Speculum (De scriptura sacra) [doubtful], Capita 328–365
- [Io 15]. Et paulo post: Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest facere fructum a semetipso, nisi manserit in vite; sic nec vos, nisi in me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum. Quia sine me nihil potestis facere. Si quis in me non manserit, mittetur foras, sicut palmes, et aruit; et colligent eos, et in ignem mittunt, et ardent. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint; quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos: manete in dilectione mea. Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea: sicut et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in eius dilectione. Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Maiorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis [15, 4-13]. Et paulo post: Haec mando vobis, ut diligatis invicem [15, 17].
Haec de quatuor Evangeliis in hoc opere ponenda existimavi: ubi intellegi potest, tres evangelistas, Matthaeum scilicet et Marcum et Lucam, ideo nobis plura dedisse praecepta vivendi; quia eam maxime secuti sunt partem, quae activa dicitur. Quia vero Ioannes contemplativam magis tenuit, ideo cum eius evangelium superemineat ceteris, multo pauciora tamen in eo morum praecepta comperimus.
Hinc iam de illo libro cui titulum dederunt, Actus Apostolorum, commemorabimus quae invenimus omnino paucissima. Eo quippe rerum gestarum continetur historia, quibus aedificatur fides, magisque ibi exempla quam praecepta conscripta sunt.
[Act 15]. Iacobus ergo loquens: Propter quod, inquit, ego iudico non inquietari eos qui ex Gentibus convertuntur ad Dominum; sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine [15, 19-20]. Et paulo post: Visum est enim Spiritui sancto et nobis, nihil ultra imponere vobis oneris, quam haec necessaria; ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione, a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete [15, 28-29].
[Act 20]. Et post multa, cum Paulus apostolus praepositis Ecclesiae, quos congregaverat, loqueretur: Attendite, inquit, vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo [20, 28]. Et paulo post idem ad eosdem: Argentum, aut aurum, aut vestem nullius concupivi, ipsi scitis; quoniam ad ea quae mihi opus erant, et iis qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse verbi Domini Iesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare quam accipere [20, 33-35].
[Act 21]. Et alio loco, cum Iacobus et qui cum eo erant, Paulo apostolo loquerentur, dixerunt ei: Vides, frater, quot millia sunt in Iudaeis, qui crediderunt; et omnes aemulatores sunt Legis. Audierunt autem et de te, quia discessionem doceas a Moyse eorum, qui per Gentes sunt, Iudaeorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. Quid ergo est? Utique oportet convenire multitudinem; audient enim te supervenisse: hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor votum habentes super se; his assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita (Cf. Num 6, 18): et scient omnes quia quae de te audierunt, falsa sunt, sed ambulans et ipse custodiens Legem. De iis autem qui crediderunt ex Gentibus, nos scripsimus, iudicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione [21, 20-25].
Haec de libro Actuum Apostolorum, nostro huic operi congruentia, quae hic poneremus, satis esse comperimus. Ubi videmus Apostolos, eis qui ex Gentibus crediderunt, nulla voluisse onera veteris Legis imponere, quantum attinet ad corporalis abstinentiam voluptatis; nisi ut observarent ab his tribus, id est, ab eis quae idolis immolarentur, et a sanguine, et a fornicatione. Unde nonnulli putant tria tantum crimina esse mortifera, idololatriam, et homicidium, et fornicationem; ubi utique et adulterium, et omnis praeter uxorem concubitus intellegitur. Quasi non sint mortifera crimina quaecumque alia sunt praeter haec tria, quae a regno Dei separant, aut inaniter et fallaciter dictum sit: Neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (1 Cor 6, 10).
Sed oportet nos repressa disputatione nostra, ad Epistolas apostolicas iam venire, et videre etiam in ipsis quid huic operi convenienter aptetur.
