Speculum (De scriptura sacra) [doubtful], Capita 290–327
[Mt 18]. Item aliquanto post: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum. Quicumque ergo humilaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno coelorum. Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit. Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris. Vae mundo a scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen vae homini per quem scandalum venit! Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et proice abs te. Bonum est tibi ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum. Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et proice abs te. Bonum est tibi uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico autem vobis, quia Angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est. Venit enim Filius hominis salvare quod perierat [18, 3-11]. Et paulo post: Si autem peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum: si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos; ut in ore duorum testium, vel trium, stet omne verbum. Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae: si autem et Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quaecumque petierint, fiet illis a Patre meo qui in coelis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? Dicit illi Iesus: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies. Ideo assimilatum est regnum coelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis: et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat decem millia talenta; cum autem non haberet unde redderet, iussit eum dominus venumdari, et uxorem eius, et filios, et omnia quae habebat, et reddi. Procidens autem servus ille orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: Redde quod debes. Et procidens conservus eius, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Ille autem noluit; sed abiit, et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. Videntes autem conservi eius quae fiebant, contristati sunt valde; et venerunt, et narraverunt domino suo omnia, quae facta fuerant. Tunc vocavit illum dominus suus, et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me; nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? Et iratus dominus eius, tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris [18, 15-35].
[Mt 19]. Et paulo post: Et accesserunt ad eum Pharisaei, tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? Qui respondens ait eis: Non legistis quia qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos; et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Itaque iam non sunt duo, sed una caro (Cf. Gen 1, 27; 2, 24). Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere? Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras (Cf. Deut 24, 1; 9, 27); ab initio autem non fuit sic. Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur; et qui dimissam duxerit, moechatur. Dicunt illi discipuli eius: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. Qui dixit: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi qui seipsos eunuchizaverunt propter regnum coelorum: qui potest capere, capiat. Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret: discipuli autem increpabant eos. Iesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire. Talium est enim regnum coelorum. Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. Et ecce unus accedens ait illi: Magister bone, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ingredi ad vitam, serva mandata. Dicit ei: Quae? Iesus autem dixit: Non homicidium facies, Non adulterabis, Non facies furtum, Non falsum testimonium dices, Honora patrem tuum et matrem, et: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Cf. Ex 20, 13). Dicit illi adolescens: Omnia haec custodivi, quid adhuc mihi deest? Ait illi Iesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. Cum autem audisset verbum adolescens, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones. Iesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum coelorum. Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum. Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo potest salvus esse? Aspiciens autem Iesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt. Tunc respondens Petrus dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo erit nobis? Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. Et omnis qui reliquit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi [119, 3-30].
[Mt 20]. Et paulo post: Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis [20, 23].
[Mt 22]. Et aliquanto post: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo [22, 21]. Et alibi: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae [22, 37-40].
[Mt 23]. Et post paucos versus: Tunc Iesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos, dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate et facite; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt. Alligant autem onera gravia et importabilia, et imponunt in humeros hominum; digito autem suo nolunt ea movere. Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus. Dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. Amant autem primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus rabbi. Vos autem nolite vocari rabbi: unus est enim magister vester; omnes autem vos fratres estis. Et patrem nolite vobis vocare super terram: unus est enim Pater vester, qui in coelis est. Nec vocemini magistri; quia magister vester unus est Christus. Qui maior est vestrum, erit minister vester. Qui autem se exaltaverit, humilabitur; et qui se humilaverit, exaltabitur [23, 1-12]. Et paulo post: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia decimatis mentham et anethum et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt Legis; iudicium, et misericordiam, et fidem. Haec oportuit facere, et illa non omittere. Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia mundatis quod de foris est calicis et paropsidis; intus autem pleni sunt rapina, et omni immunditia. Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat et id quod de foris est mundum. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. Sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia aedificatis sepulcra Prophetarum, et ornatis monumenta iustorum; et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine Prophetarum. Itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum qui Prophetas occiderunt: et vos implete mensuram patrum vestrorum. Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae? Ideo, ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas; et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem: ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel iusti, usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam [23, 23-36].
[Mt 24]. Et paulo post: Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [24, 12-13]. Et post aliquantum: Estote parati, quia nescitis qua hora Filius hominis venturus est. Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus suus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore? Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem. Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire; et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis: veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat; et dividet eum, partemque eius ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium [24, 44-51].
