Skip to the text

Caput V

De Mense

Mensis lunaris incremento lunae senioque conficitur, dum XXIX et semis diebus paulo plus quam zodiacum peragit: sed facilitas computandi trigenis et undetrigenis diebus lunae menses alternat. Solaris autem mensis XXII horis est amplior, ex quibus XI epactarum dies accrescunt, quibus sol lunae cursum singulis annis exsuperat. Duodecies enim viceni et bini CCLXIV faciunt, ut indecies viceni et quaterni eumdem numerum complent. Sed Hebraei menses a luna nascente, Romani a Calendis incipiunt, Aegyptii a quarto die Calendarum Septembrium, usque in nonum Calendarum earumdem, XXX diebus suos menses computantes; residuos vero dies intercalares appellant. Qui primi ad solis cursum menses terminare coeperunt, ne lunae velocior et dubius cursus impedimentum calculandi eis faceret.

Chapter 6 of 23