Speculum (De scriptura sacra) [doubtful], Capita 59–134
[Ps 72]. Quia ecce qui elongant se a te, peribunt; perdidisti omnem fornicantem a te. Mihi autem appropinquare Deo bonum est: posui in Domino Deo spem meam, ut narrem omnes annuntiationes tuas [72, 27-28].
[Ps 75]. Vovete, et reddite Domino Deo vestro; omnes qui in circuitu eius sunt, offerent dona terribili, auferenti spiritum ducum, terribili regibus terrae [75, 12-13].
[Ps 77]. Ausculta, populus meus, legem meam; inclinate aurem vestram ad verba oris mei. Aperiam in parabola os meum, loquar aenigmata antiqua [77, 1-2]. Et alio loco: Et narrabunt filiis suis, ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur cogitationum eius, et mandata eius custodiant [77, 6-7].
[Ps 80]. Laudate Deum fortitudinem nostram, iubilate Deo Iacob [80, 2]. Et alio loco: Israel si audieris me, non sit in te deus alienus, et non adores deum peregrinum. Ego sum Dominus Deus tuus [80, 9-11].
[Ps 81]. Usquequo iudicatis iniquitatem, et facies impiorum suscipitis? Iudicate pauperi et pupillo, egeno et inopi iuste facite [81, 2-3].
[Ps 83]. Beati qui habitant in domo tua, adhuc laudabunt te. Beatus homo cuius fortitudo est in te, semitae in corde eius: transeuntes in valle fletus fontem ponent eam. Benedictionem quoque amicietur doctor: ibunt de fortitudine in fortitudinem; parebunt apud Deum in Sion [83, 5-8]. Et paulo post: Quoniam melior est dies in atriis tuis super millia. Elegi abiectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis impietatis [83, 11].
[Ps 91]. Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime [91, 2].
[Ps 93]. Intellegite, stulti in populo; et insipientes, aliquando discite [93, 8]. Et paulo post: Beatus vir quem erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum. Ut quiescat a diebus afflictionis, donec fodiatur impio interitus [93, 12-13].
[Ps 94]. Venite adoremus, et curvemur, flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri [94, 6]. Et post duos versus: Hodie si vocem eius audieritis, nolite indurare corda vestra; sicut in contradictione, sicut in die tentationis in deserto [94, 8-9].
[Ps 95]. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra. Cantate Domino, benedicite nomini eius: annuntiate de die in diem salutare eius. Narrate in gentibus gloriam eius, in universis populis mirabilia eius [95, 1-3]. Et post sex versus: Afferte Domino, familiae populorum, afferte Domino gloriam et fortitudinem. Afferte Domino gloriam nomini eius; levate munera, et introite in atria eius. Adorate Dominum in decore sanctuarii [95, 7-9].
[Ps 96]. Qui diligitis Dominum, odite malum [96, 10]. Et post tres versus: Laetamini, iusti, in Domino, et confitemini memoriae sanctae eius [96, 12].
[Ps 97]. Iubilate Domino, omnis terra; vociferamini, et laudate, et canite [97, 4].
[Ps 98]. Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum eius, quia sanctus est [98, 5].
[Ps 99]. Iubilate Domino, omnis terra, servite Domino in laetitia. Ingredimini coram illo in laude. Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et ipsius sumus [99, 2-3]. Et post unum versum: Ingredimini portas eius in gratiarum actione, atria eius in laude; confitemini ei [99, 4].
[Ps 100]. Deambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae. Non ponam coram oculis meis verbum Belial. Facientem declinationes odivi, nec adhaesit mihi. Cor pravum recedet a me; malum nesciam. Loquentem in abscondito contra proximum suum, hunc interficiam. Superbum oculis et altum corde, cum hoc esse non potero. Oculi mei ad fideles terrae, ut habitent mecum: ambulans in via simpliciter, hic ministrabit mihi. Non habitabit in medio domus meae faciens dolum: loquens mendacium non placebit in conspectu oculorum meorum. Mane perdam omnes impios terrae, ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem [100, 2-8].
[Ps 102]. Misericordia autem Domini, ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum. Et iustitia eius super filios filiorum, iis qui custodiunt pactum eius, et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea [102, 17-18].
[Ps 104]. Confitemini Domino, et invocate nomen eius; notas facite populis cogitationes eius. Canite ei, et psallite illi: loquimini in universis mirabilibus eius. Exsultate in nomine sancto eius; laetetur cor quaerentium Dominum. Quaerite Dominum et virtutem eius, quaerite faciem eius iugiter. Recordamini mirabilium eius, quae fecit, signorum et iudiciorum oris eius [104, 1-5].
[Ps 107]. Paratum cor meum, Deus; cantabo et psallam: sed et gloria mea. Consurge, psalterium et cithara; consurgam mane. Confitebor tibi in populis, Domine, cantabo te in nationibus [107, 2-4].
[Ps 110]. Confitebor Domino in toto corde meo, in consilio iustorum et congregatione [110, 1]. Et in alio loco: Principium sapientiae timor Domini: doctrina bona cunctis qui faciunt eam; laus eius perseverans iugiter [110, 10].
[Ps 111]. Beatus vir qui timet Dominum; in mandatis eius volet nimis [111, 1]. Et post quinque versus: Bonus vir clemens et fenerans, dispensabit verba sua in iudicio; quia in aeternum non commovebitur. In memoria sempiterna erit iustus; ab auditu malo non timebit. Paratum cor eius confidens in Domino; firmum cor eius, non timebit donec aspiciat in hostibus suis. Dispersit, dedit pauperibus: iustitia eius permanet in aeternum; cornu eius exaltabitur in gloria. Impius videbit et irascetur, dentibus frendet, et tabescet: desiderium impiorum peribit [111, 5-10].
