretis. Unde quoniam hinc conflictus tantum remansisse cognoscitur, ut qui petitoris loco adsistat evidentissime demonstretur, quoniam gesta a vestra parte oblata recitata sunt, patimini denuo etiam ea quae a diversa parte offerentur, ab officio recitari.
- Petilianus episcopus dixit:
Cuius gesta sunt quae a partibus meis recitata sunt? Si absentes essent e diverso sistentes, licuit tibi, vir nobilis, absentum partes iudiciario animo defensare. Nunc praesentes sunt. Ipsi mihi respondeant, ipsi edicant, ipsi ad utraque quae proposui, respondere non differant. Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi.
Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Nec respondere nos permittis.
Petilianus episcopus dixit:
Tuum est pronuntiare quid audias; illorum est agere causam qui adversus me loco petitoris. Et cum diceret (Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi),
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Hoc pronuntiavit, ut ex gestorum lectione haec omnia possint diligenter agnosci.
Petilianus episcopus dixit:
Ipsi dicant, ipsi profiteantur. Et alia manu: Petilianus episcopus incolumi appellatione recognovi.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Iam diximus unde agamus potius, id est, utrum publicis documentis an divinis testimoniis. In vestra est positum potestate. Si enim a criminibus hominum cessatis, et nos cessabimus a publicis documentis, et solam Ecclesiae causam divinis testimoniis asseremus. Si autem ab hominum criminibus non desistitis, necesse est nos et a vobis publica documenta flagitare, et contra vos publica documenta proferre. Hoc autem cum cognitori insinuaremus, quia illi de corde non est excussum multiplicibus et superfluis prosecutionibus vestris, ideo vobis iam a nobis haec acta esse ipse respondebat, non partes nostras agens, sed suas, cui iam insinuavimus eiusque cordi penitus infiximus quid dicamus. Et alia manu: Recognovi.
- Adeodatus episcopus dixit:
Quo ordine agere debeamus in nostra non est positum potestate, cum ipsum venire in nostra potestate non fuerit. Et alia manu: Adeodatus episcopus salva appellatione recognovi.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Ergo ad interrogata respondete. Receditis a criminibus traditionis? Respondeant ad breve interrogatum nostrum. Facitis iacturam criminum quae soletis obiicere Caeciliano et collegis eius, an in eadem criminatione persistitis? Et alia manu: Recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Ad quaesita respondete.
- Emeritus episcopus dixit:
Breve suum dicit esse postulatum, breve nostrum debet esse responsum. Omnis actio duas solet suscipere personas, petitoris et e diverso respondentis. Cum haec causa suum ordinem teneat, conflictumque desideret, quid est quod ante principia negotii, quasi quaedam mihi electio ex adversa parte proponitur, ut dicam, utrum criminibus intentatis Caeciliani refrager, atque ab iisdem quae obieceram sileam, an obiecta in iudicio valeam confirmare? Memento iudicum summe, sicut adsoles, qui sit ordo dicendi. Nemo enim adversum se adstanti dicit: "Elige tibi utrum me accusas necne". Nemo dicit: "Intentaturus es crimen, an nihil mihi in iudicio oblaturus es, et intentionibus tuis mutum quoddam silentium imponens, inanis ac sine ratione de tam longinquis regionibus venisse dicaris". Cum ad hoc ego adsistam, ut si me ipse dixerit illa dixisse quae [se] graviter ferre aut imperialibus auribus, aut in suo mandato subscripsit, tum demum eligam atque respondeam, utrum velim intentionibus eiusdem secundum prosecutionis suae tenorem legum confirmatione robustus accedere, an me ab hac actione removere. Videt praestantia tua me respondere non posse, cum incertum dixerit, cum nihil tale proposuerit cui debeam revocare responsum. Dico enim eum utrum petitor an responsor stet. Ille mihi dicit: "Si Caeciliani causam intermiseris, tunc petitor sum; si autem non praetermiseris, necesse est me respondere ad ea quae videntur obiecta". Si times Caeciliani causam, metuisque tibi aliquid obiectum, tu proponere, tu instituere actionem in iudicio debebis. Adtrahe me et in publicum colloca. Dic me aliquod tibi crimen quod ad aures imperatorias detulisti, per publicam conscientiam commendasse. Cum ego autem de te magis expetam quid audieris, quid me dixisse, quid me insinuasse iudiciis intimes, cur metuis, cur vereris actionem istam in iudicio firmare? Nimirum illud attendis, ne petitoris suscipiens personam, eaque in iudicium mittis, aut accepta, aut dicta, aut ab aliquo promulgata docere in iudicio compellaris. Attende, vir nobilis, in quo statu sit ista causa, cum ego, qui pulsor, petitionem illorum promi in iudicium petam, eosque qua possum postulatione deprecor semper ne moratoriis ad negotii cardinem venire minime permittamur. Non ergo ex nostra parte est quod adhuc usque nihil de negotio gestum est, cum si personam suam iudiciis adstruere voluissent, necesse nos erat obiectis illico respondere. Et alia manu: Emeritus episcopus salva appellatione recognovi.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
O breve responsum! Quam multum dicitur, ubi inveniri non potest quid dicatur! Breviter respondi ego postulationibus tuis. Voluisti ex me scire, utrum legalibus testimoniis divinis agam, an publicis gestis. Respondi: Si recedis a criminibus quae non possunt nisi gestis publicis declarari, recedo a publicis gestis, et solis divinis testimoniis asseram causam Ecclesiae quam defendo. Si autem tu ab illis criminationibus non vis recedere, nec ego recedam ab eis documentis quibus te ostendam falsa crimina vel nobis vel ipsi Ecclesiae quam retinemus obiicere. Et alia manu: Recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Ad haec plene constat esse responsum. Quae autem pars loco petitoris adsistat sciri omnino non poterit, nisi ex recitatione gestorum; quae, ut statui, quoniam a parte vestra quae oblata sunt, constat esse recitata, tandem aliquando perlegantur.
