Skip to the text

Caput IV

jusdem Synodi, ab Adriano ad Garolum missam, examinare, dijudicare, reprehendere non verentur.

Haec enim sunt ipsorum verba pag. 19: « Primum epistolam Domini Adriani Papae, quam pridem pro imaginibus erigendis Constantino imperatori, et Irenae matri ejus ad eorum deprsecationem in transmarinis partibus direxit, coram nobis legi fecimus, et quantum nostrae parvitati res patuit, sicut juste reprehendit illos, qui imagines sanctorum temerario ausu in illis partibus confringere et penitus abolere praesumpserunt; sic indiscrete noscitur fecisse, in eo quod superstiose eas adorari jussit, pro qua etiam causa synodum congregari praecepit ». Et infra pag. 21. de defensione Nicaenae Synodi ab Adriano edita sic loquuntur: « Per singula capita in illorum excusationem respondere, quae voluit, non tamen quae decuit, conatus est etc. ».

Ita nimirum judicem suum, et totius mundi judicare, pastoremo mnium Christi ovium pascere; et doctorem universorum docere non erubuerunt, qua temeritate nulla major cogitari potest.

Sed fortasse nova aliqua, atque recondita testimonia repererunt, quibus freti resistere in faciem Apostolico praesuli non reformidarunt. Imo vero notissima et vulgaria, et quae nec nihil ad rem faciant sine ulla ratione, vel ordine collegerunt. '

Ac, ut exempli gratia pauca discutiamus, primum testimonium sumunt ex libro S. Augustini de hseresibus, ubi legimus Simonem Magum jussisse imaginem suam, et Helenae meretriculae suae a discipulis adorari. Atque hanc esse dicunt primam originem adorandarum imaginum. Quasi vero, si de falso cultu agatur, non ante Simonis tempora, vituli aurei ab Hebraeis, et simulacra hominum mortuorum a Gentilibus adorata fuerint. Sed Ecclesia Catholica non discit cultum rerum sacrarum ab hostibus suis, et si ex eo testimonio liceret colligere non esse Christi, et Sanctorum imagines venerandas, licebit eadem ratione colligere, ne ipsum quidem Christum ullo honore dignum esse; propterea siquidem impium erat, Simonis, et Helenae imagines colere, quod Simon, et Helena indignissimi essent qui colerentur.

Sed ridicula plane sunt, quae ex epist. 56.

ejusdem Augustini ad Dioscorum testimonia desumpserunt: ridicula, inquam, si ad id, de quo agimus, referantur. Quae namque S. Augustinus disputat, de imaginibus, quae a corporibus defluentes in animum penetrant, ut per eas aliquid cernamus, vel cogitemus, ea proferunt isti ad probandum non esse Christi et sanctorum imagines depictas, vel sculptas ullo modo colendas. Quae quam bene cohaereant cum praesenti disputatione, lectoris esto judicium.

Quid? quod plurima testimonia, quae Summus Pontifex Adrianus in epistola illa sua doctissima pro imaginibus posuit, isti rursum allegant, qui contra imagines pugnant.

Quod vero dicunt, et nonnullis etiam testimoniis probare nituntur, non esse consuetudinem, vel annorum numerum, aut quamlibet vetustatis auctoritatem praeferendam veritati: tunc recte diceretur, si probari posset, cultum, quem Ecclesia Catholica imaginibus exhibet, ex manifesto errore, non ex certa veritate descendere. Sed cum de re aliqua litigatur, multum valere consuetudinem, et venerandam esse antiquitatem, ne ipsi quidem negare possunt. Quorsum enim tantopere laborarunt in evolvendis antiquitatis monumentis, si nullum probabile argumentum ex antiquitate peti potest? Nonne vident, se hoc suo facto contra sua verba pugnare? et re ipsa destruere, quod verbis astruere nitebantur? Certe si liceret testimonia S. Augustini, S. Basilii, aliorumque veterum Patrum in medium afferre, quibus ipsi ex antiquitate, vel Ecclesiae consuetudine probant Ecclesiastica dogmata, nullus finis esset.

Sed quod superat omnem admirationem, illud est, quod multa testimonia proferunt pro adoratione Crucis, et cum rationem reddere volunt, cur signum, vel lignum Crucis adorandum sit, et imagines Christi non sint adorandae, dicunt eam esse causam, quia Christus in Cruce suspensus fuit, non in imagine: et quia per Crucem nos redemit, non per imaginem. Quod si refellere voluero, timeo ne nimiae tarditatis lectores existimare videat. Certe «nim Christus non in signo Crucis, quod in pariete, vel in tabella, vel in fronte, vel in aere pingimus, suspensus fuit, neque etiam in ligneis illis crucibus, quae passim cernuntur, et adorantur in Ecclesiis; sed in illa una Cruce, cujus ista nostra signa, quae pingimus, vel eiigimus, ima-

appendix de cultu imaginum.

gines sunt. Cum ergo liceat per adversarios Crucis imaginem colere, cur imaginem Crucifixi colere non licebit? et si jure Crucis adoramus imaginem, quia |»per Crucem ledempti sumus a Christo, qua causa fingi potest, cur non jure coli possit imago Christi, qui proprie nos redemit?