[Ps 112]. Laudate, servi, Dominum, laudate nomen Domini. Sit nomen Domini benedictum, a modo et usque in aeternum. Ab ortu solis usque ad occasum eius, laudabile nomen Domini [112, 1-3].
[Ps 113]. Idola Gentium argentum et aurum, opus manuum hominum. Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt. Aures habent, et non audient, etc. [113, 4-6]. Et paulo post: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Israel confidit in Domino; auxiliator et protector eorum est. Domus Aaron confidit in Domino; auxiliator et protector eorum est. Timentes autem Dominum confidunt in Domino; auxiliator et protector eorum est [113, 8-11].
[Ps 115]. Credidi propter quod locutus sum, ego afflictus sum nimis [115, 10]. Et post aliquantum: Quid reddam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius [115, 15]. Et post tres versus: Tibi immolabo hostiam laudis, et in nomine Domini invocabo. Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius; in atriis domus Domini, in medio tui, Ierusalem [115, 17-19].
[Ps 116]. Laudate Dominum, omnes gentes; collaudate eum, universi populi [116, 1].
[Ps 117]. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius. Dicat nunc Israel, quoniam in aeternum misericordia eius. Dicat domus Aaron, quoniam in aeternum misericordia eius. Dicant qui timent Dominum, quoniam in aeternum misericordia eius. Cum tribularer invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Dominus [117, 1-5]. Et post quinque versus: Melius est sperare in Domino, quam sperare in homine. Melius est sperare in Domino, quam sperare in principibus [117, 8-9]. Et post octo versus: Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. Vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum [117, 14-15].
[Ps 118]. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui custodiunt testimonia eius, in toto corde requirunt eum [118, 1-2]. Et alio loco: Et ambulabo in spatioso, quia praecepta tua quaesivi. Et loquar in testimoniis tuis coram regibus, et non confundar. Et delectabor in mandatis tuis, quae dilexi. Et levabo manus meas ad mandata tua, quae dilexi; et loquar in praeceptis tuis [118, 45-48]. Et post quatuor versus: A lege tua non declinavi. Recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum. Horror obtinuit me ab impiis, quia dereliquerunt legem tuam. Carmina erant mihi praecepta tua, in domo peregrinationis meae. Recordatus sum in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. Hoc factum est mihi, quia praecepta tua custodivi. Pars mea, Domine, dixi, ut custodiam verbum tuum. Deprecatus sum vultum tuum in toto corde; miserere mei secundum eloquium tuum. Recogitavi vias meas, et converti pedes meos ad testimonia tua. Festinavi, et non neglexi custodire mandata tua. Funes impiorum implicaverunt me; legem tuam non sum oblitus. Medio noctis surgam ad confitendum tibi, super iustitiam iustificationis tuae. Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium praecepta tua [118, 51-63]. Et post paucos versus: Ego autem in toto corde servabam praecepta tua. Incrassatum est velut adeps cor meum, et ego in lege tua meditabar. Bonum mihi quia afflictus sum, ut discerem praecepta tua. Melior mihi est lex oris tui, super millia auri et argenti [118, 69-72]. Et post paucos versus: Quia lex tua delectatio mea [118, 77]. Et post paululum: Ego autem loquar in praeceptis tuis [118, 78]. Item paulo post: Praecepta tua non sum oblitus [118, 83]. Et post duos versus: Foderunt mihi superbi foveas, quae non erant iuxta legem tuam [118, 85]. Et post duos versus: Paulo minus consumpserunt me in terra; ego autem non dimisi praecepta tua [118, 87]. Et post septem versus: Nisi quod lex tua delectatio mea, forte periissem in pressura mea. In sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum; quia per ipsa vivificasti me. Tuus ego sum, salva me; quoniam praecepta tua quaesivi. Me exspectaverunt impii, ut perderent me; testimonium tuum considerabo. Omnis consummationis vidi finem; latum mandatum tuum nimis. Quam dilexi legem tuam! tota die haec meditatio mea [118, 92-97]. Et paulo post: Ab omni semita mala prohibui pedes meos, ut custodirem verba tua. A iudiciis tuis non recessi, quia tu illuminasti me. Quam dulce gutturi meo eloquium tuum! super mel ori meo. Praecepta tua considerabam; propterea odivi omnem semitam mendacii. Lucerna pedi meo verbum tuum, et lux semitae meae [118, 101-105]. Et post quinque versus: Anima mea in manu mea semper, et legis tuae non sum oblitus. Posuerunt impii laqueum mihi, et a praeceptis tuis non aberravi. Haereditas mea testimonia tua in sempiternum; quia gaudium cordis mei sunt. Inclinavi cor meum, ut facerem iustitias tuas, propter aeternam retributionem. Tumultuosos odivi, et legem tuam dilexi. Protectio mea et scutum meum tu es: verbum tuum exspectavi. Recedite a me, maligni, et custodiam mandata Dei mei [118, 105-115]. Et post septem versus: Quasi scoriam computasti omnes impios terrae; propterea dilexi testimonia tua. Horripilavit a timore tuo caro mea, et iudicia tua timui. Feci iudicium et iustitiam, ne derelinquas me iis qui calumniantur me [118, 119-121]. Et post paucos versus: Propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium. Propterea in universa praecepta tua direxi; omnem semitam mendacii odio habui. Mirabilia testimonia tua; idcirco custodivit ea anima mea [118, 127-129]. Et post duos versus: Os meum aperui, et respiravi; quia mandata tua desiderabam [118, 131]. Et alio loco: Consumpsit me zelus meus, quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei. Probatus sermo tuus nimis, et servus tuus dilexit illum. Parvulus ego sum et contemptibilis; sed praecepta tua non sum oblitus [118, 139-141]. Et post tres versus: Mandata tua voluntas mea [118, 143]. Et paulo post: Vide afflictionem meam, et eripe me; quia legis tuae non sum oblitus [118, 153]. Et post sex versus: Multi qui persequuntur me, et affligunt me; a testimoniis tuis non declinavi. Vidi praevaricatores tuos, et moerebam; quia verbum tuum non custodierunt. Vide quoniam praecepta tua dilexi, Domine; iuxta misericordiam tuam vivifica me [118, 157-159]. Et post quatuor versus: Gaudens ego sum in eloquio tuo, sicut qui invenit spolia multa. Mendacium odio habui, et detestatus sum; legem autem tuam dilexi. Septies in die laudavi te, super iudiciis iustitiae tuae. Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua feci. Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea nimis. Custodivi praecepta tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo [118, 162-168]. Et post octo versus: Sit manus tua auxiliatrix mea; quia praecepta tua elegi. Desideravi salutare tuum, Domine, et lex tua voluntas mea est [118, 173-174]. Et post duos versus: Erravi quasi ovis perdita; quaere servum tuum, quia mandatorum tuorum non sum oblitus [118, 176].
