Skip to the text

Speculum (De scriptura sacra) [doubtful], Capita 366–405

  1. [2 Cor 10]. Et alio loco: Qui autem gloriatur, in Domino glorietur (Cf. Ier 9, 23). Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est; sed quem Deus commendat [10, 17-18].

  2. [2 Cor 11]. Et post aliquantum: Ministri Christi sunt? et ego: ut minus sapiens dico, plus ego. In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter: a Iudaeis quinquies quadraginta, una minus, accepi. Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci; nocte et die in profundo maris fui; in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex Gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in ieiuniis multis, in frigore et nuditate: praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt gloriabor [11, 23-30].

  3. [2 Cor 12]. Et post paululum: Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Propter quod placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis multis pro Christo. Cum enim infirmor, tunc potens sum [12, 9-10]. Et post undecim versus: Ecce tertio paratus sum venire ad vos, et non ero gravis vobis. Non enim quaero quae vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. Ego autem libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris, licet plus vos diligens, minus diligar [12, 14-15]. Et post aliquot versus: Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo inveniam vos, et ego inveniar a vobis qualem non vultis: ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos; ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia et impudicitia quam gesserunt [12, 20-21].

  4. [2 Cor 13]. Et alio loco: Oremus autem Deum, ut nihil mali faciatis: non ut nos probati pareamus, sed ut vos quod iustum est faciatis [13, 7]. Et post sex versus: De cetero, fratres, gaudete, perficimini, exhortamini, idipsum sapite, pacem habete; et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum [13, 11].

  5. [Gal 1]. Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem [1, 10].

  6. [Gal 5]. Et post aliquantum: Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium; sed fides quae per dilectionem operatur [5, 6]. Et alio loco: Vos autem in libertate vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per caritatem spiritus servite invicem. Omnis enim Lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Cf. Lev 19, 18). Quod si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab invicem consumamini. Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecumque vultis, illa faciatis. Quod si spiritu ducimini, non estis sub Lege. Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia: quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, modestia, continentia. Adversus huiusmodi non est lex. Qui autem Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus. Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes [5, 13-26].

  7. [Gal 6]. Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit; ipse se seducit. Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum habebit gloriam, et non in altero. Unusquisque enim onus suum portabit. Communicet autem is qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet: quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem; qui autem seminat in spiritu, de spiritu et metet vitam aeternam. Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus non deficientes. Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei [6, 1-10].

  8. [Eph 4]. Obsecro itaque vos, fratres, ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate animi et mansuetudine, cum patientia supportantes invicem in caritate, sollicite servare unitatem spiritus in vinculo pacis [4, 1-3]. Et alio loco: Hoc itaque dico, et testificor in Domino, ut iam non ambuletis sicut et Gentes ambulant, in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum: qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immunditiae omnis et avaritiae. Vos autem non ita didicistis Christum: si tamen illum audistis, et in ipso docti estis, sicut est veritas in Iesu. Deponite vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. Renovamini autem spiritu mentis vestrae; et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis (Cf. Zach 8, 16). Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unsquisque cum proximo suo; quoniam sumus invicem membra. Irascimini, et nolite peccare (Cf. Ps 4, 5). Sol non occidat super iracundiam vestram. Nolite locum dare diabolo. Qui furabatur, iam non furetur; magis autem laboret operando manibus quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat; sed si quis bonus ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis. Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis, cum omni malitia. Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis [4, 25-32].

  9. [Eph 5]. Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi; et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos; aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas quae ad rem non pertinet; sed magis gratiarum actio. Hoc enim scitote intellegentes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habent haereditatem in regno Christi et Dei. Nemo vos seducat inanibus verbis: propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Nolite ergo effici participes eorum. Eratis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino: ut filii lucis ambulate (fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate), probantes quid sit beneplacitum Deo. Et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum: magis autem redarguite. Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. Omnia autem quae arguuntur, a lumine manifestantur. Omne enim quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus. Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus; quoniam dies mali sunt. Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegentes quae sit voluntas Domini. Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria: sed implemini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi, Deo et Patri, subiecti invicem in timore Christi. Mulieres viris suis subditae sint, sicut Domino: quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae, ipse Salvator corporis. Sed sicut Ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo: ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid eiusmodi; sed ut sit sancta et immaculata. Ita et viri debent diligere uxores suas, ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Nemo unquam carnem suam odio habuit; sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: quia membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus eius. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una (Cf. Gen 2, 24). Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem ut timeat virum [5, 1-33].

