Skip to the text

Speculum (De scriptura sacra) [doubtful], Capita 135–219

  1. [Prov 27]. Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies. Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua [27, 1-2]. Et post quatuor versus: Melior est manifesta correptio, quam amor absconditus. Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta odientis oscula [27, 5-6]. Et post tres versus: Amicum tuum, et amicum patris tui ne dimiseris [27, 10]. Et post aliquos versus: Infernus et perditio non replentur: similiter et oculi hominum insatiabiles. Quomodo probatur in conflatorio argentum, et in fornace aurum; sic probatur homo in ore laudantis. Si contuderis stultum in pila, quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia eius [27, 20-22].

  2. [Prov 28]. Et post aliquot versus: Vir pauper calumnians pauperes, similis est imbri vehementi, in quo paratur fames. Qui derelinquunt legem, laudant impium: qui custodiunt, succenduntur contra eum. Viri mali non cogitant iudicium: qui autem requirunt Dominum, animadvertent omnia. Melior est pauper ambulans in simplicitate sua, quam dives in pravis itineribus [28, 3-6]. Et post duos versus: Qui coacervat divitias usuris et fenore, liberali in pauperes congregat eas. Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio eius erit exsecrabilis. Qui decipit iustos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona eius [28, 8-10]. Et post quatuor versus: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Beatus homo qui semper est parvidus: qui vero mentis est durae, corruet in malum [28, 13-14]. Item post duodecim versus: Vir fidelis multum laudabitur: qui autem festinat ditari, non erit innocens. Qui cognoscit in iudicio faciem, non facit bene; iste et pro buccella panis deserit veritatem. Vir qui festinat ditari et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei. Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit. Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit: Hoc non est peccatum, particeps homicidae est. Qui se iactat et dilatat, iurgia concitat: qui autem sperat in Domino, sanabitur. Qui confidit in corde suo, stultus est: qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur. Qui dat pauperi, non indigebit: qui despicit deprecantem sustinebit penuriam [28, 20-27].

  3. [Prov 29]. Et post decem versus: Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus eius [29, 5]. Et post viginti quinque versus: Servus verbis non potest erudiri; quia quod dicis intellegit, et respondere contemnit. Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est, quam illius correptio [29, 19-20]. Et post quatuor versus: Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria. Qui cum fure partitur, odit animam suam; adiurantem audit, et non indicat. Qui timet hominem, cito corruet: qui autem sperat in Domino, sublevabitur. Multi requirunt faciem principis, et a Domino iudicium egreditur singulorum. Abominantur iusti virum impium; et abominantur impii eos qui in recta sunt via [29, 23-27].

  4. [Prov 30]. Et post quatuordecim versus: Duo rogavi, ne deneges mihi antequam moriar: Vanitatem et verba mendacia longe fac a me. Mendicitatem et divitias ne dederis mihi; tribue tantum victui meo necessaria: ne forte saturatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus furer, et periurem nomen Dei mei. Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas [30, 7-10].

  5. [Prov 31]. Et post paululum: Aperi os tuum, discerne quod iustum est, et iudica inopem et pauperem [31, 9].

Satis sint ista de Parabolis. Deinde librum alium Salomonis, qui vocatur Ecclesiastes, intuentes, similiter ea quae in illo invenerimus huic operi apta, monstrabimus.

  1. [Eccle 2]. Accipite non multum. Et vidi quia tantum praecederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris. Sapientis oculi in capite eius: stultus in tenebris ambulat [2, 13-14].

  2. [Eccle 4]. Et post aliquantum: Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimae, qui nesciunt quid faciant mali [4, 17].

  3. [Eccle 5]. Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in coelo, et tu super terram; idcirco sint pauci sermones tui. Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenitur stultitia. Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere; displicet enim ei infidelis et stulta promissio: sed quodcumque voveris redde: multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: Non est providentia; ne forte iratus Deus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum. Ubi multa sunt somnia, plurimae vanitates et sermones innumeri: tu vero Deum time [5, 1-6]. Et post sex versus: Avarus non impletur pecunia; et qui amat divitias fructus non capiet ex eis [5, 9].

  4. [Eccle 7]. Et post aliquantum: Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii: in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit. Melior est ira risu: quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. Cor sapientium, ubi tristitia est; et cor stultorum ubi laetitia. Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi: quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti [7, 3-7]. Et post quatuor versus: Melior est patiens arrogante. Ne velox sis ad irascendum; quia ira in sinu stulti requiescit. Ne dicas: Quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere, quam nunc sunt? stulta est enim huiuscemodi interrogatio [7, 9-11]. Et post tres versus: Hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo [7, 13].