[Ps 119]. Ego pacifica loquebar, et illi debellabant ea [119, 7].
[Ps 121]. Rogate pacem Ierusalem: sit bene iis qui diligunt eam [121, 6]. Et post duos versus: Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem tibi. Propter domum Domini Dei nostri, quaerebam bona tibi [121, 8-9].
[Ps 122]. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis. Ecce sicut oculi servorum ad manus dominorum suorum, sicut oculi ancillae ad manum dominae suae; sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri [122, 1-2].
[Ps 124]. Qui confidunt in Domino, quasi mons Sion; immobilis in aeternum inhabitabilis Ierusalem [124, 1].
[Ps 127]. Beatus omnis qui timet Dominum, qui ambulat in viis eius [127, 1].
[Ps 129]. Sustinui Dominum, sustinuit anima mea, et verbum eius exspectavi [129, 4].
[Ps 130]. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei; et non ambulavi in magnis et in mirabilibus super me. Si non praeposui, et silere feci animam meam; sicut ablactatus ad matrem suam, ita ablactata ad me anima mea. Exspecta, Israel, Dominum, a modo et usque in aeternum [130, 1-3].
[Ps 132]. Ecce quam bonum et quam decorum, habitare fratres in unum [132, 1].
[Ps 133]. Ecce benedicite Domino, omnes servi Domini; qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. In noctibus levate manus vestras ad sanctum, et benedicite Dominum [133, 1-2].
[Ps 134]. Laudate nomen Domini; laudate, servi, Dominum. Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Laudate Dominum, quoniam bonus Dominus; canite nomini eius, quoniam decens [134, 1-2]. Et paulo post: Idola Gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt, etc. [134, 15-16]. Et post pauca: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Domus Israel, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino; timentes Dominum, benedicite Domino [134, 18-20].
[Ps 135]. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius. Confitemini Deo deorum, quoniam in aeternum misericordia eius. Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia eius [135, 1-3]. Et in fine psalmi: Confitemini Deo coeli, quoniam in aeternum misericordia eius [135, 26].
[Ps 136]. Si oblitus fuero tui, Ierusalem, in oblivione sit dextera mea. Adhaereat lingua mea gutturi meo, si non recordatus fuero tui, Ierusalem. Si non praeposuero Ierusalem in principio laetitiae meae [136, 5-6].
[Ps 138]. Nonne odientes te, Domine, odivi, et contra adversarios tuos distabui? Perfecto odio oderam illos; inimici facti sunt mihi [138, 21-22].
[Ps 139]. Ne des, Domine, desideria impii; scelera eius ne effundantur, et eleventur [139, 9]. Et post quatuor versus: Vir linguosus non dirigetur in terra [139, 12].
[Ps 140]. Corripiat me iustus in misericordia, et arguat me: oleum amaritudinis non impinguet caput meum [140, 5]. Et post quinque versus: Quoniam ad te, Domine, oculi mei: in te speravi; ne evacues animam meam [140, 8].
[Ps 141]. Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum. Effundam in conspectu eius eloquium meum, tribulationem meam coram illo annuntiabo [141, 2-3]. Et post septem versus: Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea, pars mea in terra viventium [141, 6].
[Ps 142]. Meditabar omnia opera tua, facta manuum tuarum loquebar. Expandi manus meas ad te; anima mea quasi terra sitiens ad te [142, 5-6]. Et post tres versus: Fac me audire mane misericordiam tuam, quoniam in te confido. Notam fac mihi viam in qua ambulo, quoniam ad te levavi animam meam. Libera me de inimicis, Domine: a te protectus sum [142, 8-9].
[Ps 143]. Libera me, et erue me de manu filiorum alienorum; quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera mendacii. Ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adolescentia sua. Filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi. Promptuaria nostra plena, et supereffundentia ex hoc in illud. Pecora nostra in millibus, et innumerabilia in compitis nostris: tauri nostri pingues. Non est interruptio, et non est egressus, et non est ululatus in plateis nostris. Beatus populus cuius talia sunt; beatus populus cuius Dominus Deus suus [143, 11-15].
[Ps 144]. Exaltabo te, Domine, Deus meus, rex, et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra. In omni die benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter [144, 1-2]. Et post duos versus: Generatio ad generationem laudabit opera tua, et fortitudines tuas annuntiabunt. Decorem gloriae magnitudinis tuae, et verba mirabilium tuorum loquar. Et fortitudinem horribilium tuorum loquentur, et magnitudines tuas narrabunt. Memoriam multae bonitatis tuae loquentur, et iustitias tuas laudabunt [144, 4-7]. Et post tres versus: Et sancti tui benedicent tibi. Gloriam regni tui dicent, et fortitudines tuas loquentur. Ut ostendant filiis hominum fortitudines eius, et gloriam decoris regni eius [144, 10-12]. Et paulo post: Iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum, omnibus qui invocant eum in veritate. Placitum timentium se faciet, et clamorem eorum audiet, et salvabit eos. Custodit Dominus omnes diligentes se; et universos impios conteret. Laudem Domini loquetur os meum, et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter [144, 18-21].