[Rom 1]. Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco. Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: Iustus autem ex fide mea vivet (Cf. Hab 2, 4). Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum, qui veritatem in iniustitiam detinent: quia quod notum est Dei, manifestum est in illis; Deus enim in illis manifestavit. Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius virtus et divinitas; ut sint inexcusabiles: quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt: et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium [1, 16-23]. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditia, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis. Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium; et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen. Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum, in eum usum qui est contra naturam. Similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes; et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. Et sicut non probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt; repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia; plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate; susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, insipientes, incompositos, sine affectione, absque foedere, sine misericordia. Qui cum iustitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte; non solum qui ea faciunt, sed et qui consentiunt facientibus [1, 24-32].
[Rom 2]. Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas; eadem enim agis, qui iudicas. Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. Existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei? An divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis, ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in diem irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius: his quidem, qui secundum patientiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus, vitam aeternam; his autem, qui ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci. Gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco [2, 1-10]. Et post paululum: Non enim auditores Legis iusti sunt apud Deum, sed factores Legis iustificabuntur [2, 13]. Item paulo post: Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui praedicas non furandum, furaris, qui dicis non moechandum, moecharis; qui abominaris idola, sacrilegium facis; qui in Lege gloriaris, per praevaricationem Legis Deum inhonoras. Nomen enim Dei per vos blasphematur inter Gentes, sicut scriptum est (Cf. Isa 52, 5; Ez 36, 20) [2, 21-24].
[Rom 5]. Et aliquanto post: Iustificati igitur ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum: per quem et accessum habemus fide in gratia ista, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis [5, 1-5].
[Rom 6]. Et alio loco: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis eius. Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes, et membra vestra arma iustitiae Deo [6, 12-13]. Et post paululum: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem; ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem [6, 19].
[Rom 8]. Et alio loco: Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei [8, 12-14]. Et post paululum: Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi; si tamen compatiamur, ut et conglorificemur [8, 17]. Et post paululum: Si autem quod non videmus, speramus; per patientiam exspectamus [8, 25]. Et post paucos versus: Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum [8, 28]. Et paulo post: Quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis (Cf. Ps 43, 22). Sed in his omnibus superamus, propter eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudines, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro [8, 35-39].
[Rom 10]. Et alio loco: Corde enim creditur ad iustitiam: ore autem confessio fit ad salutem. Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur (Cf. Isa 28, 16). Non enim est distinctio Iudaei et Graeci. Nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit (Cf. Ioel 3, 5) [10, 10-13].
[Rom 11]. Et alio loco: Tu autem fide sta: noli altum sapere, sed time. Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate [11, 20-22].
[Rom 12]. Et paulo post: Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Et nolite conformari huic saeculo; sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et placens, et perfecta. Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes; sive prophetiam secundum rationem fidei; sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina; qui exhortatur, in exhortando; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate: dilectio sine simulatione, odientes malum, adhaerentes bono; caritatem fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes; sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. Benedicite persequentibus vos, benedicite, et nolite maledicere. Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Idipsum invicem sentientes. Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. Nulli malum pro malo reddentes: providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Non vosmetipsos defendentes, carissimi; sed date locum irae. Scriptum est enim: Mihi vindictam, ego retribuam, dicit Dominus. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Cf. Deut 32, 35; Prov 25, 21-22) [12, 1-21].
[Rom 13]. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo. Quae autem sunt a Deo, ordinata sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit. Ideo necessitate subiecti estote, non solum propter iram, sed et propter conscientiam. Ideo enim et tributa praestatis. Ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. Reddite omnibus debita; cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Qui enim diligit proximum, Legem implevit. Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non falsum testimonium dices, Non concupisces (Cf. Ex 20, 13-17; Deut 5, 17-21), et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Cf. Lev 19, 18). Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo Legis est dilectio. Et hoc scientes tempus, quia hora est iam nos de somno surgere. Nunc enim proprior est nostra salus, quam cum credidimus. Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis: sicut in die, honeste ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induimini Dominum Iesum Christum. Et carnis curam ne feceritis in desideriis [13, 1-14].