  5. [Eccle 8]. Et aliquanto post: Ego os regis observo, et praecepta iuramenti Dei. Ne festines recedere a facie eius, neque permaneas in opere malo [8, 2-3]. Et paulo post: Ex eo quod peccator, inquit, centies facit malum, et per patientiam sustentatur, ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem eius. Non sit bonum impio, nec prolongentur dies eius; sed quasi umbra transeant, qui non timent faciem Dei [8, 12-13].

  6. [Eccle 9]. Et post aliquantum: Dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine [9, 16]. Et post quatuor versus: Melior est sapientia quam arma bellica: et qui in uno peccaverit, multa bona perdet [9, 18].

  7. [Eccle 10]. Et post duos versus: Pretiosior est sapientia et gloria parva, ad tempus stultitia [10, 1]. Et post tredecim versus: Qui fodit foveam, incidet in eam; et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber. Qui transfert lapides, affligetur in eis; et qui scindit ligna, vulnerabitur ab eis. Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit; multo labore exacuatur, et post industriam sequitur sapientia. Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis praecipitabunt eum [10, 10-12].

  8. [Eccle 11]. Et paulo post: Laetare ergo, iuvenis, in adolescentia tua; et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae, et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum; et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium. Aufer iram a corde tuo, amove malitiam a carne tua. Adolescentia enim et voluptas vana sunt [11, 9-10].

  9. [Eccle 12]. Memento Creatoris tui in diebus iuventutis tuae [12, 1]. Et post triginta tres versus: Deum time, et mandata eius observa [12, 13].

Restat ille liber Salomonis, cuius inscriptio est: Canticum canticorum*. Sed de illo in hoc opus quid transferre possumus, cum totus amores sanctos Christi et Ecclesiae figurata locutione commendet, et prophetica pronuntiet altitudine? nisi quod in eo, quamvis sit ad intellegendum difficillimus, possumus tamen facile advertere, quantum sit divina illa et divinitus inspirata caritas appetenda, quantique pendenda: quandoquidem non ibi semel dicitur, sed alio atque alio loco iterum ac tertio repetitur.*

Adiuro vos, filiae Ierusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit (Cant 2, 7; 3, 5). Adiuro vos, filiae Ierusalem, in virtutibus et viribus agri, si levaveritis caritatem quoadusque velit (Cant 8, 4). Ecclesia quippe, in qua utique sumus, his verbis exhortatur filias suas, hoc est, seipsam in plurimis constitutam. Ipsa est ager Dei fructuosissimus, cuius virtutes et vires magnae sunt, ad quas amando Christum martyres pervenerunt. Nam quo usque vult ille dilectae suae in hac interim vita caritatem levari, nisi quo usque ipse docuit verbo, et suo est hortatus exemplo, dicens: Maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Io 15, 13): et quod dixit efficiens? Unde ne ad ipsum solum hoc pertinere videretur, ait Ioannes in Epistola sua: Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere (1 Io 3, 16): hoc ergo est, quoad usque velit.

  1. [Cant 2]. Legitur etiam in eodem Cantico: Ordinate in me caritatem [2, 4].

  2. [Cant 6]. Christus quoque ipse ibi dicit: Pulchra es, amica mea, suavis et decora sicut Ierusalem [6, 3].

  3. [Cant 7]. Et alibi: Quam pulchra es et quam decora, carissima, in deliciis! [7, 6].

  4. [Cant 8]. Et alio loco: Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum: quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio [8, 6]. Et post unum versum: Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despicient eam [8, 7].

  5. [Iob 24]. Qui noverunt eum, ignorant dies illius. Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et rapuerunt eos. Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduae [24, 1-3]. Et post quinque versus: Agrum non suum demetunt; et vineam eius quem vi oppresserunt, vindemiant. Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore [24, 6-7]. Et post tres versus: Vim fecerunt depraedantes pupillo, et vulgum pauperem spoliaverunt. Nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas [24, 9-10]. Et post duos versus: De civitatibus fecerunt viros gemere; et anima vulneratorum clamavit; et Deus inultum abire non patitur. Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias eius, nec reversi sunt per semitas illius [24, 12-13]. Et post viginti et unum versus: Conteratur quasi lignum infructuosum. Pavit enim sterilem, et quae non parit; et viduae bene non fecit. Detraxit fortem in fortitudine sua [24, 20-22].

  6. [Iob 29]. Et aliquanto post: Auris audiens beatificabat me; et oculus videns testimonium reddebat mihi, quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adiutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Iustitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento et diademate iudicio meo. Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum; et causam quam nesciebam, diligenter investigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam [29, 11-17].