[Ps 145]. Lauda, anima mea, Dominum: laudabo Dominum in vita mea, cantabo Deo meo, quamdiu sum. Nolite confidere in principibus, in filio hominis cui non est salus [145, 2-3]. Et post duos versus: Beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius, spes eius in Domino Deo suo [145, 5].
[Ps 146]. Laudate Dominum, quoniam bonus est: canticum Dei nostri, quoniam decorum est, pulchra laudatio [146, 1]. Et post septem versus: Suscipiens mansuetos Dominus; humilans impios usque ad terram. Canite Domino in confessione, canite Deo nostro [146, 6-7]. Et post septem versus: Non est in fortitudine equi voluntas eius, neque in tibiis viri placebitur ei. Placebitur Domino in iis qui timent eum, et exspectant misericordiam eius [146, 10-11].
[Ps 148]. Reges terrae et omnes populi, principes et universi iudices terrae, iuvenes et virgines, senes cum pueris laudent nomen Domini [148, 11-12].
[Ps 149]. Cantate Domino canticum novum; laus eius in congregatione sanctorum. Laetetur Israel in factore suo, filii Sion exsultent in rege suo [149, 1-2]. Et post tres versus: Exaltabit mansuetos in Iesu. Exsultabunt sancti in gloria, laudabunt in cubilibus suis; exaltationes Dei in gutture eorum [149, 5-6].
[Ps 150]. Laudate Dominum in sancto eius, laudate eum in fortitudine potentiae eius. Laudate eum in fortitudinibus eius, laudate eum iuxta multitudinem magnificentiae suae [150, 1-2]. Et in fine psalmi: Omne quod spirat laudet Dominum [150, 6].
Haec de libro Psalmorum collegimus, in quibus suam quisque vitam, si proficere affectat, inspiciat. Ubi lectorem admonemus, ut ea quae de Psalmis posui, tamquam unum psalmum contextim legat, tacitis verbis meis, quae ad hoc interposui, ut si voluerit, inspiciat ubi sit scriptum quod posui, id est, quoto vel in quo loco eiusdem psalmi. His enim praetermissis qui lectione continuata inspexerit sola verba Psalmorum, multo iucundius, et ob hoc utilius ex divinis afficietur eloquiis. Nunc de libris Salomonis quae videbuntur huic operi necessaria, colligemus: ac primum de Proverbiis*; qui liber si bene intellegatur, ad mores pios informandos pene totus valebit. Sed ea quae obscura sunt praetermitto: habeant ea, quibus exerceantur, lectores dilectoresque spiritalium litterarum; nos in hoc opere statuimus illa ponere quae ad agendam vitam facile intellecta referantur. Quamvis multis videri possim apertissima praetermisisse; nonnullaque hinc potius clausa sunt, unde putantur esse perspicua. Quid enim tam clarum videtur, et quid tam inepte fit, si ad proprietatem velis accipere, quod ibi scriptum est:* Ab aqua aliena abstine te, et de fonte alieno ne biberis (Prov 9, 18 (sec. LXX))? Aut quid valet ad mores corrigendos, nisi illic intellectus altior requiratur, quod dictum est: Paupertas virum humilat, manus autem fortium locupletat (Prov 10, 4)? Cum et non esse pauperem, et esse manibus fortem, non sit in bonorum hominum potestate, sed et multis provenerit pessimis; et hoc proverbium male intellectum, possit provocare pauperes fortes, ut rapinis se existiment debere ditescere. Quis non autem rideat, si proprie positum putaverit quod ibi legitur: Non enim nascuntur filii malignis (Prov 24, 20)? Omnia ergo talia relinquemus, et ea quibus suadetur aliquid aliquanto diutius, cum id quod suadetur atque praecipitur non sit obscurum, et id potius sit ponendum in hoc Speculo*, ubi se illi inspiciant, quibus iam persuasum est, bene ac laudabiliter vivere, sed ut hoc faciant, quae sibi optanda atque observanda sint, quaerunt. Haec itaque de* Proverbiis Salomonis ponenda credimus.
[Prov 1]. Timor Domini principium scientiae. Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuae [1, 7-8]. Et post quatuordecim versus, cum de homicidis loqueretur: Ipsi, inquit, contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas. Sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt [1, 18-19]. Item post quatuor versus: Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt, et imprudentes odibunt scientiam? [1, 22]. Et post undecim versus: Tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me: eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint, nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universae correptioni meae. Comedent igitur fructus viae suae, suisque consiliis saturabuntur. Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos. Qui autem me audierit, absque terrore quiescet, et abundantia perfruetur, malorum timore sublato [1, 28-33].
[Prov 2]. Et post quatuor versus: Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiae; si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam: tunc intelleges timorem Domini, et scientiam Dei invenies; quia Dominus dat sapientiam, et ex ore eius scientia et prudentia. Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter: servans semitas iustitiae, et vias sanctorum custodiens. Tunc intelleges iustitiam, et iudicium, et aequitatem, et omnem semitam bonam. Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placuerit; consilium custodiet te, et prudentia servabit te; ut eruaris de via mala, et ab homine qui perversa loquitur. Qui derelinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas: qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis: quorum viae perversae, et infames gressus eorum. Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quae mollit sermones suos, et reliquit ducem pubertatis suae, et pacti Dei sui oblita est [2, 3-18].