[Mt 25]. Et post paululum: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam [25, 13]. Item post paululum: Cum autem venerit filius hominis in maiestate sua, et omnes Angeli cum eo; tunc sedebit super sedem maiestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis; et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. Tunc dicet rex iis qui a dextris eius erunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me. Tunc respondebunt ei iusti dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te; sitientem, et dedimus tibi potum? Quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te; aut nudum, et cooperuimus? Aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet et iis qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi potum: hospes fui, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me. Tunc respondebunt et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et sitientem, et hospitem, aut nudum, aut infirmum, vel in carcere, et non ministravimus tibi? Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis, quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam [25, 31-46].
[Mt 26]. Et aliquanto post: Vigilate, et orate, ut non intretis in tentationem [26, 41].
[Mc 7]. Advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intellegite. Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt quae communicant hominem. Si quis habet aures audiendi audiat. Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam. Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare; quia non intrat in cor eius, sed in ventrem, et in secessum exit, purgans omnes escas? Diceba autem, quoniam quae de homine exeunt, illa communicant hominem. Ab intus enim de corde hominum exeunt cogitationes malae, procedunt adulteria, fornicationes, homicidia, furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemiae, superbia, stultitia. Omnia haec mala ab intus procedunt, et communicant hominem [7, 14-23].
[Mc 8]. Et alio loco: Convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget seipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me et Evangelium, salvam eam faciet. Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum, et detrimentum faciat animae suae? aut quid dabit homo commutationem pro anima sua? Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundet eum in gloria Patris sui cum Angelis suis [8, 34-38].
[Mc 9]. Et alibi: Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem cum complexus esset, ait illis: Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit [9, 35-36]. Et paulo post: Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis; amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius, et in mare mitteretur [9, 40-41]. Et post paululum: Habete in vobis salem, et pacem habete inter vos [9, 49].
[Mc 10]. Et paulo post: Et accedentes Pharisaei interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum. At ille respondens, dixit eis: Quid vobis praecepit Moyses? Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere (Cf. Deut 24, 1). Quibus respondens Iesus ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud; ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus. Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Itaque iam non sunt duo, sed una caro (Cf. Gen 2, 24). Quod ergo Deus iunxit, homo non separet. Et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum. Et dicit illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam; et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur [10, 2-12]. Et post quatuor versus: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos. Talium est enim regnum Dei. Amen dico vobis, quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos. Et cum egressus esset in viam, praecurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam percipiam? Iesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. Praecepta nosti? Ne adulteres, Ne occidas, Ne fureris, Ne falsum testimonium dicas, Ne fraudem feceris, Honora patrem tuum et matrem (Cf. Ex 20, 13). Et ille respondens, ait illi: Magister, haec omnia servavi a iuventute mea. Iesus autem intuitus eum, dilexit eum; et dixit illi: Unum tibi deest: vade, quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. Qui contristatus in verbo, abiit moerens: erat enim habens multas possessiones. Et circumspiciens Iesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt! Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens, ait illis: Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum Dei introire! Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. Qui magis admirabantur, dicentes ad seipsos: Et quis potest salvus fieri? Et intuens illos Iesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum. Et coepit Petrus ei dicere: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Respondens Iesus ait: Amen dico vobis, nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut matrem, aut patrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium, qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc: domus, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus; et in saeculo futuro vitam aeternam. Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi [10, 14-31]. Et paulo post: Scitis quia ii qui videntur principari Gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. Non ita est autem in vobis: sed quicumque voluerit fieri maior, erit vester minister; et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis [10, 42-45].
[Mc 11]. Et aliquanto post: Et respondens Iesus, ait eis: Habete fidem Dei; amen dico vobis, quicumque dixerit huic monti: Tollere et mittere in mare; et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit: Fiat, fiet ei. Propterea dico vobis: Omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et venient vobis. Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem; ut et Pater vester qui in coelis est, dimittat vobis peccata vestra. Quod si vos non dimiseritis, nec Pater vester, qui in coelis est, dimittet vobis peccata vestra [11, 22-26].
[Mc 12]. Item post aliquantum: Respondens autem Iesus, dixit illis: Reddite igitur quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo [12, 17]. Et alio loco: Et accessit unus de Scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quia bene illis responderit, interrogavit eum, quod esset primum omnium mandatum. Iesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est; et: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua: hoc est primum mandatum. Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum (Cf. Lev 19, 18). Maius horum aliud mandatum non est. Et ait illi Scriba: Bene, magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius praeter eum; et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine: et diligere proximum tamquam seipsum, maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis. Iesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo iam audebat eum interrogare [12, 28-34]. Et paulo post: Cavete a Scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in coenis: qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis, hi accipiunt prolixius iudicium. Et sedens Iesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazophylacium: et multi divites iactabant multa. Cum venisset autem una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans: et convocans discipulos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium. Omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt; haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit, totum victum suum [12, 38-44].