  7. [Iob 31]. Et aliquanto post: Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus; appendat me in statera iusta, et sciat Deus simplicitatem meam. Si declinavit gressus meus de via; et si secutus est oculus meus cor meum, et in manibus meis adhaesit macula [31, 5-7]. Et post duos versus: Si deceptum est cor meum super mulierem; et si ad ostium amici mei insidiatus sum [31, 9]. Et post duos versus: Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima. Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. Si contempsi iudicium subire cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me [31, 11-13]. Et post sex versus: Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduae exspectare feci. Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea. Quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum. Si despexi pereuntem, eo quod non habuerit vestimentum, et absque operimento pauperem. Si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est. Si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me superiorem in portis [31, 16-21]. Et post quinque versus: Si putavi aurum robur meum, et obryzae dixi: Fiducia mea. Si laetatus sum super multas divitias meas, et quia plurima reperit manus mea [31, 24-25]. Et post sex versus: Si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum [31, 29]. Et post quatuor versus: Foris non mansit peregrinus; ostium meum viatori patuit. Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam. Si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me; et non magis tacui, nec egressus sum ostium. Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum Omnipotens audiat, et librum scribat ipse qui iudicat; ut in humero meo portem illum, et circumdem quasi coronam mihi? Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum. Si adversum me terra mea clamavit, et cum ipsa sulci eius deflent. Si fructus eius comedi absque pecunia, et animam agricolarum afflixi [31, 32-39].

Nunc iam de libris Prophetarum quae sunt huic operi necessaria colligamus. Ac primum de his Prophetis qui propter brevitatem voluminum suorum Minores vocantur. Ergo apud Osee prophetam ista comperimus.

  1. [Os 4]. Audite verbum Domini, filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae. Non est enim veritas, et non misericordia, et non est scientia Dei in terra. Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit [4, 1-2]. Et post duodecim versus: Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi [4, 6]. Et post quindecim versus: Quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo. Fornicatio, et vinum, et ebrietas aufert cor [4, 10-11]. Et post sexdecim versus: Quoniam ipsi cum meretricibus versabantur, et cum effeminatis sacrificabant. Et populus non intellegens vapulabit. Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Iuda. Et nolite ingredi in Galgala; et ne ascendatis in Bethave; neque iuraveritis: Vivit Dominus [4, 14-15].

  2. [Os 5]. Et post decem et octo versus: Non dabunt cogitationes suas, ut revertantur ad Dominum Deum suum; quia spiritus fornicationis in medio eorum, et Dominum non cognoverunt [5, 4].

  3. [Os 6]. Et post sexaginta et unum versus: Iudicia tua quasi lux egredientur. Quia misericordiam volui et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta [6, 5-6].

  4. [Os 10]. Et post aliquantum: Seminate vobis in iustitia, et metite in ore misericordiae: innovate vobis novale. Tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docuit vos iustitiam [10, 12].

  5. [Os 12]. Et post septuaginta octo versus: Et tu ad Dominum Deum converteris: misericordiam et iudicium custodi; et spera in Domino Deo tuo semper [12, 6].

  6. [Os 13]. Et post quinquaginta et unum versus: Ego autem Dominus Deus tuus eduxi te de terra Aegypti; et dominum absque me nescies, et salvator non est praeter me [13, 4].

  7. [Os 14]. Et post triginta novem versus: Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum; quoniam corruisti in iniquitate tua. Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum; dicite ei: Omnem iniquitatem aufer, et accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum [14, 2-3].

  8. [Ioel 1]. Expergiscimini ebrii, et flete, et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine; quoniam periit ab ore vestro. Gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis [1, 5-6].

  9. [Ioel 2]. Et post aliquantum: Nunc ergo dicit Dominus: Convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio et in fletu, et in planctu; et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra: et convertimini ad Dominum Deum vestrum; quia benignus et misericors est [2, 12-13].

  10. [Amos 2]. Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Iuda, et super quatuor non convertam eum; eo quod abiecerint legem Domini, et mandata eius non custodierint. Deceperunt enim eos idola sua, post quae abierunt patres eorum [2, 4]. Et post duos versus: Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israel, et super quatuor non convertam eum; pro eo quod vendiderint pro argento iustum, et pauperem pro calceamentis. Qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum, et viam humilium declinant. Et filius ac pater eius ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum [2, 6-7]. Et post unum versum: et vinum, inquit, damnatorum bibebant in domo Dei sui [2, 8].

  11. [Amos 5]. Et aliquanto post: Quia haec dicit Dominus domui Israel: Quaerite me, et vivetis [5, 4]. Et post tres versus: Quaerite Dominum, et vivite [5, 6]. Et post octo versus: Odio habuerunt in porta corripientem, et loquentem perfecte abominati sunt. Idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem, et praedam electam tollebatis ab eo [5, 10-11]. Et post tres versus: Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra. Hostes iusti, accipientes munus, et pauperes in porta deprimentes [5, 12]. Et post duos versus: Quaerite bonum et non malum, ut vivatis; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis. Odite malum, et diligite bonum, et constituite in porta iudicium; si forte misereatur Dominus exercituum reliquiis Ioseph [5, 14-15].

