Skip to the text

Caput VII

De Solstitio et Aequinoctio

Solstitia et aequinoctia bina putantur, VIII Calend. Januarii et Julii, Aprilisque et Octobris, octavis scilicet in partibus Capricorni, Cancri, Arietis, et Librae. Sed aequinoctialis dies omni mundo aequalis est. Vario autem lucis incremento in Meroe longissimus dies XII horas aequinoctiales, et octo partes unius horae colligit: Alexandriae vero XIV horas, in Italia XV, in Britannia XVII. Ubi aestate lucidae noctes haud dubie testantur, id quod cogit ratio credi: solstitii diebus accedente sole propius verticem mundi, angusto lucis ambitu subjecta terrae continuos dies habere senis mensibus, noctesque e diverso ad brumam remoto, quod fieri in insula Thule Pythias Massiliensis scribit, sex dierum navigatione in Septentriones a Britannia distante.

Chapter 8 of 23