Skip to the text

Speculum (De scriptura sacra) [doubtful], Capita 406–429

  1. [1 Pt 1]. Modicum nunc si oporteat contristari in variis tentationibus, ut probatium vestrae fidei multo pretiosius sit auro, quod probatur per ignem [1, 6-7]. Et alio loco: Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam, in revelatione Iesu Christi: quasi filii obedientiae, non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis, sed secundum eum qui vocavit vos sanctum, et ipsi in omni conversatione sancti sitis; quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum (Lev 11, 44; 19, 2). Et si Patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini [1, 13-17]. Et post aliquos versus: Animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius, renati [1, 22].

  2. [1 Pt 2]. Et post paucos versus: Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, sicut modo geniti infantes rationabiles sine dolo lac concupiscite [2, 1-2]. Et post paucos versus: Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam. Conversationem vestram inter Gentes habentes bonam, ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes glorificent Deum in die visitationis. Subiecti estote omni humanae ordinationi propter Deum; sive regi, quasi praecellenti; sive ducibus, tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam: quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei. Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate. Servi, subditi estote in omni timore dominis vestris; non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens iniuste. Quae enim gloria est, si peccantes punimini et colaphizati suffertis? Sed si bene facientes patimini, et patientes sustinetis; haec est gratia apud Deum. In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Qui cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem iudicanti se iniuste. Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, iustitiae vivamus, huius livore sanati estis. Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum [2, 11-24].

  3. [1 Pt 3]. Et alio loco: Similiter et mulieres subditae sint viris suis, ut et si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant, considerantes in timore castam conversationem vestram. Quarum sit non extrinsecus capillaturae, aut circumdationis auri, aut indumenti vestimentorum cultus: sed qui absconditus est cordis homo in incorruptibilitate quieti ac modesti spiritus, quod est in conspectu Dei locuples. Sic enim aliquando et sanctae mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subiectae propriis viris: sicut Sara obediebat Abrahae, dominum eum vocans (Cf. Gen 18, 12). Cuius estis filiae bene facientes, et non timentes ullam perturbationem. Viri similiter cohabitantes, secundum scientiam, quasi infirmiori vaso muliebri impartientes honorem, tamquam et cohaeredibus gratiae vitae, ut non impediantur orationes vestrae. In fide autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles: non reddentes malum pro malo (Cf. Prov 17, 13), vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes; quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis. Qui enim vult vitam diligere, et videre dies bonos, coerceat linguam suam a malo, et labia eius ne loquantur dolum. Declinet autem a malo, et faciat bonum; inquirat pacem, et sequatur eam. Quia oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum. Vultus autem Domini super facientes mala (Ps 34, 13-17). Et quis vobis noceat, si boni aemulatores fueritis? Sed et si quid patimini propter iustitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, ut non conturbemini (Isa 8, 12). Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe: sed cum modestia et timore, conscientiam habentes bonam, ut in eo quod detrahunt vobis, confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. Melius est enim benefacientes, si velit Dei voluntas, pati, quam malefacientes [3, 1-17].

  4. [1 Pt 4]. Et post aliquos versus: Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis, ut iam non hominum desideriis, sed voluntate Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, ebrietatibus, et illicitis idolorum cultibus [4, 1-3]. Et post paucos versus: Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. Ante omnia mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem peccatorum (Cf. Prov 10, 12). Hospitales invicem, sine murmuratione. Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. Si quis loquitur, quasi sermones Dei; si quis ministrat, tamquam ex virtute quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus, per Iesum Christum Dominum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Carissimi, nolite mirari in fervore, qui ad tentationem vobis fit; nolite pavere quasi aliquid novi vobis contingat: sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes. Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriae et virtutis Dei, et qui est eius spiritus super vos requiescit. Nemo autem vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. Si autem ut christianus, non erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine; quoniam tempus est ut incipiat iudicium de domo Dei. Si autem primum a nobis, qui finis eorum qui non credunt Dei Evangelio? et si iustus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? (Cf. Prov 11, 31) Itaque et ii qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendant animas suas in benefactis [4, 12-19].