  10. [Eph 6]. Filii, obedite parentibus vestris in Domino. Hoc enim iustum est. Honora patrem tuum et matrem, quod est primum mandatum in promissione, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram (Cf. Ex 20, 12; Deut 5, 16; Eccli 3, 9). Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate eos in disciplina et correptione Domini. Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes; sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, cum bona voluntate servientes ut Domino, et non hominibus: scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. Et vos, domini, eadem facite illis, remittentes minas; scientes quia et illorum et vester Dominus est in coelis, et personarum acceptio non est apud eum. De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis eius. Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli: quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus. Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam iustitiae (Cf. Isa 11, 5; 52, 7; 40, 3), et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis: in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere; et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (Cf. Isa 59, 17), quod est verbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis; et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium Evangelii, propter quod legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui [6, 10-20].

  11. [Phil 1]. Quia in nullo confundar, sed in omni fiducia, sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. Quod si vivere in carne, hic fructus operis est; et quid eligam, ignoro. Coarctor enim e duobus: desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo magis melius; permanere autem in carne, necessarium propter vos [1, 20-24]. Et post sex versus: Tantum digne Evangelio Christi conversamini, ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fide Evangelii. Et in nullo terreamini ab adversariis, quae est in illis causa perditionis, vobis autem salutis: et hoc a Deo. Quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini: idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me [1, 27-30].

  12. [Phil 2]. Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera et miserationes, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes. Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam; sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes. Non quae sua sunt singuli considerantes; sed ea quae aliorum. Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Iesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humilavit se ipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen: ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris. Itaque, carissimi mei, sicut semper obedistis, non ut in praesentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini. Deus est enim qui operatur in vobis et velle, et perficere, pro bona voluntate. Omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus, ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae; inter quos lucetis sicut luminaria in mundo: verbum vitae continentes ad gloriam mihi in diem Christi; quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. Sed et si immolor supra sacrificium et ministerium fidei vestrae, gaudeo et congratulor omnibus vobis. Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi. Spero autem in Domino Iesu Timotheum cito mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognoscens quae circa vos sunt. Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Iesu Christi. Experimentum autem eius cognoscite, quoniam sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. Hunc igitur spero me mittere, mox ut videro quae circa me sunt. Confido autem in Domino, quoniam et ipse veniam ad vos cito. Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos: quoniam quidem omnes vos desiderabat, et moestus erat propter quod audistis illum infirmatum. Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est eius: non solum autem eius, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. Festinatius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino; et eiusmodi cum honore habetote: quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam, ut impleret quod vobis deerat erga meum obsequium [2, 13-20].

  13. [Phil 3]. Et paulo post: Fratres, ego me non arbitror apprehendisse: unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora extendens me, ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu. Quicumque ergo perfecti, hoc sentiamus; et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelavit: verumtamen ad id quod pervenimus, ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula. Imitatores mei estote, fratres; et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi: quorum finis interitus; quorum deus venter, et gloria in confusione ipsorum; qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio in coelis est [3, 13-20].

  14. [Phil 4]. Et post tredecim versus: Gaudete in Domino semper; iterum dico, gaudete. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus enim prope est. Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu. De cetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae; si qua virtus, si qua laus, haec cogitate: quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum. Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis. Non quasi autem propter penuriam dico. Ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. Scio et humilari; scio et abundare: ubique et in omnibus institutus sum, et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati: omnia possum in eo qui me confortat. Verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae. Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli: quia et in Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis. Non quia quaero datum, sed requiro fructum abundantem in rationem vestram. Habeo autem omnia, et abundo. Repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quae misistis, odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Domino [4, 10-18].