[Rom 14]. Infirmum autem in fidem assumite, non in disceptationibus cogitationum. Alius enim credit manducare omnia: qui autem infirmus est, olera manducet. Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non iudicet; Deus enim illum assumpsit. Tu quis es qui iudices alienum servum? Suo domino stat, aut cadit: stabit autem; potens est enim Deus statuere illum. Nam alius iudicat diem inter diem, alius iudicat omnem diem. Unusquisque in suo sensu abundet. Qui sapit diem, Domino sapit: et qui manducat, Domino manducat; gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. In hoc enim Christus et mortuus est, et resurrexit, ut et mortuorum et vivorum dominetur. Tu autem, quid iudicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Dei. Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo (Cf. Isa 45, 23; 49, 18). Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. Non ergo amplius invicem iudicemus. Sed hoc magis iudicate, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. Scio et confido in Domino Iesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. Si enim propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Non enim est regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu sancto. Qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. Itaque quae pacis sunt, sectemur, et quae aedificationis sunt in invicem. Noli propter escam destruere opus Dei. Omnia quidem munda sunt; sed malum est homini qui per offendiculum manducat. Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum: neque in quo frater tuus offendit, aut scandalizatur, aut infirmatur. Tu fidem habes penes temetipsum? habe coram Deo. Beatus qui non iudicat semetipsum in eo quod probat. Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est; quia non ex fide. Omne autem quod non est ex fide, peccatum est [14, 1-23].
[Rom 15]. Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque nostrum proximo placeat in bonum ad aedificationem. Etenim Christus non sibi placuit, sed, sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me (Cf. Ps 68, 10). Quaecumque autem scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. Deus autem patientiae et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum, ut unanimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi. Propterea suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei [15, 1-7]. Et aliquanto post: Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Ierusalem. Placuit enim eis, et debitores sunt eorum. Nam si spiritalium eorum participes facti sunt Gentiles, debent et in carnalibus ministrare eis [15, 26-27]. Et post paucissimos versus: Obsecro igitur vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum, et per caritatem Spiritus, ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum [15, 30].
[Rom 16]. Et paulo post: Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, praeter doctrinam quam vos didicistis, faciunt; et declinate ab eis. Huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis: sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo [16, 7-9].
[1 Cor 1]. Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his qui sunt Chloes, quia contentiones inter vos sunt. Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? [1, 10-13]. Et post paululum: Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio; ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur (Cf. Ier 23, 5; 9, 23-24) [1, 30-31].
[1 Cor 3]. Et alio loco: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Cum enim quis dicit: Ego quidem sum Pauli; alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis? [3, 3-4]. Et post paululum: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est quod estis vos. Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens. Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum [3, 16-19].
[1 Cor 4]. Et post paucos versus: Itaque nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo. Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos; ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio. Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? [4, 5-7]. Et post paululum: Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris. Maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: blasphemamur, et obsecramus. Tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsema usque adhuc. Non ut confundam vos haec scribo, sed ut filios meos carissimos moneo [4, 11-14].
[1 Cor 5]. Item post paululum: Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter Gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat. Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit. Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicavi ut praesens, eum qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini Iesu, tradere huiusmodi satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in diem Domini nostri Iesu Christi. Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova consparsio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Scripsi vobis in epistola, ne commisceamini fornicariis: non utique fornicariis huius mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus; alioquin debueratis de hoc mundo exiisse. Nunc autem scripsi vobis, non commisceri, si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum eiusmodi nec cibum sumere. Quid enim mihi de iis qui foris sunt iudicare? Nonne de iis qui intus sunt, vos iudicatis? Nam eos qui foris sunt, Deus iudicabit. Auferte malum ex vobis ipsis [5, 1-13].
[1 Cor 6]. Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, iudicari apud iniquos, et non apud sanctos? An nescitis quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis qui de minimis iudicetis? Nescitis quoniam angelos iudicabimus? quanto magis saecularia? Saecularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad iudicandum. Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum? sed frater cum fratre iudicio contendit, et hoc apud infideles? Iam quidem omnino delictum est in vobis, quod iudicia habetis inter vos. Quare non magis iniuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini? Sed vos iniuriam facitis, et fraudatis, et hoc fratribus. An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt [6, 1-10]. Et post paululum: Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt, inquit, duo in carne una (Cf. Gen 2, 24). Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. Fugite fornicationem. Omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo; et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno: glorificate et portate Dominum in corpore vestro [6, 15-20].