  12. [Amos 6]. Et post versus quinquaginta: Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris. Qui comeditis agnum de grege, et vitulum de medio armenti. Qui canitis ad vocem psalterii: sicut David putaverunt se habere vasa cantici; bibentes in phialis vinum, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Ioseph [6, 4-6].

  13. [Amos 8]. Et post aliquantum: Audite hoc qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terrae, dicentes: Quando transibit mensis, et venumdabimus merces; et sabbatum, et aperiemus frumentum: ut minuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas; ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus [8, 4-6].

  14. [Mich 2]. Vae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris. In luce matutina faciunt illud; quoniam contra Deum manus eorum. Et concupierunt agros, et violenter tulerunt, et domos rapuerunt; et calumniabantur virum et domum eius, virum et haereditatem eius [2, 1-2].

  15. [Mich 3]. Et aliquanto post: Audite haec, principes domus Iacob, et iudices domus Israel, qui abominamini iudicium, et omnia recta pervertitis. Qui aedificatis Sion in sanguinibus, et Ierusalem in iniquitate. Principes eius in muneribus iudicabant; et sacerdotes eius in mercede docebant; et prophetae eius in pecunia divinabant, et super Dominum requiescebant, dicentes: Numquid non Deus in medio nostrum? Non venient super nos mala [3, 9-11].

  16. [Mich 6]. Item aliquanto post: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te: utique facere iudicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo [6, 8]. Et post tres versus: Adhuc ignis in domo impii, thesauri iniquitatis, et mensura minor irae plena. Numquid iustificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa? In quibus divites eius repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum [6, 10-12].

  17. [Mich 7]. Et post duodecim versus: Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae. Non est botrus ad comedendum, praecoquas ficus desideravit anima mea. Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur; vir fratrem suum venatur ad mortem: malum manuum suarum dicunt bonum. Princeps postulat, et iudex in reddendo est, et magnus locutus est desiderium animae suae [7, 1-3].

  18. [Abac 1]. Contra me factum est iudicium, et contradictio potentior. Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem iudicium: quia impius praevalet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum [1, 3-4].

  19. [Abac 2]. Et paulo post: Iustus autem in fide sua vivet. Et quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur [2, 4-5]. Et post aliquantum: Quid prodest sculptile, quia illud sculpsit fictor suus conflatile et imaginem falsam; quia speravit in figmento fictor eius, ut faceret simulacra muta? Vae qui dicit ligno: Expergiscere; Surge, lapidi tacenti. Numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus eius. Dominus autem in templo sancto suo: sileat a facie eius omnis terra [2, 18-20].

  20. [Soph 1]. Disperdam, inquit, de loco hoc reliquias Baal, et nomina aedituorum cum sacerdotibus; et eos qui adorant super tecta militiam coeli, et adorant, et iurant in Domino, et iurant in Melchom; et qui avertuntur de post tergum Domini; et qui non quaesierunt Dominum, nec investigaverunt eum. Silete a facie Domini; quia iuxta est dies Domini [1, 4-7]. Et post sexdecim versus: Et erit in tempore illo, scrutabor Ierusalem lucernis, et visitabo super viros defixos in faecibus suis, qui dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus, et non faciet male [1, 12].

  21. [Soph 2]. Et post versus decem et octo: Convenite, congregamini, gens non amabilis, priusquam pariat iussio quasi pulverem transeuntem diem, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies furoris Domini. Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui iudicium eius estis operati. Quaerite iustum, quaerite mansuetum; si quomodo abscondamini in die furoris Domini [2, 1-3].

  22. [Soph 3]. Et post aliquantum: Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum; et sperabunt in nomine Domini reliquiae Israel: non facient iniquitatem, nec loquentur mendacium, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa [3, 12-13].

  23. [Zach 5]. Cum de volumine loqueretur, quod vidit in spiritu: Et dixit ad me: Haec est maledictio, quae egreditur super faciem omnis terrae, quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, iudicabitur, et omnis iurans, ex hoc similiter iudicabitur. Educam illud, dicit Dominus exercituum, et veniet ad domum furis, et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter; et commorabitur in medio domus eius, et consumet eum, et ligna eius, et lapides eius [5, 3-4].

  24. [Zach 7]. Et post aliquantum: Et factum est verbum Domini ad Zachariam dicens: Haec ait Dominus exercituum dicens: Iudicium verum iudicate, et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo; et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari, et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo [7, 8-10].

  25. [Zach 8]. Item post aliquantum: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: veritatem et iudicium pacis iudicate in portis vestris; et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris, et iuramentum mendax ne diligatis. Omnia enim haec sunt quae odi, dicit Dominus [8, 16-17].