  15. [1 Thess 2]. Ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit: sed ante passi multa et contumeliis affecti, sicut scitis, in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro loqui apud vos Evangelium Dei in multa sollicitudine. Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo: sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis Evangelium, ita loquimur; non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiae, Deus testis est: neque quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis. Cum possemus vobis oneri esse, ut Christi Apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos. Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras; quoniam carissimi nobis facti estis. Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis: nocte et die laborantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis Evangelium Dei. Vos testes estis et Deus, quam sancte, et iuste, et sine querela vobis, qui credidistis, affuimus: sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum, tamquam pater filios suos, deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam. Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione; quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud non ut verbum hominum, sed sicut est vere verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis. Vos enim imitatores facti estis, fratres, Ecclesiarum Dei, quae sunt in Iudaea, in Christo Iesu; quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudaeis [2, 1-14].

  16. [1 Thess 4]. Et alio loco: De cetero ergo, fratres, rogamus vos, et obsecramus in Domino Iesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis, ut abundetis magis. Scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum. Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione; ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes quae ignorant Deum; ut ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Deus de his omnibus, sicut praediximus vobis, et testificati sumus. Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. Itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum sanctum in vobis. De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem. Etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis; et operam detis, ut quieti sitis; et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis: ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis. Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri qui spem non habent [4, 1-12].

  17. [1 Thess 5]. Et post aliquos versus: Igitur non dormiamus, sicut et ceteri: sed vigilemus et sobrii simus. Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. Nos autem qui diei sumus, sobrii simus; induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis. Quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis, per Dominum nostrum Iesum Christum: qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. Propter quod consolamini invicem, et aedificate alterutrum, sicut et facitis. Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et praesunt vobis in Domino, et monent vos, ut habeatis illos abundantius in caritate, propter opus illorum; pacem habete cum eis. Rogamus autem vos, fratres; corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. Semper gaudete; sine intermissione orate; in omnibus gratias agite. Haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu, in omnibus vobis. Spiritum nolite exstinguere. Prophetias nolite spernere. Omnia autem probate: quod bonum est tenete. Ab omni specie mala abstinete vos [5, 12-22].

  18. [2 Thess 1]. Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, ita ut dignum est; quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem: ita ut nos ipsi in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei, pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus, quas sustinetis in exemplum iusti iudicii Dei, ut digni habeamini regno Dei, pro quo et patimini. Si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant; et vobis qui tribulamini, requiem nobiscum, in revelatione Domini Iesu de coelo cum Angelis virtutis eius, et flamma ignis, dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Iesu Christi. Qui poenas dabunt in interitum aeternas, a facie Domini, et a gloria virtutis eius, cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. In quo etiam oramus semper pro vobis, ut dignetur vocatione vos sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute: ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis, et vos in illo, secundum gratiam Dei nostri, et Domini Iesu Christi [1, 3-12].

  19. [2 Thess 3]. Et alio loco: Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos: quoniam non inquieti fuimus inter vos, neque gratis panem manducavimus ab aliquo; sed in labore et fatigatione, nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus. Non quasi non habuerimus potestatem; sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult operari, nec manducet. Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. His autem qui eiusmodi sunt, denuntiamus, et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. Quod si quis non obedierit verbo nostro per epistolam, hunc notate, ut non commisceamini cum illo, ut confundatur. Et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem [3, 6-15].

