Skip to the text

Caput I

Principio igitur non esse synodum ullam Parisiensem, quae hoc libello contineatur, argumento esse potest, quod nulla in eo conspiciantur decreta, nulli canones, nulla exstet Episcoporum subscriptio, nulla synodi mentio; sed et ipse libellus aperte redarguit sui tituli vanitatem. Sic enim legimus pag. 126: Nos non synodum congregando, sed quemadmodum a vobis postulavimus, licentiamque agendi percepimus, una cum familiaribus nostris, filiis vestris, quantum pro multiplicibus regni diversis occupationibus impediti, per intervalla potuimus, considerare studuimus, quid Almitati vestrae de tanta necessitate significare potuissemus.

Ac, ut verborum istorum sententia intelligatur, totius libelli argumentum exponemus. Scripsit Michael Balbus imperator Graecus ad Ludovicum Pium imperatorem Latinum epistolam bene longam, in qua, post alia multa, significavit, Ecclesiam propter imagines Christi et sanctorum in duas partes esse divisam, cum alii adorandas, alii non adorandas esse contenderent; et simul petiit, ut Ludovicus in Occidente operam daret, ut sublato superstitioso cultu imaginum Ecclesia pacem et unionem recuperaret.

Ludovicus his litteris acceptis a Summo Pontifice facultatem obtinuit convocandi viros aliquot doctos, qui veterum Patrum testimonia de cultu imaginum diligenter colligerent. Quo facto scribi jussit epistolam, quam nomine Summi Pontificis, ipso consentiente Pontifice, cui primum ostendenda erat, ad Michaelem imperatorem dirigere cogitabat. Denique tum epistolam praedictam, tum aliam a se ad ipsum Pontificem, qui Eugenius dicebatur, proprie scriptam per duos Episcopos misit.

Haec igitur quinque in libello, nuper edito, continentur. Primum, epistola Michaelis Balbi ad Ludovicum Pium, Garoli Magni filium; secundo, collecta testimonia ex veteribus Patribus, quibus probatur, imagines, neque frangendas esse, ut volebant Iconomachi, neque colendas, ut synodus Nicaena secunda statuerat; tertio, epistola, summi Pontificis nomine scripta a Francis Doctoribus ad Michaelem imperatorem, qua docetur, imagines neque injuria afficiendas esse, neque etiam adorandas; quarto, epistola Ludovici imperatoris ad Eugenium Pontificem ejus nominis secundum, qua eum hortatur ad legationem in Graeciam mittendam, et Ecclesiam pacificandam; quinto, epistola ejusdem Ludovici ad Hieremiam, et Jonam Episcopos, quos Romani ad Summum Pontificem mittit, eosque instruit, quemadmodum prudenter cum Pontifice se gerere debeant, ut eum ad suam sententiam pertrahant.

Ex his promptum erit intelligere, fucum facere voluisse eos, qui hunc libellum specioso nomine synodi Parisiensis ornare voluerunt; qui quidem causam Iconomachorum juvare, et Catholicae fidei detrimentum aliquod adferre conati sunt; sed Deo juvante, mox efficiemus, ut oleum et operam se perdidisse doleant.

Chapter 1 of 6