  26. [Mal 1]. Filius honorat patrem, et servus dominum suum: si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si dominus ego sum, ubi est timor meus, dicit Dominus exercituum? [1, 6].

  27. [Mal 2]. Et paulo post: Ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in Lege. Numquid non pater unus omnium nostrum? numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum? Transgressus est Iudas, et abominatio facta est in Israel, et in Ierusalem; quia contaminavit Iudas sanctificationem Domini quam dilexit, et habuit filiam dei alieni. Disperdat Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Iacob, et offerentem munus Domino exercituum. Et hoc rursum fecistis: operiebatis lacrymis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut ultra non respiciam ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra. Et dixistis: Quam ob causam? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae, quam tu despexisti: et haec particeps tua et uxor foederis tui. Nonne unus fecit, et residuum spiritus eius est? Et quid unusquisque quaerit, nisi semen Dei? Custodite ergo spiritum vestrum; et uxorem adolescentiae tuae noli despicere. Cum odio habueris eam, dimitte, dicit Dominus Deus Israel: operiet autem iniquitas vestimentum eius, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere. Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis: In quo eum fecimus laborare? In eo cum diceretis: Omnis qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent; aut certe ubi est dies iudicii? [2, 9-17].

  28. [Mal 3]. Et post quindecim versus: Et accedam ad vos, inquit, in iudicio, et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. Ego enim Dominus, et non mutor; et vos filii Iacob non estis consumpti. A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis, et non custodistis. Revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum [3, 5-7]. Et post quindecim versus: Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus. Et dixistis: Quid locuti sumus? Dixistis: Vanus est qui servit Deo: et quod emolumentum, quia custodivimus praecepta eius, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum? Ergo nunc beatos dicimus arrogantes: siquidem aedificati sunt facientes iniquitatem, et tentaverunt Deum, et salvi facti sunt. Tunc locuti sunt timentes Deum, unusquisque cum proximo suo. Et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo, timentibus Dominum, et cogitantibus nomen eius: et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio, in peculium; et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi. Et convertimini, et videbitis quid sit inter iustum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei [3, 13-18].

  29. [Mal 4]. Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus, et erunt omnes superbi et omnes facientes iniquitatem, stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non relinquet eis radicem et germen. Orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae, et sanitas in pennis eius: et egredimini, et salietis sicut vituli de armento; et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum [4, 1-3].

  30. [Isa 1]. Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Quiescite perverse agere, discite benefacere, quaerite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam; et venite et arguite me, dicit Dominus [1, 16-18]. Et post octo versus: Argentum tuum versum est in scoriam; vinum tuum mixtum est aqua. Principes tui socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad eos [1, 22-23].

  31. [Isa 2]. Et paulo post: Domus Iacob venite, ambulemus in lumine Domini. Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob; quia repleti sunt ut olim, et augures habuerunt ut Philistiim, et pueris alienis adhaeserunt [2, 5-6]. Et post tres versus: Repleta est terra eius idolis; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum [2, 8]. Et post quinque versus: Quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum, et super omnem arrogantem, et humilabitur [2, 12].

  32. [Isa 3]. Et paulo post: Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatae sunt eius. Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant [3, 12]. Et post quattuor versus: Vos enim depasti estis vineam meam, rapina pauperis in domo vestra. Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis, dicit Dominus exercituum? Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant, et in pedibus suis composito gradu incedebant [3, 14-16].

  33. [Isa 5]. Et paulo post: Vae qui coniungitis domum ad domum, et agrum ad agrum copulatis usque ad extremum loci [ut auferatis proximo: Symmachus et Theodotion, donec deficiat, vel non sit locus, transtulerunt]: numquid habitabitis vos soli in medio terrae? In auribus meis sunt haec Domini exercituum [5, 8-9]. Et post tres versus: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis. Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum eius consideratis [5, 11-12]. Et post septemdecim versus: Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum. Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Qui iustificatis impium pro muneribus, et iustitiam iusti aufertis ab eo [5, 20-23].

  34. [Isa 10]. Et aliquanto post: Vae qui condunt leges iniquas, et scribentes iniustitiam scripserunt, ut opprimerent in iudicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei; ut essent viduae praeda eorum, et pupillos diriperent [10, 1-2].

  35. [Isa 11]. Et post paululum: Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum visionem oculorum iudicabit, neque secundum auditum aurium arguet: sed iudicabit in iustitia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. Et erit iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorium renum eius [11, 2-5].

  36. [Isa 12]. Et post sexaginta versus: Ecce Deus salvator meus, fiducialiter agam, et non timebo. Quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus, et factus est mihi in salutem. Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris: et dicetis in illa die: Confitemini Domino, et invocate nomen eius, notas facite in populis adinventiones eius, mementote quoniam excelsum est nomen eius. Cantate Domino, quoniam magnifice fecit, annuntiate hoc in universa terra. Exsulta et lauda, habitatio Sion; quia magnus in medio tui sanctus Israel [12, 2-6].