  20. [Col 3]. Igitur, si conresurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria. Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus: propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis. In quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. Nunc autem deponite et vos omnia, iram, indignationem, malitiam, blasphemiam; turpem sermonem de ore vestro ne emiseritis. Nolite mentiri invicem; exspoliantes vos veterem hominem cum actibus eius, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem eius, qui creavit eum: ubi non est Gentilis et Iudaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber; sed omnia et in omnibus Christus. Induite ergo vos sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam; supportantes invicem, et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos facite. Super omnia autem haec caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore; et grati estote. Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis et canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino. Viri, diligite uxores, et nolite amari esse ad illas. Filii, obedite parentibus per omnia; hoc enim placitum est in Domino. Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes; sed in simplicitate cordis, timentes Dominum. Quodcumque facitis, ex animo operamini, sicut Domino, et non hominibus; scientes quod a Domino accipietis retributionem haereditatis. Domino Christo servite. Qui enim facit iniuriam, recipit id quod inique gessit; et non est personarum acceptio apud Deum [3, 18-25].

  21. [Col 4]. Domini, quod iustum est et aequum, servis praestate; scientes quoniam et vos Dominum habetis in coelo. Orationi instate, vigilantes in ea cum gratiarum actione: orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum, ut manifestem illud ita ut oportet me loqui. In sapientia ambulate ad eos qui foris sunt, tempus redimentes. Sermo vester semper in gratia sale conditus sit, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere [4, 1-6].

  22. [1 Tim 1]. Finis autem praecepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium, volentes esse legis doctores, non intellegentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant. Scimus autem quoniam bona est lex, si quis ea legitime utatur: scientes hoc, quia iusto lex non est posita, sed iniustis et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, parricidis et matricidis, homicidis, fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris; et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi [1, 5-11].

  23. [1 Tim 2]. Et post paululum: Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus: pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt; ut quietam et tranquillam vitam agamus, in omni pietate et castitate [2, 1-2]. Item post paululum: Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa; sed, quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. Mulier in silentio discat cum omni subiectione. Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum, sed esse in silentio [2, 8-12].

  24. [1 Tim 3]. Et post aliquot versus: Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem: non vinolentum, non percussorem, sed modestum; non litigiosum, non cupidum, sed suae domui bene praepositum, filios habentem subditos cum omni castitate. Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? Non neophytum, ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli. Oportet autem et illum testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum diaboli. Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura. Et hi autem probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes. Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesunt et suis domibus. Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirunt, et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu [3, 2-13].

  25. [1 Tim 4]. Et post duodecim versus: Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. Quia omnis creatura Dei bona, et nihil abiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Haec proponens fratribus, bonus eris minister Christi Iesu, nutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam assecutus es. Ineptas autem et aniles fabulas devita. Exerce teipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae. Fidelis sermo et omni acceptione dignus. In hoc enim laboramus et maledicimur, quia speravimus in Deum vivum, qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium. Praecipe haec, et doce. Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium, in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. Dum venio, attende lectioni, exhortationi, doctrinae. Noli negligere gratiam quae in te est, quae data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Attende tibi et doctrinae, insta in illis: hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt [4, 1-16].

  26. [1 Tim 5]. Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem; iuvenes, ut fratres; anus, ut matres; iuvenculas, ut sorores, in omni castitate. Viduas honora, quae vere viduae sunt. Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo. Quae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum, et instat obsecrationibus et orationibus nocte et die. Nam quae in deliciis est, vivens mortua est. Et hoc praecipe, ut irreprehensibiles sint. Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. Adolescentiores autem viduas devita. Cum enim luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt; habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Simul autem et otiosae esse discunt circumire domos; non solum otiosae, sed et verbosae, loquentes quae non oportet. Volo autem iuniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. Iam enim quaedam conversae sunt retro post satanam. Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, ut non gravetur Ecclesia, ut iis quae vere viduae sunt sufficiat. Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina. Dicit enim Scriptura: Non infrenabis os bovi trituranti (Cf. Deut 25, 4); et: Dignus est operarius mercede sua (Cf. Lev 10, 7). Adversum presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus et tribus testibus. Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant. Testor coram Deo et Christo Iesu et electis Angelis, ut haec custodias sine praeiudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi. Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico utere, propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium: quosdam autem et subsequuntur. Similiter et facta bona manifesta sunt; et quae aliter se habent, abscondi non possunt [5, 1-26].

