Caput III
De Nocte
Nox est solis absentia terrarum umbra conditi, mortalibus ad requiem facta, ne opere diutino avida deficeret humanitas: ubi rigidior, ibi et ad opera minuenda et ad membra fovenda prolixior. Cujus partes sunt septem: Crepusculum, id est, dubia lux inter lucem et tenebras; nam creperum, dubium dicimus. Vesperum, apparente stella hujus nominis. Conticinium, quando omnia silent. Intempestum, quod est medium et inactuosum noctis tempus. Gallicinium, quando gallus resonat. Matutinum, inter abcessum tenebrarum, et aurorae adventum: et diluculum, quasi jam incipiens parva diei lux, haec et aurora solem praecedens.
Chapter 4 of 23