  37. [Isa 13]. Et post quadraginta versus: Et quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humilabo [13, 11].

  38. [Isa 17]. Item post aliquantum: Dicit Dominus Deus Israel: In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi eius ad sanctum Israel respicient; et non inclinabitur ad altaria quae fecerunt manus eius, et quae operati sunt digiti eius; non respiciet lucos, et delubra [17, 6-8].

  39. [Isa 22]. Et post aliquantum: Vocabit, inquit, Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum, et ad calvitium, et ad cingulum sacci. Et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos, et iugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum. Comedamus, et bibamus; cras enim moriemur. Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum: Si dimittetur iniquitas haec vobis, donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum [22, 12-14].

  40. [Isa 26]. Item post aliquantum: Aperite portas, et ingrediatur gens iusta, custodiens veritatem. Vetus error abiit; servabis pacem; pacem, quia in te speravimus. Speratis in Domino in saeculis aeternis, in Domino Deo forti in perpetuum [26, 2-4]. Et post sex versus: In semita iudiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te; nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae. Anima mea desideravit te in nocte; sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris iudicia tua in terra, iustitiam discent habitatores terrae. Misereamur impio, et non discet facere iustitiam. In terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Dei [26, 8-10].

  41. [Isa 29]. Et post aliquantum: Defecit qui praevalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem, qui peccare faciebant homines in verbo [29, 20-21].

  42. [Isa 30]. Et post decem versus: Vae, filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me; et ordiremini telam, et non per spiritum meum; ut adderetur peccatum super peccatum [30, 1]. Et paulo post: Haec dicit Dominus Deus sanctus Israel: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis. In silentio et in spe erit fortitudo vestra; et noluistis [30, 15]. Et post viginti versus: Contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et vestimentum conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruatae [30, 22].

  43. [Isa 31]. Et post aliquantum: Convertimini, sicut in profundum recesseratis, filii Israel. In die enim illa abiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum [31, 6-7].

  44. [Isa 33]. Item post aliquantum: Et erit fides in temporibus tuis, divitiae salutis sapientia et scientia, timor Domini ipse thesaurus eius [33, 6]. Et paulo post: Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? Qui ambulat in iustitiis, et loquitur veritatem; qui proicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere; qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat omne malum. Iste in excelsis habitabit; munimenta saxorum sublimitas eius. Panis ei datus est, et aquae eius fideles sunt [33, 14-16].

  45. [Isa 44]. Et aliquanto post: Memento horum, Iacob et Israel, quoniam servus meus es tu: formavi te, servus meus es tu, Israel, non oblivisceris mei. Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua; revertere ad me, quoniam redemi te [44, 21-22].

  46. [Isa 46]. Item post aliquantum: Mementote istud, et confundamini; redite, praevaricatores, ad cor. Recordamini prioris saeculi; quoniam ego Deus, et non est ultra deus, nec est similis mei [46, 8-9].

  47. [Isa 50]. Et aliquanto post: Quis ambulavit in tenebris, et non est lumen ei? Speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum [50, 10].

  48. [Isa 51]. Item post aliquantum: Audite me, qui scitis iustum, populus; lex mea in corde eorum. Nolite timere opprobria hominum, et blasphemias eorum ne timeatis. Sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis; et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea in generationes generationum [51, 7-8].

  49. [Isa 55]. Et post aliquantum: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est. Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum; et miserebitur eius, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum [55, 6-7].

  50. [Isa 56]. Et post viginti versus: Haec dicit Dominus: Custodite iudicium, et facite iustitiam, quia iuxta est salus mea ut veniat, et iustitia mea ut reveletur. Beatus vir qui facit hoc, et filius hominis qui apprehendit istud; custodiens sabbatum ne polluat illud, custodiens manus suas ne faciat omne malum [56, 1-2].

  51. [Isa 57]. Et post non multum: Qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in torrentibus, subter imminentes petras. In partibus torrentis pars tua. Haec est sors tua; et ipsis obtulisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor? [57, 5-6].

