Skip to the text

Caput VIII

De Temporibus

Tempora sunt vices mutationum, quibus sol accedendo vel recedendo anni temperat orbem. Hiems enim illo longius morante, frigida est et humida: ver, illo redeunte, humidum et calidum: aestas vero, illo superfervente, calida et sicca: autumnus, illo decedente, siccus et frigidus. Haec autem antiqui septimo die ante Idus Februarias, et Maias, Augustasque et Novembres inchoabant, ut solstitia et aequinoctia in medio essent temporum. Ver autem orienti comparatur, quia tunc ex terris omnia oriuntur: aestas meridiano, eo quod pars ejus calore fragrantior sit: autumnus occiduo, eo quod ob confinium caloris et frigoris graves morbos habeat: hiems septentrioni, eo quod frigore torpeat.

Chapter 9 of 23