[Prov 3]. Et post tredecim versus: Misericordia et veritas non te deserant: circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui; et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo, et hominibus. Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiae tuae. In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. Ne sis sapiens apud temetipsum. Time Deum, et recede a malo [3, 3-7]. Et post unum versum: Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum [3, 9]. Et post duos versus: Disciplinam Domini, fili mi, ne abicias; nec deficias, cum ab eo corriperis. Quem enim diligit Dominus, corripit; et quasi pater in filio complacet sibi. Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. Melior est acquisitio eius negotiatione argenti, et auro primo fructus eius: pretiosior est cunctis opibus; et omnia quae desiderantur, huic non valent comparari [3, 11-15]. Et post decem versus: Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis: Custodi legem atque consilium [3, 21]. Et post novem versus: Noli prohibere benefacere eum qui potest; si vales, et ipse benefac. Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere, et cras dabo tibi; cum statim possis dare. Ne moliaris amico tuo malum; cum ille in te habeat fiduciam. Ne contendas adversus hominem frustra [3, 27-30]. Et post septem versus: Illusores ipse deludet, et mansuetis dabit gratiam [3, 34].
[Prov 4]. Et post quadraginta tres versus: Omni custodia serva cor tuum; quia ab ipso vita procedit. Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te. Oculi tui recta videant; et palpebrae tuae praecedant gressus tuos. Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viae tuae stabilientur. Ne declines in dexteram aut in sinistram. Averte pedem tuum a malo. Vias enim quae a dextris sunt novit Dominus; perversae vero sunt quae a sinistris sunt. Ipse autem rectos facit cursus tuos, itinera autem tua in pace producet [4, 23-27].
[Prov 5]. Fili mi, attende sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam; ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Favus enim stillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius. Novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant [5, 1-5].
[Prov 6]. Et post nonaginta septem versus: Non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum, ne capiaris nutibus illius. Pretium enim scorti, vix unius est panis: mulier autem viri pretiosam animam capit. Numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant? aut ambulare super prunas, et non comburentur plantae eius? Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. Non grandis est culpa, cum quis furatus fuerit: furatur enim, ut esurientem impleat animam; deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suae tradet. Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam [6, 25-32]
[Prov 7]. Et post quatuor versus: Fili mi, custodi sermones meos, et praecepta mea reconde tibi. Serva mandata mea, et vive, et legem meam quasi pupillam oculi tui [7, 1-2].
[Prov 8]. Et post quinquaginta septem versus: Intellegite, parvuli, astutiam; et insipientes, animadvertite [8, 5]. Et post duos versus: Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium [8, 7]. Et post tres versus: Accipite disciplinam meam et non pecuniam; doctrinam magis quam aurum diligite. Melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis; et omne desiderabile ei non potest comparari [8, 10-11]. Et post duos versus: Timor Domini odit malum; arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue detestatur [8, 13]. Et post sex versus: Ego diligentes me diligo; et qui mane vigilant ad me, invenient me. Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et iustitia. Melior est fructus meus auro et pretioso lapide, et genimina mea argento electo. In viis iustitiae ambulo, in medio semitarum iudicii; ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam [8, 17-24]. Et post viginti tres versus: Beatus homo qui audit me, qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. Qui autem in me peccaverit, laedet animam suam. Omnes qui me oderunt, diligunt mortem [8, 34-36].
[Prov 9]. Et post novem versus: Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiae. Qui erudit derisorem, ipse sibi facit iniuriam; et qui arguit impium, generat maculam sibi. Noli arguere derisorem, ne oderit te: argue sapientem, et diliget te. Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia. Doce iustum, et festinabit accipere. Principium sapientiae timor Domini, et scientia sanctorum, prudentia [9, 6-10].
[Prov 10]. Et post decem et octo versus: Non proderunt thesauri iniquitatis; iustitia vero liberabit a morte [10, 2]. Et post quatuor versus: Qui congregat in messe, filius sapiens est: qui autem stertit aestate, filius confusionis [10, 5]. Et post quatuor versus: Sapiens corde praecepta suscipiet; stultus caeditur labiis. Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter: qui autem depravat vias suas, manifestus erit. Qui annuit oculo dabit dolorem; stultus labiis verberabitur. Vena vitae, os iusti; et os impiorum operit iniquitatem. Odium suscitat rixas; et universa delicta operit caritas. In labiis sapientis invenietur sapientia; et virga in dorso eius qui indiget corde. Sapientes abscondunt sapientiam: os autem stulti confusioni proximum est [10, 8-14]. Et post quatuor versus: Via vitae custodienti disciplinam: qui autem increpationes relinquit, errat. Abscondunt odium labia mendacia. Qui profert contumeliam, insipiens est. In multiloquio peccatum non deerit: qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est. Argentum electum lingua iusti: cor impiorum pro nihilo. Labia iusti erudiunt plurimos: qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur. Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio. Quasi per risum stultus operatur scelus: sapientia autem est viro prudentia. Quod timet impius, veniet super eum: desiderium suum iustis dabitur [10, 17-24]. Et post duos versus: Sicut acetum dentibus, et fumus oculis; sic piger iis qui miserunt eum. Timor Domini apponet dies; et anni impiorum breviabuntur. Exspectatio iustorum, laetitia: spes autem impiorum peribit. Fortitudo simplicis via Domini; et pavor iis qui operantur malum. Iustus in aeternum non commovebitur: impii autem non habitabunt in terra. Os iusti parturiet sapientiam: lingua pravorum peribit. Labia iusti considerant placita, et os impiorum perversa [10, 26-32].