  5. [1 Pt 5]. Seniores ergo qui in vobis sunt, obsecro consenior et testis Christi passionum, qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator, pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie; neque dominantes in cleris, sed formae facti gregis ex animo. Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam. Similiter, adolescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate; quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Cf. Prov 3, 34; Iac 4, 6). Humilamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis. Omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum; quoniam ipsi cura est de vobis. Sobrii estote, vigilate: quia adversarius vester diabolus, tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. Cui resistite fortes in fide, scientes eamdem passionem ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri. Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos, ipse perficiet, confirmabit, solidabit. Ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen [5, 1-11].

  6. [2 Pt 1]. Per quem maxima nobis et pretiosa promissa donavit, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae, fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem. Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem; in virtute autem, scientiam; in scientia autem, abstinentiam; in abstinentia autem, patientiam; in patientia autem, pietatem; in pietate autem, fraternitatis amorem; in amore autem fraternitatis, caritatem. Haec enim vobis cum adsint et superent, non vacuos, nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitionem. Cui enim non praesto sunt, caecus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. Quapropter, fratres, magis satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis. Haec enim facientes non peccabitis aliquando [1, 4-10].

  7. [2 Pt 2]. Et post paululum: Sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis, et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem. Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur, et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur. Quibus iudicium iam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat [2, 1-3]. Et alio loco: Novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos vero in die iudicii reservare cruciandos. Magis autem eos qui post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant, dominationemque contemnunt: audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere, blasphemantes. Ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores, non portant adversus se exsecrabile iudicium. Hi vero velut irrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem, in iis quae ignorant blasphemantes, in corruptione sua et peribunt, percipientes mercedem iniustitiae, voluptatem existimantes diei delicias, coinquinationes et maculae deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum, oculos habentes plenos adulterio et incessabilis delicti, pellicientes animas instabiles, cor exercitatum in avaritia habentes, maledictionis filii, derelinquentes rectam viam erraverunt [2, 9-15]. Et post paucos versus: Superbiam enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriae, eos qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur, libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionis. A quo enim quis superatus est, huius et servus est. Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri salvatoris Iesu Christi, his rursus implicati superantur; facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. Melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. Contigit enim illis illud veri proverbii: Canis reversus ad vomitum suum; et: Sus lota in volutabro luti (Prov 26, 11) [2, 18-22].

  8. [2 Pt 3]. Et post aliquantum: Cum haec omnia dissolvenda sint, quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes et properantes in adventum diei Dei [3, 11-12]. Et paulo post: Carissimi, haec exspectantes satagite immaculati et inviolati inveniri in pace, et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitramini [3, 14]. Et alio loco: Vos igitur, fratres, praescientes custodite, ne insipientium errore transducti, excidatis a propria firmitate. Crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi. Ipsi gloria, et nunc et in diem aeternitatis. Amen [3, 17-18].

  9. [Iac 1]. Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis; scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur: patientia autem opus perfectum habet, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei. Postulet autem in fide, nihil haesitans. Qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. Non enim aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino. Vir duplex animo, inconstans in omnibus viis suis. Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua, dives autem in humilitate sua; quoniam sicut flos feni transiet. Exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit (Cf. Isa 40, 6-7): ita et dives in itineribus suis marcescet. Beatus vir qui suffert tentationem; quia cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se [1, 2-12]. Et post paululum: Nolite itaque errare, fratres dilectissimi. Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum [1, 16-17]. Et post paucos versus: Scitis, fratres mei dilecti: Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum (Cf. Prov 10, 19; 17, 27), et tardus ad iracundiam. Ira enim viri iustitiam Dei non operatur. Propter quod abiicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Estote autem factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos. Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo: consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. Qui autem perspexerit in lege perfectae libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius vana est religio. Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo [1, 19-27].

  10. [Iac 2]. Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae [2, 1]. Et post aliquos versus: Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni quod repromisit Deus diligentibus se? Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad iudicia? Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Lev 19, 18), bene facitis. Si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores [2, 5-9]. Et post paucos versus: Iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. Superexaltat autem misericordia iudicio [2, 12].

  11. [Iac 3]. Et post aliquantum: Nolite plures magistri effici, fratres mei, scientes quoniam maius iudicium sumitis. In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Potest etiam freno circumducere totum corpus [3, 1-2]. Et alio loco: Linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero. In ipsa benedicimus Deum et Patrem, et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. Ex ipso ore procedit benedictio, et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri [3, 8-10]. Et post paucos versus: Quis sapiens et disciplinatus inter vos, ostendat ex bona conversatione operam suam in mansuetudine sapientiae? Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sunt in cordibus vestris; nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem. Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, diiudicans sine simulatione. Fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem [3, 13-18].