- Petilianus episcopus dixit:
Nemo duo eligit de duobus. Cum ergo proposuerim ut alterum elegisset, ille sibi ambo evidentius vindicavit. Non timeo, non recuso, si hoc potest esse retinendum. Serva mihi primitus tempora legum, statuatur dies. Respondeat officium de die causae cognoscatur lapsus fuisse. Hinc iudica, hinc debes ferre sententiam. Siquidem contra me sententiam ferres, si forte defuissem. Et alia manu: Petilianus episcopus salva appellatione recognovi.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Si die decimo quinto venerunt, ut ad quartumdecimum occurrerent, quare octavo kalendas constiterunt? Et alia manu: Recognovi.
- Petilianus episcopus dixit:
Non inquietasti, scivi te lapsum, superflue ingressus sum iudicium, qui intrare non debui post diem lapsi negotii. Et alia manu: Petilianus episcopus, appellatione incolumi recognovi.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Quare ad kalendas se promisit adfuturum esse Primianus? Et alia manu: Recognovi.
Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Hoc iube recitari. Quamvis ista transacta sint, quamvis ad illusionem populorum has nebulas iniiciat pars diversa, tamen etiam hoc petimus, praecipias recitari, ut sic saltem cognoscant, quam impudenter haec iterum repetant quae iam ante transmissa sunt. Et alia manu: Recognovi.
- Petilianus episcopus dixit:
Dum non vis designare alterum de duobus, ambo tenens, facis me eadem repetere. Et alia manu: Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.
- Fortunatius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Sciunt se in causa Ecclesiae nihil habere. Ideo moratoriis agunt. Quapropter quoniam illa iam transacta sunt, ut cognoscatur qui sit petitor, iube antiqua gesta recitari. Et alia manu: Recognovi.
- Petilianus episcopus dixit:
Si legibus publicis uti vis, praescribo ne legas. Et alia manu: Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi,
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Contra consensus proprios quod legibus inhibetur, venire desideras. Ex consensu enim partium constat primum dilatum fuisse iudicium, ut alio die, vel tertio, vel certe post editionem gestorum, negotium tractaretur. Unde, ut quis loco petitoris adsistat diligentius declaretur, gesta recitentur.
- Petilianus episcopus dixit:
Servarem consensum, si et ipsi servarent. Et alia manu: Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Recitentur gesta.
Adeodatus episcopus dixit:
Contra haec serva quae competunt. Et alia manu: Adeodatus episcopus appellatione incolumi recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Ea quae rationi et aequitati competere potuerint, salva erunt.
- Adeodatus episcopus dixit:
Si enim consensus servandus est, et retinendi sumus ad consensum nostrum, debent etiam nobis ipsi fidem sui consensus, qui se legibus divinis acturos esse promiserunt. Et alia manu: Adeodatus episcopus appellatione incolumi recognovi.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Sed causam Ecclesiae, non causam Caeciliani et collegarum eius, quibus crimina intenditis. Ecce pollicemur, et totiens pollicemur quotiens exactum fuerit a nobis, et cum non exigitur, offerimus, Ecclesiae causam non nisi divinis testimoniis firmamus, docemus, ostendimus; Caeciliani autem et quorumlibet hominum non nisi his documentis quibus solent ista vel demonstrari, vel purgari. Et alia manu: Recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Ista frequentius dicta sunt. Unde quoniam constat primitus petitoris personam debere disquiri, gesta recitentur.
Martialis exceptor recitavit: Incipit relatio Anolini proconsulis, ubi ostendit Donatistas Caeciliani causam ad imperatorem Constantinum detulisse.
Et cum recitaret,
- Montanus episcopus dixit:
Ut quid iste titulus legitur? Et alia manu: Montanus episcopus salva appellatione recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Neuter titulus actis inseretur.
Martialis exceptor recitavit:
Augustis nostris Anolinus vir clarissimus proconsul Africae.
Scripta coelestia Maiestatis vestrae accepta atque adorata Caeciliano et his qui sub eodem agunt, quique clerici appellantur, devotio mea apud acta parvitatis meae insinuare curavit.