[Prov 11]. Statera dolosa, abominatio apud Deum; et pondus aequum, voluntas eius. Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia: ubi autem humilitas, ibi et sapientia. Simplicitas iustorum diriget eos; et supplantatio perversorum perdet illos. Non proderunt divitiae in die ultionis: iustitia autem liberabit a morte. Iustitia simplicis diriget viam eius; et in impietate sua corruet impius. Iustitia rectorum liberabit eos; et in insidiis suis capientur iniqui. Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit [11, 1-7]. Et post quinque versus: Qui despicit amicum suum, indigens corde est: vir autem prudens tacebit. Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana: qui autem fidelis est animi, celat commissum. Ubi non est gubernator, populus corruet: salus autem, ubi multa consilia. Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo: qui autem cavet laqueos, securus erit [11, 12-15]. Et post duos versus: Benefacit animae suae vir misericors: qui autem crudelis est, etiam propinquos abicit [11, 17]. Et post tres versus: Abominabile Domino pravum cor; et voluntas eius in iis qui simpliciter ambulant. Manus in manu, non erit innocens malus: semen autem iustorum salvabitur [11, 20-21]. Et post duos versus: Desiderium iustorum omne bonum est: praestolatio impiorum furor. Alii dividunt propria, et ditiores fiunt: alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. Anima quae benedicit, impinguabitur: et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur. Qui abscondit frumenta, maledictus in populis: benedictio autem super caput vendentium. Bene consurget diluculo, qui quaerit bona: qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis. Qui confidit in divitiis suis, hic corruet: iusti autem quasi virens folium germinabunt [11, 23-28]. Et post quatuor versus: Si iustus in terra recipit, quanto magis impius et peccator? [11, 31].
[Prov 12]. Qui diligit disciplinam, diligit scientiam: qui autem odit increpationes, insipiens est. Qui bonus est, hauriet a Domino gratiam: qui autem confidit in cogitationibus suis, impie agit. Non roborabitur homo ex impietate, et radix iustorum non commovebitur [12, 1-3]. Et post aliquot versus: Desiderium impii, munimentum est pessimorum: radix autem iustorum proficiet. Propter peccata labiorum ruina proximat malo: effugiet autem iustus de angustia. De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei. Via stulti, recta in oculis eius: qui autem sapiens est, audit consilia [12, 12-15]. Et post quatuor versus: Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiae: lingua autem sapientium sanitas est. Labium veritatis firmum erit in perpetuum: qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacem. Dolus in corde cogitantium mala: qui autem ineunt pacis consilia, sequetur eos gaudium. Non contristabit iustum quidquid ei acciderit: impii autem replebuntur malo. Abominatio Domini, labia mendacia: qui autem fideliter agunt, placent ei. Homo versutus celat scientiam: et cor insipientium provocabit stultitiam [12, 18-23]. Et post duos versus: Maeror in corde viri humilabit illum, et sermone bono laetificabitur. Qui negligit damnum propter amicum, iustus est: iter autem impiorum decipiet eos. Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium. Et in semita iustitiae vita: iter autem devium ducit ad mortem [12, 25-38].
[Prov 13]. Filius sapiens, doctrina patris: qui autem illusor est, non audit cum arguitur. De fructu oris sui homo saturabitur bonis: anima autem praevaricatorum iniqua. Qui custodit os suum, custodit animam suam: qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. Vult et non vult piger: anima autem operantium impinguabitur. Verbum mendax iustus detestabitur: impius autem confundit et confunditur. Iustitia custodit innocentis viam: impietas vero peccatores supplantat. Est quasi dives, cum nihil habeat; et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. Redemptio animae viri, divitiae suae: qui autem pauper est, increpationem non sustinet. Lux iustorum laetificat: lucerna impiorum exstinguetur. Inter superbos semper iurgia sunt: qui autem agunt cuncta consilio, reguntur sapientia. Substantia festinata minuetur: quae autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. Spes quae differtur, affligit animam: lignum vitae desiderium veniens. Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat: qui autem timet praeceptum, in pace versabitur. Lex sapienti fons vitae, ut declinet a ruina mortis. Doctrina bona dabit gratiam: in itinere contemptorum vorago [13, 1-15]. Et post aliquot versus: Qui parcit virgae suae, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit. Iustus comedit, et replet animam suam: venter autem impiorum insatiabilis [13, 24-25].
[Prov 14]. Et post duos versus: Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicietur ab eo qui infami graditur via. In ore stulti virga superbiae: labia sapientium custodiunt eos [14, 2-3]. Et post duos versus: Testis fidelis non mentietur: profert mendacium testis dolosus. Quaerit derisor sapientiam, et non invenit: doctrina sapientium facilis. Vade contra virum stultum, et nescito labia imprudentiae. Sapientia callidi est intellegere viam suam; et imprudentia stultorum errans. Stultus illudet peccatum: inter iustos morabitur gratia. Cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio eius non miscebitur extraneus. Domus impiorum delebitur: tabernacula vero iustorum germinabunt. Est via quae videtur homini iusta; novissima autem eius deducunt ad mortem. Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat [14, 5-13]. Et post tres versus: Sapiens timet, et declinat malum: stultus transilit, et confidit. Impatiens operabitur stultitiam; et vir versutus odiosus est [14, 16-17]. Et post quatuor versus: Qui despicit proximum suum, peccat: qui autem miseretur pauperis, beatus erit. Errant qui operantur malum: misericordia et veritas praeparabunt bona. In omni opere erit abundantia: ubi autem verba sunt plurima, frequenter egestas [14, 21-23]. Et post quatuor versus: In timore Domini fiducia fortitudinis; et filiis eius erit spes. Timor Domini fons vitae, ut declinet a ruina mortis [14, 26-27]. Et post duos versus: Qui patiens est, multa gubernatur prudentia: qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam. Vita carnium sanitas cordis: putredo ossium invidia. Qui calumniatur egentem, exprobrat factori eius: honorat autem eum, qui miseretur pauperis [14, 29-31].