[Mc 13]. Et paulo post: Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed quod datum fuerit vobis in illa hora, id loquimini. Non enim estis vos loquentes, sed Spiritus sanctus [13, 11]. Et post paululum: Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit [13, 13]. Et alio in loco: Videte, vigilate orantes; nescitis enim quando tempus sit. Sicut homo qui peregre profectus, reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cuiusque operis, et ianitori praecipiat ut vigilet. Vigilate ergo: nescitis enim quando dominus domus veniat; sero, an media nocte, an galli cantu, an mane: ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes. Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate [13, 33-37].
[Lc 2]. Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis [2, 14].
[Lc 3]. Et aliquanto post: Et interrogabant eum turbae, dicentes: Quid ergo faciemus? Respondens autem, dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat. Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus? At ille dixit ad eos: Nihil amplius quam quod constitutum est vobis, faciatis. Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis vestris [3, 10-14].
[Lc 6]. Et post aliquantum: Beati pauperes; quia vestrum est regnum Dei. Beati qui nunc esuritis; quia saturabimini. Beati qui nunc fletis; quia ridebitis. Beati eritis, cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tamquam malum, propter Filium hominis. Gaudete in illa die, et exsultate; ecce enim merces vestra multa in coelo: secundum enim haec faciebant Prophetis patres eorum. Verumtamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram. Vae vobis qui saturati estis; quia esurietis. Vae vobis qui ridetis nunc; quia lugebitis, et flebitis. Vae cum bene vobis dixerint omnes homines: secundum haec faciebant prophetis patres eorum. Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui vos oderunt. Benedicite maledicentibus vobis. Orate pro calumniantibus vos. Et qui te percutit in maxillam, praebe et alteram; et ab eo qui aufert tibi vestimentum tuum, etiam tunicam noli prohibere. Omni autem petenti te, tribue; et qui aufert quae tua sunt, ne repetas. Et prout vultis ut faciant vobis homines, facite illis similiter. Et si diligitis eos qui vos diligunt, quae vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt. Et si benefeceritis iis qui vobis benefaciunt, quae vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt. Et si mutuum dederitis iis a quibus speratis recipere, quae gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus fenerant, ut recipiant aequalia. Verumtamen diligite inimicos vestros; benefacite, et mutuum date inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi; quia ipse benignus est super ingratos et malos. Estote ergo misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Nolite iudicare, et non iudicabimini. Nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimittite, et dimittemini. Date, et dabitur vobis. Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis. Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest caecus caecum ducere? nonne ambo in foveam cadunt? Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit si sit sicut magister eius. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem quae in oculo tuo est, non consideras? Et quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine eiiciam festucam de oculo tuo; ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. Non est enim arbor bona quae facit fructus malos, neque arbor mala faciens fructum bonum. Unaquaeque arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvas. Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum; et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia cordis os loquitur. Quid autem vocatis me: Domine, Domine; et non facitis quae dico? Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis est. Similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum supra petram. Inundatione autem facta, illisum est flumen domui illius, et non potuit eam movere; fundata enim erat super petram. Qui autem audit, et non facit, similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna [6, 24-49].
[Lc 7]. Et post aliquantum: Cui ergo similes dicam homines generationis huius? et cui similes sunt? Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis; lamentavimus, et non plorastis. Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem, neque bibens vinum; et dicitis: Daemonium habet. Venit Filius hominis manducans, et bibens; et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum. Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis [7, 31-35].
[Lc 8]. Item post aliquantum: Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei. Qui autem secus viam sunt, ii sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum; et hi radices non habent, quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Quod autem in spinas cecidit, ii sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur, et non referunt fructum. Quod autem in bonam terram, ii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. Nemo autem lucernam accendens, operit eam vaso, aut subtus lectum ponit; sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. Non enim est occultum quod non manifestetur, nec absconditum quod non cognoscatur, et in palam veniat. Videte ergo quomodo audistis. Qui enim habet dabitur illi; et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo [8, 11-18].
[Lc 9]. Et post aliquantum: Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent. Et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos. Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium super illos [9, 1-5]. Item post aliquantum: Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam. Nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. Quid enim proficit homo, si lucretur totum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui fiat? Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in maiestate sua, et Patris, et sanctorum Angelorum [9, 23-26]. Et alio loco: Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum maior esset. At Iesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendens puerum statuit eum secus se, et ait illis: Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter omnes vos, hic maior est [9, 46-48]. Et post aliquantum: Ait autem ad alterum: Sequere me. Ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. Dixitque Iesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei. Et ait alter: Sequar te, Domine; sed primum permitte mihi renuntiare iis qui domi sunt. Ait ad illum Iesus: Nemo mittens manum suam in aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei [9, 59-62].