At, inquiunt, nihil manu factum colere fas est; quid igitur? Lignum vel signum Crucis non est manufactum? Codex Evangeliorum, et sacra vasa, qum horum opinione veneranda sunt, quid sunt aliud, nisi opera manuum humanarum? Et tamen verum est9 nihil manufactum esse colendum eo genere cultus, quo Deus ipse qui omnino non est factus, sed omnium rerum factor colendus est.

Quare poterant collectores isti maximam partem testimoniorum, qme attulerunt, omittere, quoniam iis nihil probatur aliud, nisi solum Deum esse colendum cultu latrise sibi uni proprio, et non esse imagines ita adorandas, ut etiam sacrificia illis offerantur, qu£e neque nos negamus, neque sancta Nicaena synodus negavit.

Ac, ut videas, lector, quantas vires veritas habeat, ipsi quoque qui eam oppugnant, non raro vel inviti vel imprudentes eam tuentur. Id accidit collectoribus nostris. Nam inter alia testimonia colligunt etiam nonulla, ut probent imagines non esse frangendas, vel injuria afficiendas. Sed in iisdem testimoniis non habetur solum quod ipsi volunt, imagines videlicet non esse afficiendas injuria, sed habetur etiam, quod nolunt, afficiendas honore. Quod quidem isti collectores aliquando viderunt, et textum audacter corruperunt, aliquando non viderunt, et testimonium contra se in ipso suo libello imprudentes reliquerunt.

Prioris rei exemplum habes pag. 87. ubi allegatur S. Gregorius, qui in epistola quinta libri septimi ad Januarium reprehendit acriter nonnullos, qui B. Virginis imaginem, et Crucem dominicam contumeliae causa ad Judaeorum Synagogam detulerunt: et mandat Januario Episcopo, ut sublatam ex eo loco cum ea, qua dignum est veneratione, imaginem, atque Crucem, in^ecclesiam referat. Hic boni collectores nomen imaginis simpliciter deleverunt, vel omiserunt, ne videretur contra eorum dogma non solum Crux, sed etiam imago beataj Virginis veneranda, nisi forte librariorum errore nomen imaginis sit omissum.

Jam vero pag. 91. adscribunt haec verba ex epistola synodica Gregorii Papae: « Nos non ob aliud nomen imagines facimus, et adoramus, sed pro nobis incarnato Verbo Dei etc. » Audis ne collector, vocabulum, (adoramus?) et tamen a se hoc testimonium prolatum est. Sed habemus clariora.

Paulo infra ponuntur haec verba ex libro S. Basilii ad Amphilochium de Spiritu sancto cap. 17: « Imaginis honor ad primam formam transit, etc. ». Ecce tibi rursus honorem imaginis. Sed ad clarissima veniamus.

Paulo post adferuntur haec alia verba ex epistola ejusdem Magni Basilii ad imperatorem Julianum. « Credo in unum Deum patrem omnipotentem, Deum patrem, Deum Filium, Deum Spiritum sanctum, unum Deum, hsec tria adoro et glorifico. Confiteor autem et filii Incarnati dispensationem, et Dei genitricem, quse sequndum carnem eum genuit, sanctam Mariam. Suscipio vero et sanctos Apostolos, Prophetas, et Martyres, et ad Deum deprecationem, quse per eos propitium mihi efficit misericordissimum Deum, pro quo et figuras imaginum eorum honoro et adoro, specialiter hoc traditum est a sanctis Apostolis, et non prohibitum, sed in omnibus Ecclesiis nostris eorum designari vel historias etc. ». Quid audivimus? S. Basilius Magnus ab adversario advocatur testis, et vere testis est omni exceptione major. Is vero palam affirmat, se honorare, et adorare Apostolorum, Prophetarum, et Martyrum imagines. Idque affirmat, dum fidei suse confessionem edit, ac de rebus, non dubiis aut verisimilibus, sed certissimis, et exploratis loquitur. Addit vero id ab Apostolis traditum, et ab omni Ecclesia susceptum, et observatum. Quid, quseso, responderi potest? Auctor gravissimus, aperte loquitur, et ejus testimonium ab adversariis profertur. Neque desunt alia testimonia similia in eodem libello, Athanasii, Germani, Leontii, et aliorum, quse imprudenter ab adversariis contra se, et pro nobis, hoc est, pro cultu sacrarum imaginum proferuntur. Sed ego brevitati studeo, neque libenter in his refellendis ineptiis tempus tero.

Chapter 4 of 6