[1 Cor 7]. De quibus autem scripsistis mihi, bonum est homini mulierem non tangere: propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. Uxori vir debitum reddat; similiter autem et uxor viro. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos satanas propter incontinentiam vestram. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Volo autem omnes homines esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium habet donum ex Deo; alius quidem sic, alius vero sic. Dico autem non nuptis et viduis, bonum est illis si sic maneant, sicut et ego. Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri. His autem qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere: quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat. Nam ceteris ego dico, non Dominus, si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. Sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli; et sanctificata est mulier infidelis in viro fideli. Alioquin filii vestri immundi essent: nunc autem sancti sunt. Quod si infidelis discedit, discedat. Non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi: in pace autem vocavit nos Deus. Unde enim scis, mulier, si virum salvum facies? aut unde scis, vir, si mulierem salvam facies? nisi unicuique sicut divisit Dominus. Unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet; sicut in omnibus Ecclesiis doceo. Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium. In praeputio aliquis vocatus est? non circumcidatur. Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei. Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. Servus vocatus es? non sit tibi curae: sed et si potes liber fieri, magis utere. Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. Pretio empti estis; nolite fieri servi hominum. Unusquisque in quo vocatus est, frater, in hoc permaneat apud Deum. De virginibus autem praeceptum Domini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. Alligatus es uxori? noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem. Si autem acceperis uxorem, non peccasti: et si nupserit virgo, non peccavit; tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. Ego autem vobis parco. Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint; et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudentes; et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur. Praeterit enim figura huius mundi. Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt huius mundi, quomodo placeat uxori; et divisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu. Quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro. Porro hoc ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis iniiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi. Si quis autem turpem se videri existimat super virginem suam, quod sit superadulta, et ita oportet fieri; quod vult faciat; non peccat, si nubat. Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habet suae voluntatis, et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam, bene facit. Igitur et qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit; et qui non iungit, melius facit. Mulier alligata est legi quanto tempore vir eius vivit: quod si dormierit vir eius, liberata est; cui vult, nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium. Puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam [7, 17-40].
[1 Cor 8]. De iis autem quae idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat: caritas vero aedificat. Si quis se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. De escis autem quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo [8, 1-4]. Et post paululum: Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant; et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si non manducaverimus, deficiemus; neque si manducaverimus, abundabimus. Videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. Si enim quis viderit eum qui habet scientiam, in idolio recumbentem; nonne conscientia eius cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta? Et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est. Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem [8, 7-13].
[1 Cor 9]. Et post pauca: Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? Quis militat suis stipendiis unquam? quis plantat vineam, et de fructu eius non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? Numquid secundum hominem haec dico? an et Lex haec non dicit? Scriptum est enim in Lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti (Cf. Deut 25, 4). Numquid de bobus cura est Deo? An propter nos utique dicit? Nam propter nos utique scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat arare, et qui triturat in spe fructus percipiendi. Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus? Si alii potestatis vestrae participes sunt, non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. Nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt, edunt: et qui altario deserviunt, cum altario participantur. Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Ego autem nullo horum usus sum. Non scripsi autem haec, ut ita fiant in me. Bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. Nam et si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit; vae enim mihi est, si non evangelizavero. Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est. Quae est ergo merces mea? Ut Evangelium praedicans, sine sumptu ponam Evangelium Christi, ut non abutar potestate mea in Evangelio. Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. Et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer: iis qui sub Lege sunt, quasi sub Lege essem, cum ipse non essem sub Lege, sed sub gratia, ut eos qui sub Lege erant lucrifacerem: iis qui sine Lege erant tamquam sine Lege essem, cum sine Lege Dei non essem, sed in Lege essem Christi, ut lucrifacerem eos qui sine Lege erant. Factus sum infirmis ut infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem. Omnia autem facio propter Evangelium, ut particeps eius efficiar. Nescitis quoniam hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis. Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet: et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. Ego igitur sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem verberans: sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar [9, 4-27].