[Lc 10]. Et paulo post: Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illam pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt; dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quaecumque apponuntur vobis; et curate infirmos qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei. In quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateas eius dicite: Etiam pulverem qui adhaesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos; tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei. Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati [10, 3-11]. Et post paululum: Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in coelis [10, 20]. Et post paululum: Ecce quidam legisperitus surrexit, tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? At ille dixit ad eum: In Lege quid scriptum est? quomodo legis? Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua, et proximum tuum sicut teipsum (Cf. Deut 6, 5; Lev 19, 18) [10, 25-27]. Et paulo post: Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Iesus: Vade, et tu fac similiter [10, 36-37].
Et post paululum: Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima: porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea [10, 41-42].
[Lc 11]. Item post paululum: Cum oratis, inquit, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem. Et ait ad illos: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum: et ille de intus respondens, dicat: Noli mihi molestus esse: iam ostium clausum est, et pueri mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare tibi. Et ille si perseveraverit pulsans, dico vobis, etsi non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit; propter importunitatem tamen eius surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. Et ego vobis dico: Petite et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? Si ergo, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se? [11, 2-3]. Et paulo post: Factum est autem cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba, dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. At ille dixit: Immo beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud [11, 27-28]. Et paulo post: Et cum loqueretur, rogavit illum quidam Pharisaeus, ut pranderet apud se: et ingressus recubuit. Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. Et ait Dominus ad illum: Nunc vos, Pharisaei, quod de foris est calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. Stulti, nonne qui fecit quod de foris est, etiam quod de intus est fecit? Verumtamen quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Sed vae vobis Pharisaeis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et praeteritis iudicium et caritatem Dei. Haec autem oportuit facere, et illa non omittere. Vae vobis, Pharisaei, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro. Vae vobis, quia estis ut monumenta quae non parent, et homines ambulantes supra nesciunt. Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, haec dicens, etiam nobis contumeliam facis. At ille ait: Etiam vobis legisperitis vae; quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas [11, 37-46].
[Lc 12]. Et alio loco: Attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis [12, 1]. Et paulo post: Dico autem vobis amicis meis, ne terreamini ab iis qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quod faciant. Ostendam autem vobis quem timeatis. Timete eum qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete. Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere; multis passeribus pluris estis. Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram Angelis Dei; qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram Angelis Dei. Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur. Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis, aut quid dicatis: Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora, quae oporteat dicere. Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem. At ille dixit ei: Homo, quis me constituit iudicem, aut divisorem supra vos? Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia; quia non in abundantia cuiusquam vita eius est, ex his quae possidet. Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit; et cogitabat intra se, dicens: Quid faciam, quod non habeo quo congregem fructus meos? Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et maiora faciam, et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi, et bona mea; et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare. Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti cuius erunt? Sic est omnis qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives. Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animae vestrae, quid manducetis; neque corpori, quid vestiamini. Anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum. Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt; quibus non est cellarium, neque horreum; et Deus pascit illos: quanto magis vos pluris estis illis? Quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum? Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis? Considerate lilia quomodo crescunt; non laborant, non nent. Dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. Si autem fenum agri quod hodie in agro est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit; quanto magis vos pusillae fidei? Et vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis; et nolite in sublime tolli. Haec enim omnia gentes mundi inquirunt: Pater autem vester scit quoniam his indigetis. Verumtamen quaerite regnum Dei, et haec omnia adicientur vobis. Nolite timere, pusillus grex; quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in coelis; quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit. Ubi enim thesaurus vester, ibi et cor vestrum erit [12, 4-34]. Et post paululum: Et vos estote parati; quia qua hora non putatis Filius hominis veniet. Ait autem ei Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes? Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator et prudens, quem constituet dominus supra familiam suam, ut det in tempore tritici mensuram? Beatus ille servus, quem cum venerit dominus, inveniet ita facientem. Vere dico vobis, supra omnia quae possidet, constituet illum. Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire, et coeperit percutere pueros et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari: veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque eius cum infidelibus ponet. Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, et non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis: qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo [12, 40-48]. Item paulo post: Hypocritae, faciem terrae et coeli nostis probare; hoc autem tempus quomodo non probatis? Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est? [12, 56-57].
[Lc 13]. Et aliquanto post: Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quaerunt intrare, et non poterunt [13, 24].