Et cum recitaret,
- Petilianus episcopus dixit:
Unde hoc profert, ex publico scrinio, an de suo? Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Legat, et tunc de nobis exigat huius lectionis firmitatem. Et alia manu: Recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Ante lectionem unde proferas evidenter ostende.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Si inde dubitant, archiva proconsulis requirantur. Et alia manu: Recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Quoniam in archivis publicis ea quae recitantur inesse dixisti, sicut coeperat officium, omnia relegere debebit.
Martialis exceptor. ex superioribus gestis recitavit:
Eosdemque hortata est, ut unitate consensu omnium facta [cum omni omnino] munere [indulgentia] Maiestatis vestrae liberati esse videantur, Catholica custodia, sanctitati legis debita reverentia, ac divinis rebus inserviant. Verum post paucos dies exstiterunt quidam, adunata secum populi multitudine, qui Caeciliano contradicendum putarent, quique fasciculum in aluta signatum, et libellum sine signo obtulerunt dicationi meae, atque impendio postularunt ut ad sacrum ac venerabilem comitatum numinis vestri dirigerem, quae manente Caeciliano in statu suo, subiectis eorumdem actis, quo cuncta Maiestas vestra possit dignoscere, parvitas mea dirigere curavit. Transmisi libellos duos, unum in aluta signatum ita: "Libellus Ecclesiae catholicae criminum Caeciliani traditus a parte Maiorini". Item alium sine sigillo cohaerentem eidem alutae. Datum die decimo septimo kalendarum Maiarum Carthagine, domino nostro Constantino Augusto III consule [et Licinio III].
Quo recitato,
- Petilianus episcopus dixit:
Quis est iste qui agit? Caeciliani filius est, an non? Et alia manu: Petilianus episcopus salva appellatione recognovi.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Nec vobis dicatis patrem in terra*, simul audivimus, simul legimus, simul populis praedicamus. Quid de me quaeris utrum sim filius Caeciliani? Caecilianus, si innocens fuit, gaudeat de sua innocentia, me congaudente, non in eius innocentia me spem meam ponente. Si autem nocens fuit, quod fortasse discussa causa vel sic, vel aliter declarabit, sustinuit eum Ecclesia quam teneo, ut a similitudinibus dominicis non recedam, sicut paleam in area, sicut in eisdem pascuis haedos, sicut in eisdem retibus pisces malos; non tamen propter malos nos aut aream dominicam deserere debemus, aut retia dominica nefaria animositate dissensionis abrumpere, et in mare ante tempus littoris prosilire*. Et alia manu: Recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Sic ut statutum est omnia relegantur.
Emeritus episcopus dixit:
Iube nos prosequi. Et alia manu: Emeritus episcopus recognovi.
Marcellinus viro clarissimo tribunus et notarius dixit:
Agite.
Emeritus episcopus dixit:
Recitata scriptura quam pars adversa protulit. Et cum diceret (Et alia manu: Emeritus episcopus recognovi),
- Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Quis possit esse petitor, his gestis poterit inveniri. Et alia manu: Recognovi.
- Emeritus episcopus dixit:
Recitata scriptura quam pars adversa protulit, consors meus iusta prosecutione signavit nomen sibi imponere debere eum qui causam defendit in iudicio Caeciliani. Sed arctatus his nodis veniens e diverso, quasi quodam lubrico fugere atque elabi conatur; duas in iudiciis inferens personas et geminas actiones. Dicit enim. Si Caeciliani persona pro obiectis criminibus poterit destrui, Ecclesiae, inquit, nihil oberit, cum unius hominis persona destructa adstare videatur in fide. Quid ergo opus est, vir sublimis, Caeciliani causam in medium mittere, si nihil obest his, si nihil adversus eos facit; aut cur in iudicio defenditur vel accusatur? Cum enim dicat neque sibi obesse eiusdem reatum, neque posse aliquam nebulam vel maculam Ecclesiae innectere, vides ergo superflue Carciliani nomen in iudicium missum, cum hac quasi peremptoria praescriptione excusatus esse videatur, ut si reus sit, ab Ecclesia videatur extraneus; si innocens, quasi obiectis criminibus purgatus atque liberatus, bene in Ecclesia sua stetisse videatur. Iudica, vir sublimis, unum eos tenere debere; si Caeciliani causam defendunt, superbire se et prosequi ea quae in iudicio adversus Caecilianum de veritate promuntur. Si autem dicunt obesse sibi omnino non posse quid fecerit Caecilianus, quid opus est Caeciliani causam in medium mittere, cum eis obesse non possit si fuerit in iudicio reus manifestissimus deprehensus. Et alia manu: Emeritus episcopus salva appellatione recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Doceatur a parte diversa quod quaeritur.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Caeciliani causam vel collegarum eius solent ipsi Ecclesiae catholicae obiicere, vel ut sine controversia loquar, ipsi Ecclesiae quam tenemus. Proinde, ut video, magnum volunt adferre compendium. Si hanc causam non obiiciunt Ecclesiae quam tenemus, dicant quid ei obiiciant. Si enim nihil, quare separamur? Si aliquid praeter causam Caeciliani, id ipsum offerant, id ostendant. Et alia manu: Recognovi.
Chapter 8 of 9