[1 Cor 10]. Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt [10, 1]. Et post paucissimos versus: Sed non in pluribus eorum bene placitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto. Haec autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. Neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis, quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Cf. Ex 32, 6). Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia (Cf. Num 21, 1-9). Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. Tentatio vos non apprehendat, nisi humana. Fidelis autem Deus est, qui non patitur vos tentari super id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere. Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura [10, 5-14]. Et paulo post: Sed quae immolant Gentes, daemonibus immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri daemoniorum. Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum. An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam (Cf. Ps 23, 1; Eccli 17, 31) [10, 20-25]. Et paulo post: Si quis autem dixerit: Hoc immolaticium est idolis; nolite manducare, propter illum qui indicavit, et propter conscientiam. Conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Utquid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia? Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago? Sive ergo manducatis, sive bibitis, vel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Sine offensione estote Iudaeis, et Gentibus, et Ecclesiae Dei: sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant [10, 28-33].
[1 Cor 11]. Imitatores mei estote, sicut et ego Christi [11, 1]. Et post paululum: Omnis vir orans aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. Omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum [11, 4-5]. Et post aliquantum: Hoc autem praecipio non laudans, quod non in melius, sed in deterius convenitis. Primum quidem convenientibus vobis in ecclesia, audio scissuras inter vos esse, et ex parte credo. Nam oportet et haereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. Convenientibus ergo vobis in unum, iam non est dominicam coenam manducare. Unusquisque enim suam coenam praesumit ad manducandum; et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? aut Ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? In hoc non laudo [11, 17-22]. Et post aliquos versus: Itaque quicumque manducaverit panem, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini. Ideo inter vos multi infirmi, et imbecilles, et dormiunt multi. Quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur. Dum iudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem expectate. Si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem cum venero, disponam [11, 27-34].
[1 Cor 12]. Et alio loco: Sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem; ut non sit schisma in corpore, sed in idipsum pro invicem sollicita sint membra. Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde gratia curationum, gubernationes, opitulationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores? numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? Aemulamini autem charismata maiora: et adhuc excellentiorem vobis viam demonstro [12, 24-31].
[1 Cor 13]. Si linguis hominum loquar, et Angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia et omnem scientiam; et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Caritas patiens est, benigna est. Caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati. Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Caritas numquam excidet [13, 1-8]. Et post aliquos versus: Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec: maior autem his est caritas [13, 13].
[1 Cor 14]. Sectamini autem caritatem [14, 1]. Et paulo post: Quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem Ecclesiae quaerite ut abundetis [14, 12]. Item post paululum: Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti estote [14, 20]. Et alio loco: Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet? omnia ad aedificationem fiant [14, 26]. Et post paucissimos versus: Mulieres in ecclesiis taceant: non enim permittitur illis loqui, sed subditas esse, sicut et Lex dicit (Cf. Gen 3, 16). Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in Ecclesia. An a vobis verbum Dei processit, aut in vos solos devenit? [14, 34-36].
[1 Cor 15]. Et post paululum: Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala. Evigilate iuste et nolite peccare. Ignorantiam enim Dei quidam habent: ad reverentiam vobis loquor [15, 33-34]. Et post paululum: Itaque, fratres mei dilecti, estote stabiles et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino [15, 58].
[1 Cor 16]. De collectis autem quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi in Ecclesiis Galatiae, ita et vos facite. Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non cum venero, tunc collectae fiant. Cum autem praesens fuero, quos probaveritis, per epistolas hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem. Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt. Veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero. Nam Macedoniam pertransibo. Apud vos autem forsitan remanebo, vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis quocumque iero. Nolo enim vos modo in transitum videre: spero autem me aliquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. Ostium enim mihi apertum est magnum et evidens, et adversarii multi. Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos [16, 1-10]. Et post paululum: Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini. Omnia vestra in caritate fiant [16, 13-14].
[2 Cor 1]. Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in mundo [1, 12].
[2 Cor 2]. Et post paululum: Si quis autem contristavit me, non me contristavit; sed ex parte, ut non onerem, omnes vos. Sufficit illi qui eiusmodi est, obiurgatio haec quae fit a pluribus; ita ut e contrario magis donetis et consolemini, ne forte abundantiore tristitia absorbeatur, qui eiusmodi est. Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem. Ideo enim scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis. Cui autem aliquid donastis, et ego. Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi; ut non circumveniamur a satana: non enim ignoramus cogitationes eius [2, 5-11].