  27. [1 Tim 6]. Quicumque sunt sub iugo servi, dominos suos omni honore dignos habeant, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt; sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt: haec doce, et exhortare. Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi, et ei quae secundum pietatem est doctrinae, superbus, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, conflictationes hominum mente corruptorum, et qui privati sunt veritate; existimantium quaestum esse pietatem. Est autem quaestus magnus, pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quia nec auferre quid possumus. Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti sumus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationes, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Tu autem, o homo Dei, haec fuge: sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. Certa bonum certamen fidei; apprehende vitam aeternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem, ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile, usque in adventum Domini nostri Iesu Christi [6, 1-14]. Et post paucos versus: Divitibus huius saeculi praecipe, non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum; bene agere, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen [6, 17-21].

  28. [2 Tim 1]. Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis et sobrietatis. Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum eius; sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei [1, 7-8]. Et post paucissimos versus: Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu. Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum, qui habitat in nobis [1, 13-14].

  29. [2 Tim 2]. Et paulo post: Tu ergo, fili mi, confortare in gratiam, quae est in Christo Iesu; et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere. Labora sicut bonus miles Christi Iesu. Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit. Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere. Intellege quae dico: dabit enim tibi Dominus intellectum in omnibus. Memor esto Iesum Christum surrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum; in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum. Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu, cum gloria coelesti. Fidelis sermo: Nam si commortui sumus, et convivemus; si sustinebimus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos; si non credimus, ille fidelis permanet, negare se- ipsum non potest. Haec commone, testificans coram Deo. Noli verbis contendere, in nihil utile, nisi ad subversionem audientium. Sollicite autem cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium irreprehensibilem, recte tractantem verbum veritatis. Profana autem et vaniloquia devita: multum proficient ad impietatem; et sermo eorum ut cancer serpit [2, 1-17]. Et post sex versus: Cognovit Dominus qui sunt eius (Cf. Num 16, 5); et discedant ab iniquitate omnes qui invocant nomen Domini (Cf. Isa 26, 13). In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam. Si quis ergo mundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum. Iuvenalia autem desideria fuge: sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro. Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quod generant lites. Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt: nequando det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem [2, 19-26].

  30. [2 Tim 3]. Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa; et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei, habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes: et hos devita. Ex iis enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis; semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes [3, 1-7]. Et post octo versus: Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconio, Lystris; quales persecutiones sustinui, et ex omnibus me eripuit Dominus. Et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutiones patiuntur. Mali autem homines et seductores proficient in peius, errantes, et in errorem mittentes. Tu vero permane in iis quae didicisti, et credita sunt tibi, sciens a quo didiceris. Et quoniam ab infantia sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem, per fidem quae est in Christo Iesu. Omnis Scriptura divinitus inspirata, est utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia: ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus [3, 10-17].

  31. [2 Tim 4]. Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos et mortuos, et per adventum ipsius et regnum eius, praedica verbum, insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus; et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple. Ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: in reliquo reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex; non solum autem mihi, sed et iis qui diligunt adventum eius [4, 1-8].

  32. [Tit 1]. Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui. Si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem; non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum: sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum, continentem, amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere [1, 5-9]. Et post paucos versus: Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, non attendentes Iudaicis fabulis, et mandatis hominum aversantium se a veritate. Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum: sed inquinatae sunt et mens eorum, et conscientia. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant; cum sint abominati et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi [1, 13-16].

  33. [Tit 2]. Tu autem loquere quae decet sanam doctrinam. Senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani fide, dilectione, patientia. Anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non vino multo servientes, bene docentes, ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios diligant, prudentes, castas, domus curam habentes, benignas, subditas suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei. Iuvenes similiter hortare ut sobrii sint. In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritate, gravitate. Verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes, ut doctrinam salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. Apparuit enim gratia Dei salvatoris omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Haec loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat [2, 1-15].

