Caput IV
De Hebdomada
Hebdomada septem diebus constat, octavus autem dies idem primus est; ad quem reditur, eoque rursus hebdomada orditur. His nomina gentilitas a planetis indidit, habere se credentes a sole spiritum, a luna corpus, a Marte sanguinem, a Mercurio ingenium et linguam, a Jove temperantiam, a Venere voluptatem, a Saturno tarditatem. Sed sanctus Sylvester Ferias appellare constituit, primum diem Dominicum nuncupans, imitatus Hebraeos, qui primam sabbati, secundam sabbati, et sic caeteros a numero nominant: apud quos hebdomada totidem etiam annis peragitur; qui hebdomadam quoque hebdomadarum in diebus similiter habebant et annis, quinquagesimum diem Pentecosten, annum vero Jubileum, id est, libertatem vocantes.
Chapter 5 of 23