[Prov 15]: Et post septem versus: Responsio mollis frangit iram: sermo durus suscitat furorem. Lingua sapientium ornat scientiam: os fatuorum ebullit stultitiam [15, 1-2]. Et post septemdecim versus: Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur [15, 12]. Et post quinque versus: Melius est parvum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles. Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio. Vir iracundus provocat rixas: qui patiens est mitigat suscitatas. Iter pigrorum quasi sepes spinarum: via iustorum absque offendiculo. Filius sapiens laetificat patrem: et stultus homo despicit matrem suam [15, 16-20]. Et post duos versus: Dissipantur cogitationes ubi non est consilium: ubi vero plures sunt consiliarii, confirmantur. Laetatur homo in sententia oris sui; et sermo opportunus est optimus. Semita vitae super eruditum, ut declinet de inferno novissimo [15, 22-24]. Et post quatuor versus: Conturbat domum suam, qui sectatur avaritiam: qui autem odit munera, vivet. Mens iusti meditabitur obedientiam: os impiorum redundat malis. Longe est Dominus ab impiis; et orationes iustorum exaudiet. Lux oculorum laetificat animam: fama bona impinguat ossa. Auris quae audit increpationes vitae, in medio sapientium commorabitur. Qui abicit disciplinam, despicit animam suam: qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis. Timor Domini, disciplina sapientiae; et gloriam praecedit humilitas [15, 27-33].
[Prov 16]. Hominis est animum praeparare, et Dei gubernare linguam. Omnes viae hominum patent oculis eius: spirituum ponderator est Dominus. Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae. Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum. Abominatio Domini omnis arrogans: etiamsi manu ad manum fuerit, non erit innocens. Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem. Melius est parum cum iustitia, quam multi fructus cum iniquitate. Cor hominis disponit viam suam; sed Domini est dirigere gressus eius. Divinatio in labiis regis; in iudicio non errabit os eius. Pondus et statera iudicia Domini sunt, et opera eius omnes lapides saeculi. Abominabiles regi qui agunt impie; quoniam iustitia firmatur solium. Voluntas regum labia iusta: qui recta loquitur, dirigetur. Indignatio regis nuntii mortis; et vir sapiens placabit eam. In hilaritate vultus regis, vita; et clementia eius, quasi imber serotinus. Posside sapientiam, quia auro melior est: et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento. Semita iustorum declinat mala; custos animae suae servat viam suam. Contritionem praecedit superbia; et ante ruinam exaltatur spiritus. Melius est humilari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis. Eruditus in verbo reperiet bona; et qui in Domino sperat, beatus est. Qui sapiens corde est, appellabitur prudens; et qui dulcis eloquio, maiora percipiet [16, 1-21]. Et post septemdecim versus: Melior est patiens viro forti; et qui dominatur animae suae, expugnatore urbium. Sortes mittuntur in sinu; sed a Domino temperantur [16, 32-33].
[Prov 17]. Melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum iurgio. Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres haereditatem dividet. Sicut igne probatur argentum, et aurum camino; ita corda probat Dominus. Malus obedit linguae iniquae, et fallax obtemperat labiis mendacibus. Qui despicit pauperem, exprobrat factori eius; et qui ruina laetatur alterius, non erit impunitus. Corona senum filii filiorum; et gloria filiorum patres sui. Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens. Gemma gratissima exspectatio praestolantis; quocumque se verterit, prudenter intelleget. Qui celat delictum, quaerit amicitias: qui altero sermone repetit, separat foederatos. Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagae apud stultum. Semper iurgia quaerit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum. Expedit magis ursae occurrere raptis fetibus, quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua. Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius. Qui dimittit aquam, caput est iurgiorum; et antequam patiatur contumeliam, iudicium deserit. Et qui iustificat impium, et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Dominum [17, 1-15]. Et post sexdecim versus: Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas iudicii. In facie prudentis lucet sapientia: oculi stultorum in finibus terrae [17, 23-24]. Et post tres versus: Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus [17, 27].
[Prov 18]. Et post duos versus: Occasiones quaerit qui vult recedere ab amico; omni tempore erit exprobrabilis [18, 1]. Et post sex versus: Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate iudicii [18, 5]. Et post sex versus: Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis. Turris fortissima nomen Domini: ad ipsam currit iustus, et exaltabitur [18, 9-10]. Et post duos versus: Antequam conteratur, exaltatur cor hominis; et antequam glorificetur, humilatur [18, 12]. Et post septem versus: Iustus est prior accusator sui; venit amicus eius, et investigabit eum. Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque diiudicat. Frater qui adiuvatur a fratre, quasi civitas firma, et iudicia quasi vectes urbium [18, 17-19]. Item post duos versus: Mors et vita in manu linguae; qui diligunt eam, comedent fructus eius. Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum; et hauriet iucunditatem a Domino. Cum obsecrationibus loquetur pauper; et dives effabitur rigide. Vir amicalis ad societatem, magis amicus erit quam frater [18, 21-24].
[Prov 19]. Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua, quam dives torquens labia, et insipiens. Ubi non est scientia animae, non est bonum; et qui festinus est, pedibus offendit. Stultitia hominis supplantat gressus eius, et contra Deum fervet animo suo. Divitiae addunt amicos plurimos: a paupere autem et hi quos habuit separantur. Testis falsus non erit impunitus; et qui mendacia loquitur, non effugiet. Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis. Fratres hominis pauperis oderunt eum; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur, nihil habebit: qui autem possessor est mentis, diligit animam suam [19, 1-8]. Et post novem versus: Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. Qui custodit mandatum, custodit animam suam; qui autem negligit vias suas, mortificabitur. Feneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei. Erudi filium tuum, ne desperes [19, 15-18]. Et post sex versus: Homo indigens misericors est; et melior pauper quam vir mendax. Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi [19, 22-23]. Et post duos versus: Pestilente flagellato stultus sapientior erit: sin autem corripueris sapientem, intelleget disciplinam. Qui affligit patrem, et fugit matrem, ignominiosus est et infelix. Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiae. Testis iniquus deridet iudicium; et os impiorum devorat iniquitatem. Parata sunt derisoribus iudicia, et mallei percutientes stultorum corporibus [19, 25-29].