  52. [Isa 58]. Item post aliquantum: Me etenim de die in diem quaerunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quae iustitiam fecerit, et quae iudicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me iudicia iustitiae, appropinquare Deo volunt. Quare ieiunavimus, et non aspexisti? humilavimus animas nostras, et nescisti? Ecce in die ieiunii vestri invenietur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. Ecce ad lites et ad contentiones ieiunatis, et percutitis pugno impie. Nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester. Numquid tale est ieiunium, quod elegi, per diem affligere hominem animam suam? numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere? Numquid istud vocabis ieiunium et diem acceptabilem Domino? Nonne hoc est magis ieiunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. Dimitte eos qui confracti sunt, liberos; et omne onus disrumpe. Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam: cum videris nudum, vesti eum, et carnem tuam ne despexeris [58, 2-7]. Et post quatuor versus: Si abstuleris de medio tui catenam, et desieris digitum extendere, et loqui quod non prodest: cum effuderis esurienti animam tuam; et animam afflictam repleveris; orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tuae erunt sicut meridies; et requiem tibi dabit Dominus semper [58, 9-11].

  53. [Isa 65]. Et post multa: Populus qui ad iracundiam provocant me, ante faciem meam semper; qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres; qui habitant in sepulcris, et in delubris idolorum dormiunt [65, 3-4]. Et post duos versus: Qui dicunt: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die. Ecce scriptum est coram me: non tacebo, sed reddam, et retribuam in sinu eorum iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus. Qui sacrificaverunt super montes et super colles, exprobraverunt mihi, et remetiar opus eorum primum in sinu eorum [65, 5-7]. Et post decem versus: Et vos, inquit, qui dereliquistis Dominum, qui obliti estis montem sanctum meum, qui ponitis fortunae mensam, et libatis super eam: numerabo vos in gladio, et omnes in caede corruetis; pro eo quod vocavi vos, et non respondistis, locutus sum, et non attendistis: et faciebatis malum in oculis meis, et quae nolui elegistis [65, 11-12].

  54. [Isa 66]. Et paulo post: Haec dicit Dominus: Coelum sedes mea, et terra scabellum pedum meorum. Quae est ista domus quam aedificabitis mihi? et quis iste locus quietis meae? Omnia haec manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus. Ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos? [66, 1-2]. Et post septem versus: Ego illusiones eorum eligam, et quae timebant adducam eis: quia vocavi, et non erat qui responderet; locutus sum, et non audierunt; feceruntque malum in oculis meis, et quae nolui elegerunt. Audite legem Domini, qui tremitis ad verbum eius. Dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in laetitia vestra; ipsi autem confundentur [66, 4-5].

  55. [Ier 2]. Audite verbum Domini, domus Iacob, et omnes cognationes domus Israel. Haec dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt? [2, 4-5]. Et post decem versus: Haereditatem meam posuistis in abominationem. Sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus? Et tenentes legem nescierunt me, et pastores praevaricati sunt in me, et prophetae prophetaverunt in Baal, et idola secuti sunt [2, 7-8]. Et paulo post: Numquid obliviscitur virgo ornamenti sui, sponsa fasciae pectoralis suae? Populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris. Quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quaerendam dilectionem, quae insuper et malitias tuas docuisti vias tuas; et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium? Non in fossis inveni eos, sed in omnibus quae supra memoravi. Et dixisti: Absque peccato et innocens ego sum, et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego iudicio contendam tecum, eo quod dixeris: Non peccavi. Quam vilis es facta nimis, iterans vias tuas! et ab Aegypto confunderis, sicut confusa es ab Assur. Nam et ab ista egredieris, et manus tuae erunt super caput tuum; quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam [2, 32-37].

  56. [Ier 3]. Et paulo post: Convertimini, filii, revertentes, dicit Dominus, quia ego vir vester [3, 14].

  57. [Ier 4]. Item paulo post: Si converteris, Israel, convertere, ait Dominus, ad me convertere. Si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis. Et iurabis: Vivit Dominus, in veritate, et in iudicio, et in iustitia; et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt [4, 1-2]. Et paulo post: Stultus populus meus me non cognovit: filii insipientes sunt, et vecordes; sapientes sunt ut faciant mala; bene autem facere nescierunt [4, 22].

  58. [Ier 5]. Et post triginta versus: Circuite vias Ierusalem, et aspicite, et considerate, et quaerite in plateis eius, an inveniatis virum facientem iudicium, et quaerentem fidem, et propitius ero ei. Quod si etiam: Vivit Dominus, dixerint, et hoc falso iurabunt. Domine, oculi tui respiciunt fidem. Percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas super petram, noluerunt reverti. Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt, et stulti, ignorantes viam Domini, iudicium Dei sui. Ibo igitur ad optimates, et loquar eis; ipsi enim cognoverunt viam Domini, iudicium Dei sui: et ecce magis hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula [5, 1-5]. Et post sex versus: Filii tui dereliquerunt me, et iurant in iis qui non sunt dii. Saturavi eos, et moechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. Equi amatores, et admissarii facti sunt, unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebant. Numquid super his non visitabo, dicit Dominus? et in gente tali non ulciscetur manus mea? [5, 7-9]. Et post quadraginta versus: Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum quod non praeteribit; et commovebuntur, et non poterunt, et intumescent fluctus eius, et non transibunt illud. Populo autem huic factum est cor incredulum, et exasperans: recesserunt, et abierunt; et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum [5, 22-24]. Et post septem versus: Inventi sunt, inquit, in populo meo impii, insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros. Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo: ideo magnificati sunt et dilatati; incrassati sunt et impinguati; et praeterierunt sermones meos pessime. Causam pupilli non dixerunt, et iudicium pauperum non iudicaverunt. Numquid super his non visitabo, dicit Dominus? aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea? Stupor et mirabilia facta sunt in terra. Prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia: quid igitur fiet in novissimo eius? [5, 26-31].