  12. [Iac 4]. Unde bella et lites in vobis? Nonne ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris? [4, 1]. Item post paucos versus: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis. Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse huius saeculi, inimicus Dei constituitur [4, 3-4]. Et paulo post: Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Prov 3, 34). Subditi ergo estote Deo: resistite autem diabolo, et fugiet a vobis. Appropinquate autem Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo. Miseri estote, et lugete, et plorate. Risus vester convertatur in luctum, et gaudium in moerorem. Humilamini in conspectu Domini, et exaltabit vos. Nolite detrahere alterutrum, fratres [4, 6-11]. Et post paucos versus: Unus est legislator et iudex, qui potest perdere et liberare. Tu autem quis es, qui iudicas proximum? Ecce nunc qui dicitis: Hodie aut crastino ibimus in civitatem illam, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus; qui ignoratis quid erit in crastinum. Quae est enim vita vestra? Vapor est ad modicum parens; deinceps exterminabitur. Pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit; et: Si vixerimus, faciemus hoc aut illud. Nunc autem exsultatis in superbiis vestris: omnis exsultatio talis maligna est. Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi [4, 12-17].

  13. [Iac 5]. Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. Ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras, qui fraudati sunt a vobis clamant; et clamor ipsorum in aures Domini sabaoth introivit. Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra. In die occisionis adduxistis, occidistis iustum, et non restitit vobis. Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini [5, 1-7]. Et paulo post: Patientes estote et vos, confirmate corda vestra; quoniam adventus Domini appropinquabit. Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non iudicemini [5, 8-9]. Et alio loco: Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare, neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum: sit autem sermo vester: Est est: Non non; ut non sub iudicio decidatis. Tristatur aliquis vestrum? oret; aequo animo est? psallat. Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si in peccatis sit, dimittentur ei. Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini. Multum enim valet deprecatio iusti assidua [5, 12-16]. Et post aliquot versus: Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum, scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam eius a morte, et operit multitudinem peccatorum [5, 19-20].

  14. [1 Io 1]. Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulemus; mentimur, et veritatem non facimus: si autem in luce ambulemus, sicut et ipse in luce est; societatem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Christi, Filii eius, emundat nos ab omni peccato. Si dixerimus quoniam peccatum non habemus; ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Si confiteamur peccata nostra, fidelis et iustus est, ut remittat nobis peccata, et emundet nos ab omni iniquitate. Si dixerimus quoniam non peccavimus; mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis [1, 6-10].

  15. [1 Io 2]. Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis: sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum iustum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata eius observemus. Qui dicit se nosse eum, et mandata eius non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. Qui autem servat verbum eius, vere in hoc caritas Dei perfecta est. In hoc scimus quoniam in ipso sumus; si in eo maneamus. Qui dicit se in illo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare [2, 1-6]. Et post aliquot versus: Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est. Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat; quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius [2, 9-11]. Et paulo post: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt: quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae, quae non est ex Patre, sed ex mundo est; et mundus transit, et concupiscentia eius. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum [2, 15-17]. Et alio loco: Omne mendacium non ex veritate est [2, 21].

  16. [1 Io 3]. Et post paululum: Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est. Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est. Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas. Et scimus quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est. Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum. Filioli, nemo vos seducat. Qui facit iustitiam, iustus est, sicut et ille iustus est. Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit; quoniam semen ipsius in eo manet: et non potest peccare; quoniam ex Deo natus est. In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est iustus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum: quoniam haec est annuntiatio quam audistis ab initio, ut diligamus alterutrum [3, 2-11]. Et post paucos versus: Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus. Nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam, quoniam diligimus fratres: qui non diligit, manet in morte. Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem. In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere. Qui habuerit substantiam mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo? Filioli mei, non diligamus verbo nec lingua, sed opere et veritate. In hoc cognoscimus, quoniam ex veritate sumus, et in conspectu eius suademus corda nostra: quoniam si reprehenderit nos cor nostrum, maior est Deus corde nostro, et novit omnia. Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum, et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata eius custodimus, et ea quae placita sunt coram eo, facimus. Et hoc est mandatum eius, ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi, et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. Et qui servat mandata eius, in illo manet, et ipse in eo. Et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit [3, 13-24].