[2 Cor 4]. Et alio loco: Ideo habentes hanc administrationem, iuxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus; sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo [4, 1-2]. Et post paucos versus: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Iesum Christum Dominum, nos autem servos vestros per Iesum [4, 7-13]. Et paulo post: Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporiamur, sed non destituimur; persecutionem patimur, sed non derelinquimur; deiicimur, sed non perimus: semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur. Semper enim nos qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali. Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis. Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi propter quod locutus sum (Cf. Ps 116, 10 (115, 1)), et nos credimus propter quod et loquimur [4, 7-13]. Et post sex versus: Propter quod non deficimus: sed licet is qui foris est homo noster corrumpatur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem. Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur in nobis: non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna sunt [4, 16-18].
[2 Cor 6]. Et post paululum: Adiuvantes autem adhortamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adiuvi te (Cf. Isa 49, 8). Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum: sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiae, a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores et veraces, sicut qui ignoti et cogniti; quasi morientes, et ecce vivimus; ut castigati et non mortificati; quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; tamquam nihil habentes, et omnia possidentes [6, 1-10]. Et post paucos versus: Dilatamini et vos. Nolite iugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli? Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Dominus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus (Cf. Lev 26, 11-12; Ez 37, 27). Propter quod exite de medio eorum, et separamini (Cf. Cf. Isa 52, 11; Ier 51, 45), dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis; et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens (Cf. 2 Reg 7, 14; Ier 31, 9; Isa 43, 6) [6, 13-18].
[2 Cor 7]. Has igitur habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei [7, 1]. Et post paululum: Quoniam et si contristavi vos in epistola, non me poenitet: et si poeniteret, videns quod epistola illa etsi ad horam vos contristavit, nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. Quae enim secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Saeculi autem tristitia mortem operatur. Ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem? [7, 8-11].
[2 Cor 8]. Et post paucos versus: Notam autem vobis facimus, fratres, gratiam Dei, quae data est in Ecclesiis Macedoniae, quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum, et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum. Quia secundum virtutem (testimonium illis reddo), et supra virtutem voluntarii fuerunt, cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii quod fit in sanctos: et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt, primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei; ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum coepit, ita et perficiat in vos etiam gratiam istam. Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis: non quasi imperans dico, sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenium bonum comprobans. Scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut inopia illius vos divites essetis. Et consilium in hoc do. Hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priori. Nunc vero et facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet accepta est, non secundum id quod non habet. Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio; sed ex aequalitate, in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: Qui multum, non abundavit; et qui modicum, non minoravit (Cf. Ex 16, 18). Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi: quoniam exhortationem quidem suscepit, sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. Misimus autem cum illo fratrem, cuius laus est in Evangelio per omnes Ecclesias. Non solum autem, sed et ordinatus ab Ecclesiis comes peregrinationis nostrae, in hac gratia, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram: devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis. Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus [8, 1-21].
[2 Cor 9]. Et post novem versus: Nam de ministerio quod fit in sanctos, ex abundantia est mihi scribere vobis. Scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud Macedones; quoniam Achaia parata est ab anno praeterito, et vestra aemulatio provocavit plurimos. Misi autem fratres, ut ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte: ut, quemadmodum dixi, parati sitis; ne cum venerint mecum Macedones, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos (ut non dicam vos) in hac substantia. Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut pervenirent ad vos, et praepararent repromissam benedictionem hanc paratam esse, sic quasi benedictionem, non quasi avaritiam. Hoc autem dico: qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet (Cf. Prov 22, 8). Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus (Cf. Eccli 35, 11). Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum (Cf. Ps 111, 9). Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae; ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem Deo: quoniam ministerium huius officii, non solum supplet ea quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino, per probationem ministerii huius; glorificantes Deum in obedientia confessionis vestrae, et simplicitate communicationis in illos et in omnes; et ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis. Gratias ago Deo super inenarrabili dono eius [9, 6-15].
Chapter 7 of 9