  34. [Tit 3]. Admone illos, principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines [3, 1-2]. Et post paucos versus: Fidelis sermo est; et de his volo te confirmare, ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus. Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles et vanae. Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est qui eiusmodi est, et delinquit proprio iudicio condemnatus [3, 8-11].

[Philem]. Gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua, quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater [7]. Et paulo post: Quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii: sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium [13-14].

  1. [Hebr 3]. Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo: sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. Participes enim Christi effecti sumus; si tamen initium substantiae eius usque ad finem firmum retineamus, dum dicitur: Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in exacerbatione (Cf. Ps 94, 8) [3, 12-15].

  2. [Hebr 4]. Et post paucos versus: Timeamus ergo, ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius, existimetur aliquis ex vobis deesse. Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admixtus fidei ex iis quae audierunt [4, 1-2]. Et alio loco: Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit coelos, Iesum filium Dei, teneamus confessionem [4, 14]. Et post quatuor versus: Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno [4, 16].

  3. [Hebr 6]. Et paulo post: Non enim iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius; qui ministrastis sanctis, et ministratis. Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostendere sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem: ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum qui fide et patientia haereditabunt promissiones [6, 10-12]. Et post septem versus: Homines enim per maiorem sui iurant, et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum [6, 16].

  4. [Hebr 10]. Et post aliquantum: Teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit), et consideremus invicem in provocatione caritatis et bonorum operum: non deserentes collectionem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam; sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur hostia pro peccatis. Terribilis namque quaedam exspectatio iudicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. Irritam quis faciens Legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus moritur testibus (Cf. Deut 17, 6): quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem Testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit? Scimus enim qui dixit: Mihi vindictam, et ego reddam (Cf. Deut 32, 35); et iterum: Quia iudicabit Dominus populum suum (Cf. Deut 32, 36). Horrendum est incidere in manus Dei viventis. Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum. Et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter conversantium effecti. Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. Adhuc enim modicum aliquantulumque, qui venturus est veniet, et non tardabit (Cf. Isa 26, 20). Iustus autem meus ex fide vivet: quod si subtraxerit se, non placebit animae meae (Cf. Hab 2, 3-4) [10, 32-38].

  5. [Hebr 12]. Et aliquanto post: Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum: qui proposito sibi gaudio, sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. Recogitate enim eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes. Nondum enim usque ad sanguinem restitistis adversum peccatum repugnantes: et obliti estis consolationis, quae vobis tamquam filiis loquitur dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini, neque fatigeris dum ab eo argueris. Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit (Prov 3, 11-12). In disciplina perseverate; tamquam filiis vobis offert se Deus. Quis enim filius quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes; ergo adulteri, et non filii estis. Deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores, et verebamur: non multo magis obtemperabimus Patri spirituum; et vivemus? Et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos; hic autem ad id quod utile est, in recipiendo sanctificationem eius. Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae. Propter quod remissas manus et soluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris; ut non claudicans erret, magis autem sanetur. Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Contemplantes ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi: ne quis fornicator, aut profanus, ut Esau, qui propter unam escam vendidit primogenita sua (Cf. Gen 25, 33) [12, 1-16].

  6. [Hebr 13]. Et alio loco: Caritas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim placuerunt quidam, angelis hospitio receptis. Mementote vinctorum, tamquam simul vincti, et laborantium, tamquam et ipsi in corpore manentes. Honorabile connubium in omnibus, et torus immaculatus: fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus. Sint mores sine avaritia, contenti praesentibus. Ipse enim dixit: Non te deseram neque derelinquam (Ios 1, 5); ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adiutor est, non timebo quid faciat mihi homo (Ps 117, 6). Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula. Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis. Habemus altare, de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt. Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem (Cf. Lev 16, 27), horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius. Beneficentiae autem et communicationis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. Obedite praepositis vestris, et subiacete eis; ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri: ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes; hoc enim non expedit vobis. Orate pro nobis. Confidimus autem, quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari [13, 1-18].

Chapter 8 of 9