  17. [1 Io 4]. Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sunt: quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum. In hoc cognoscitur spiritus Dei: omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo est; et omnis spiritus qui solvit Iesum, ex Deo non est, et hic est antichristus, de quo audistis quoniam venit; et nunc iam in mundo est. Vos ex Deo estis, filioli, et vicistis eos; quoniam maior est qui in vobis est, quam qui in mundo. Ipsi de mundo sunt, ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit. Nos ex Deo sumus: qui novit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos. In hoc cognoscimus spiritum veritatis, et spiritum erroris. Carissimi, diligamus invicem: quoniam caritas ex Deo est; et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non novit Deum, quoniam Deus caritas est [4, 1-8]. Et paulo post: Carissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. Deum nemo vidit unquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis perfecta est [4, 11-12]. Item paulo post: Quisquis confessus fuerit quoniam Iesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo. Et nos cognovimus, et credimus caritati quam habet Deus in nobis. Deus caritas est, et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii: quoniam sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem: quoniam timor poenam habet. Qui autem timet, non est perfectus in caritate. Nos ergo diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos. Si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum odit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus ab eo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum [4, 15-21].

  18. [1 Io 5]. Omnis qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est: et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo. In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata eius faciamus. Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius custodiamus: et mandata eius gravia non sunt. Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum [5, 1-4]. Et post paululum: Haec est fiducia quam habemus ad eum, quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius, audit nos: et scimus quoniam audit nos [5, 14-15]. Et post tres versus: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabit ei vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico ut roget. Omnis iniquitas peccatum est, et est peccatum non ad mortem. Scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo, non peccat; sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum [5, 16-18]. Et alio loco: Filioli, custodite vos a simulacris [5, 21]

  19. [2 Io]. Non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum. Et haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius. Hoc mandatum est, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis [5-6]. Et post paucos versus: Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Filium et Patrem habet. Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis. Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus eius malignis [9-11].

  20. [3 Io]. Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu Ecclesiae: quos benefacies deducens digne Deo. Pro nomine enim eius profecti sunt, nihil accipientes a Gentibus. Nos ergo debemus suscipere huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis [5-8]. Et post paululum: Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui bene facit, ex Deo est: qui male facit, non vidit Deum [11].

  21. [Iuda]. Subintroierunt enim quidam homines, qui olim praescripti sunt in hoc iudicium, impii, Domini nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes [4]. Et paulo post: Hi sunt in epulis suis maculae, convivantes sine timore, semetipsos pascentes [12]. Et alio loco: Hi sunt murmuratores querelosi, secundum desideria sua ambulantes; et os illorum loquitur blasphemiam, mirantes personas quaestus causa. Vos autem, carissimi, memores estote verborum quae dicta sunt ab Apostolis Domini nostri Iesu Christi, qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietate. Hi sunt qui se segregant, animales, spiritum non habentes. Vos autem, carissimi, superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei, in Spiritu sancto orantes, ipsos vos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Iesu Christi, in vitam aeternam. Et hos quidem arguite iudicatos; illos vero salvate de igne rapientes: aliis autem miseremini in timore, odientes et eam quae carnalis est, maculatam tunicam [16-23].

  22. [Apoc 2]. Si homines, immo quia homines intelleguntur moneri, cum Angeli monentur, in omnibus eisdem praeceptis discimus falsos fratres per patientiam sustinendos propter nomen Dei, et per poenitentiam ad prima opera bona redeundum, et usque ad mortem persecutiones pro fide tolerandas, et in caritate serviendum [2, 14-16].

  23. [Apoc 21]. Circa autem finem libri, cum de sancta civitate loqueretur: Nec intrabit, inquit, in ea aliquid coinquinatum, et faciens abominationem et mendacium [21, 27].

  24. [Apoc 22]. Et alibi: Beati qui lavant stolas suas in sanguine Agni, ut sit potestas eorum in ligno vitae, et portis intrent civitatem. Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidae, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium. Ego Iesus misi angelum meum testificari haec vobis [22, 14-16].

Chapter 9 of 9