Skip to the text

Caput I

Temporis divisio

Tempora momentis, horis, diebus, mensibus, annis, saeculis et aetatibus dividuntur. Momentum est minimum atque angustissimum tempus, a motu siderum dictum: est enim extremitas horae in brevibus intervallis, cum aliquid sibi cedit atque succedit. Hora Graecum nomen est, et tamen Latinum sonat: hora enim finis est temporis, sicut et, horae sunt fines maris, fluviorum, vestimentorum. Constat autem hora quatuor punctis, decem minutis, quindecim partibus, XL momentis. Et notandum propter errorem cavendum, quod computus partim natura, partim auctoritate vel consuetudine, nitatur: natura, ut, annum communem duodecim menses lunares habere: consuetudine, ut menses triginta diebus computari: auctoritate, ut hebdomadam septem feriis constare.

Chapter 2 of 23