[Lc 14]. Et alio loco: Dicebat autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco; ne forte honoratior te sit invitatus ab eo, et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum; et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco; ut cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius: tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus. Quia omnis qui se exaltat, humilabitur, et qui se humilat, exaltabitur. Dicebat autem et ei qui se invitaverat. Cum facis prandium vel coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites; ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio. Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos; et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in retributione iustorum [14, 7-14]. Et paulo post: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. Et qui non baiulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt, si habet ad perficiendum; ne posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident incipiant illudere ei, dicentes quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare? Aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si potest cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens, rogat ea quae pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus [14, 26-33].
[Lc 16]. Et post aliquantum: Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est, et qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est. Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est quis credet vobis? Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis? Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget; aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae. Audiebant autem haec omnia Pharisaei, qui erant avari; et deridebant illum. Et ait illis: Vos estis qui iustificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum [16, 9-15]. Et post paucos versus: Omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur [16, 19].
[Lc 17]. Et post paululum: Impossibile est ut non veniant scandala; vae autem illi per quem veniunt! Utilius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum eius, et proiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis. Attendite vobis: si peccaverit frater tuus, increpa illum; et si poenitentiam egerit, dimitte illi. Et si septies in die peccaverit in te, et si septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Poenitet me, dimitte illi [17, 1-4].
[Lc 18]. Et alio loco: Dixit autem ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti, et aspernabantur ceteros, parabolam istam: Duo homines ascenderunt in templum ut orarent; unus Pharisaeus, et alter Publicanus. Pharisaeus stans haec apud se orabat: Domine, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri homines, raptores, iniusti, adulteri, veluti etiam hic Publicanus: ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. Et Publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad coelum levare; sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Dico vobis, descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis qui se exaltat, humilabitur; et qui se humilat, exaltabitur. Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. Iesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite eos vetare. Talium est enim regnum Dei. Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo? Dixit autem Iesus: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi solus Deus. Mandata nosti? Non occides, Non moechaberis, Non furtum facies, Non falsum testimonium dices, Honora patrem tuum et matrem (Cf. Ex 20, 13). Qui ait: Haec omnia custodivi a iuventute mea. Quo audito, Iesus ait ei: Adhuc tibi unum deest: omnia quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. His ille auditis, contristatus est; quia dives erat valde. Videns autem illum Iesus tristem factum, dixit: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt! Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri? ait illis: Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios, propter regnum Dei, et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in saeculo venturo vitam aeternam [18, 9-30].
[Lc 19]. Et alibi: Stans autem Zachaeus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus, et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Ait Iesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius est Abrahae. Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat [19, 8-10].
[Lc 20]. Et post aliquantum: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo [20, 25]. Et alio loco: Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis: Attendite a Scribis, qui ambulare volunt in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis; qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem: hi accipient damnationem maiorem [20,45-47].
[Lc 21]. Respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacio divites: vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo; et dixit: Vere dico vobis, quia vidua haec pauper plus quam omnes misit. Nam et omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: haec autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit [21, 1-4]. Item alio loco: Ponite ergo in cordibus vestris, non praemeditari quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis; et eritis odio omnibus propter nomen meum: et capillus de capite vestro non peribit. In patientia vestra possidebitis animas vestras [21, 14-19]. Et post aliquantum: Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra a crapula et ebrietate, et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa. Tamquam enim laqueus superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae. Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere omnia ista, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis [21, 34-36].
[Lc 22]. Item post aliquantum: Facta est autem contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior. Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Vos autem non sic: sed qui maior est in vobis, fiat sicut iunior; et qui praecessor est, sicut ministrator. Nam quis maior est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat [22, 24-27]. Et alio in loco: Orate ne intretis in tentationem [22, 40].
[Io 5]. Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est non quaeritis? [5, 44].
[Io 8]. Et paulo post: Dixit autem Iesus: Nec ego te condemnabo. Vade, et amplius iam noli peccare [8, 11]. Et paulo post: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos [8, 31-32]. Et post paululum: Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati [8, 34]. Et alibi: Amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, non videbit mortem in aeternum [8, 51].
[Io 12]. Et post aliquantum: Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus [12, 25-26]. Et alio loco: Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei [12, 43].
[Io 13]. Et alibi: Vos vocatis me: Magister, et Domine; et bene dicitis, sum etenim: si ergo ego lavi pedes vestros Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis [13, 13-15]. Et paulo post: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem [13, 34-35].
[Io 14]. Et paulo post: Si diligitis me, mandata mea servate [14, 15]. Et post paululum: Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me: qui autem diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum [14, 21]. Et post tres versus: Si quis diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me, sermones meos non servat [14, 23-24].
Chapter 6 of 9