  59. [Ier 6]. Et post triginta versus: Cui loquar? et quem contestabor, ut audiat? Ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt: ecce verbum Domini factum est illis in opprobrium, et non suscipiunt illud [6, 10].

  60. [Ier 7]. Et paulo post: Audite verbum Domini, omnis Iuda, qui ingredimini per portas has, ut adoretis Dominum. Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Bonas facite vias vestras et studia vestra, et habitabo vobiscum in loco isto. Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est. Quoniam si bene direxeritis vias vestras et studia vestra, si feceritis iudicium inter virum et proximum eius, advenae et pupillo et viduae non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis; habitabo vobiscum in loco isto, in terra quam dedi patribus vestris, a saeculo usque in saeculum. Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis, furari, occidere, adulterare, iurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos, quos ignoratis. Et venistis, et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum; et dixistis: Liberati sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes istas. Ergo spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris? Ego, ego sum, ego vidi, dicit Dominus. Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio, et videte, quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israel. Et nunc quia fecistis omnia opera haec, dicit Dominus, et locutus sum ad vos, mane consurgens et loquens, et non audistis; et vocavi, et non respondistis: faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco quem dedi patribus vestris, sicut feci Silo; et proiciam vos a facie mea, sicut proieci omnes fratres vestros universum semen Ephraim. Tu ergo noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem, et non obsistas mihi; quia non exaudiam te. Nonne vides quid isti faciant in civitatibus Iuda, et in plateis Ierusalem? Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginae coeli, et libent diis alienis, et me ad iracundiam provocent. Numquid me ad iracundiam provocant, dicit Dominus? nonne semetipsos in confusione vultus sui? [7, 2-19].

  61. [Ier 8]. Et paulo post: Numquid qui cadit, non resurget? Et qui aversus est, non revertetur? Quare ergo aversus est populus iste in Ierusalem aversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti. Attendi, et auscultavi; nemo quod bonum est loquitur: nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? [8, 4-6]. Et post novem versus: Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? Vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum. Confusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt. Verbum enim Domini proiecerunt, et sapientia nulla est in eis [8, 8-9].

  62. [Ier 9]. Et paulo post: Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum, et recedam ab eis? quia omnes adulteri sunt et coetus praevaricatorum; et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii, et non veritatis: confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus. Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet; et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur. Docuerunt enim linguam suam loqui mendacium, ut inique agerent laboraverunt. Habitatio tua in medio doli. In dolo renuerunt scire me, dicit Dominus. Propterea haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego conflabo, et probabo eos. Quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei? Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est in ore suo: pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit insidias. Numquid super his non visitabo, dicit Dominus? aut in gente tali non ulciscetur anima mea? [9, 2-9]. Et paulo post: Haec dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra. Haec enim placent mihi, ait Dominus [9, 23-24].

  63. [Ier 10]. Et post sexdecim versus: Haec dicit Dominus: Iuxta vias gentium nolite discere, et a signis coeli nolite metuere quae timent gentes; quia leges populorum vanae sunt. Quia lignum de saltu praecidit opus manus artificis in ascia: argento et auro decoravit illud; clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur. In similitudinem palmae fabricata sunt, et non loquentur: portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene. Non est similis tui, Domine; magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. Quis non timebit te, o Rex gentium? Tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum nullus est similis tui. Pariter insipientes et fatui probabuntur. Doctrina vanitatis eorum lignum est. Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz, opus artificis et manus aerarii. Hyacinthus et purpura indumentum eorum, opus artificum universa haec. Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et Rex sempiternus. Ab indignatione eius commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem eius. Sic ergo dicetis eis: Dii qui coelos et terram non fecerunt, pereant de terra, et de his quae sub coelo sunt [10, 2-11].

  64. [Ier 17]. Et aliquanto post: Haec dicit Dominus: Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor eius. Erit enim quasi myricae in deserto, et non videbit cum venerit bonum; sed habitabit in siccitate in deserto in terra salsuginis et inhabitabili. Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia eius. Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas; et non timebit cum venerit aestus: et erit folium eius viride, in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum [17, 5-8].

Chapter 3 of 9