[Prov 20]. Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque in his delectatur, non erit sapiens [20, 1]. Et post aliquos versus: Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Deum. Ex studiis suis intellegitur puer, si munda et si recta sint opera eius [20, 10-11]. Et post duos versus: Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus [20, 13]. Et post septemdecim versus: Abominatio est apud Deum pondus et pondus; statera dolosa non est bona [20, 23].
[Prov 21]. Et post viginti quinque versus: Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. Munus absconditum exstinguet iras, et donum in sinu indignationem maximam. Gaudium iusto est facere iudicium; et pavor operantibus iniquitatem. Vir qui erraverit a via doctrinae, in coetu gigantium reputabitur [21, 13-16]. Et post novem versus: Qui custodit os suum et linguam, custodit ab angustiis animam suam. Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam. Desideria occidunt pigrum; noluerunt enim quidquam manus eius operari. Tota die concupiscit et desiderat: qui autem iustus est tribuet, et non cessabit. Hostiae impiorum abominabiles; quia offeruntur ex scelere. Testis mendax peribit: vir bene dicens, loquetur victoriam [21, 23-28].
[Prov 22]. Et post quinque versus: Melius est nomen bonum, quam divitiae multae [22, 1]. Et post quindecim versus: Qui pronus est ad misericordiam, benedicitur: de panibus enim suis dedit pauperi. Eiice derisorem, et exibit cum eo iurgium, cessabuntque causae et contumeliae [22, 9-10]. Et post quatuor versus: Dicit piger: Leo est foris, in medio platearum occidendus sum [22, 13]. Et post tres versus: Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit [22, 16]. Et post octo versus: Non facias violentiam pauperi, quia pauper est, neque conteras egenum in porta; quia Dominus iudicabit causam eius, et configet eos qui confixerunt animam eius. Noli esse amicus homini iracundo; neque ambules cum viro furioso: ne forte discas semitas eius, et sumas scandalum animae tuae. Noli esse cum iis qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis [22, 22-26].
[Prov 23]. Et post aliquantum: Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur. Tu virga percutis eum, et animam eius de inferno liberabis [23, 13-14]. Et post octo versus: Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt [23, 20]. Et post viginti versus: Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color eius. Ingreditur blande; et in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet [23, 31-32].
[Prov 24]. Et post septem versus: Ne aemuleris, inquit, viros malos, nec desideres esse cum eis; quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur [24, 1]. Item post sexdecim versus: Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses. Si dixeris: Vires non suppetunt: qui inspector est cordis, ipse intellegit; et servatorem animae tuae nihil fallit, reddetque homini iuxta opera sua [24, 11-12]. Item post novem versus: Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne exsultet cor tuum: ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. Ne contendas cum pessimis, nec aemuleris impios [24, 17-19]. Et post duos versus: Time Dominum, fili mi, et regem; et cum detractoribus non commiscearis: quoniam repente consurget perditio eorum; et ruinam utriusque quis novit? Haec quoque sapientibus: Cognoscere personam in iudicio, non est bonum. Qui dicit impio: Iustus es; maledicent ei populi, et detestabuntur eum tribus. Qui arguunt, laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio. Labia deosculabitur qui recta verba respondit [24, 21-26]. Et post duos versus: Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis. Nec dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei: reddam unicuique secundum opus suum. Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti; et ecce totum repleverant urticae, operuerant superficiem eius spinae: et maceria lapidum destructa erat. Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam [24, 28-32].
[Prov 25]. Et post viginti versus: Quae viderunt oculi tui, ne proferas in iurgio cito; ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum. Causam tuam tracta cum amico tuo; et secretum extraneo non reveles; ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. Inauris aurea et margarita fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem [25, 8-12]. Et post septemdecim versus: Acetum in nitro est, qui cantat carmina cordi pessimo. Et si esurierit inimicus tuus, ciba illum; et si sitierit, da ei aquam bibere: prunas enim congregabis super caput eius, et Dominus reddet tibi [25, 20-22]. Et post decem versus: Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, sic vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum [25, 28].
[Prov 26]. Et post duos versus: Sicut avis ad alia transvolans, et passer quo libet vadens; sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet. Flagellum equo, et chamus asino, et virga dorso imprudentium. Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam; ne efficiaris ei similis. Responde stulto iuxta stultitiam suam; ne sibi sapiens esse videatur [26, 2-5]. Et post decem versus: Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam. Vidisti hominem sapientem sibi videri; magis illo spem habebit stultus. Dicit piger: Leo est in via, et leaena in itineribus. Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lecto suo. Abscondit piger manus sub ascella sua, et laborat si ad os suum eas converterit. Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias. Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens et commiscetur rixae alterius. Sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas in mortem; sic vir qui fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit deprehensus dicit: Ludens feci. Cum defecerint ligna, exstinguetur ignis; et susurrone detracto, iurgia conquiescunt. Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas. Verba susurratoris quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris [26, 11-22]. Et post tres versus: Labiis suis intellegitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos. Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei; quoniam septem nequitiae sunt in corde illius. Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia eius in concilio. Qui fodit foveam, incidet in eam; et qui volvit lapidem, revertitur ad eum. Lingua fallax non amat veritatem; et os lubricum operatur ruinas [26, 24-28].
Chapter 2 of 9