Skip to the text

Caput V. Sequitur pars tertia, id est, Epistola Eugenii Papee ad Michaelem, et Theophilum ejus filium imperatores, (quam epistolam

iidem collectores scripsisse videntur. Neque enim Eugenius ullam talem epistolam scripsit; sed (ut supra diximus) scripta fuit, ut nomine Pontificis mitteretur, si ipse probaret. In qua re cogimur desiderare prudentiam Collectorum. Qua enim fronte Romano Pontifici praescribere ausi sunt, quod ipsum scribere oporteret? Qua vero fiducia sperare potuerunt, Romanum Pontificem scripturum ad Graicum imperatorem contraria iis, quae praedecessores ejus non semel scripserant?

Sed videamus, si placet, paulo diligentius, an epistola illa summum Pontificem deceat. Omitto autem, quod in hoc libello epistola illa caret principio, quod peccatum non primo auctori, sed ei, qui nunc demum post tot saecula libellum hunc in lucem edidit, tribuendum videtur. Nihil etiam dico quod epistola verbosa est admodum, obscura, barbara, imperita; detur enim hoc tempori. Taceo denique, quod dum conatur tollere repugnantiam, quae in verbis S. Gregorii esse videbatur, tanto se magis involvit, quanto magis conatur evolvere. Sed tria quaedam tacitus praeterire non possum. Primum enim facit haec epistola Pontificem summum, adulatorem imperatoris impudentissimum, dum ita loquitur: « 0 venerandi Mundi Principes, cum universa Sancta Dei, quam Domino disponente, et committente gubernatis, Ecclesia ». Et infra: « propter adunandam, quam Domino Deo ordinante regitis, Ecclesiam ». Quae foedior adulatio? Michael Balbus interfecto legitimo imperatore, cum esset ipse pro sceleribus suis jam morti adjudicatus, tyrannice invasit imperium, et Pontifex Maximus affirmabit, Deo disponente, committente, et ordinante hunc ipsum Balbum gubernacula suscepisse non solum imperii, sed etiam Ecclesiae, et si Ecclesia Dei ab ipso Deo gubernanda Imperatori tradita est, quid faciunt in Ecclesia Episcopi? quid ipse summus Pontifex? « Imperator (inquit S. Ambrosius) in Ecclesia est, non supra Ecclesiam, filius Ecclesiae, non rector; ovis, non pastor. » Et S. Joan, Chrysostomus Diacono suo dixit: « Si is, qui diademate coronatur indigne adeat ad sacra mysteria percipienda, cohibe et coerce, majorem tu illo habes potestatem ».

Deinde, in eadem epistola non semel repetitur hoc argumentum: « Si nulla unquam picta, vel ficta fuisset imago, nihil periret de fide, spe, et charitate, quibus ad regnum pervenitur alternum »: et tamen propter imagines orta est dissensio, et divisio in Ecclesia,

turbata pax, charitas violata. Et non animadvertunt, qui eam epistolam nomine Summi Pontificis scribunt, eo argumento non solum effici quod ipsi volunt, imagines non esse adorandas, sed etiam effici (si quid tamen efficitur, quod mox videbimus) imagines omnino de medio esse tollendas, quod ipsi nolunt. Nec tamen argumentum illud aliquid valet.

Quamvis enim nihil periret de fide, spe, et charitate, si nulla picta, vel ficta esset imago tamen quando picta, vel ficta est, peccat in fidem, qui eam negat esse venerandam, quoniam honor imaginis ad prototypum refertur, quod venerandum esse fides docet, et adversarius non-negat. Et potest hoc ipsum similitudine illustrari, si libellus aliquis divinai Scripturae, ut epistola ad Philemonem, non exstaret, nihil deperiret de fide, spe et charitate: et tamen quia nunc exstat, qui eam negaret esse, cum veneratione suscipiendam, peccaret in fidem; et si propterea dissentiones orirentur, non esset epistola abjicienda, sed imperitia dissidentium coarguenda, et instruenda.

Postremo in eadem illa epistola reprehenditur Constantinus et mater ejus Irene, quod edicto suo j usserit sacras imagines juxta Concilii generalis decretum, cum veneratione esse habendas. Quae sane reprehensio a Summo Pontifice, nisi plane amente, scribi non potuit. Quid enim? Adrianus Papa Constantinum, et Irenem summis laudibus effert, quod sacrarum imaginum religioso cultui faveant: et Adriani successor Eugenius eosdem imperatores ob causam eamdem reprehendet? et quae major stultitia fingi potest, quam ut Summus Pontifex moleste ferre se dicat, quod ab imperatore decreta Conciliorum generalium, a sede Apostolica approbata, serventur, ac defendantur?

Sed si parum prudentes collectores fuerunt non fuit inconstans Apostolicae sedis Antistes; permansit enim in iis, quae praedecessores non sine magna deliberationis maturitate statuerant. Nam neque Eugenius eam epistolam misit: et paulo post Adrianus II. synodum cecumenicam octavam Constantinopoli celebrandam curavit, in qua synodus septima de cultu imaginum iterum approbata est. Denique Anastasius Bibliothecarius Romanus in praefatione septimae synodi ad JoannemVlII. Pontificem, qui Adriano II. proxime successerat, scribit, in eadem sententia fuisse omnes Romanos Pontifices. « Quae »,

inquit, «super venerabilium imaginum adoratione praesens synodus docet, haec et Apostolica vestra Sedes, sicut nonnulla scripta innuunt, antiquitus tenuit, et universalis Ecclesia semper venerata est, et hactenus veneratur, quibusdam dumtaxat Gallorum exceptis, quibus utique nondum est horum veritas revelata ».

Chapter 5 of 6