Skip to the text

Caput II

Nam ut ad epistolam Michaelis, quae primam partem libelli occupat, veniamus: ea quidem plena videtur religiosi studii, ut si quis aliunde quis iste Michael fuerit, ignoret, arbitretur eum unum ex optimis, et Christianissimis principibus fuisse.

Sed exstantannales publici JoannisZonarae, Georgii Cedreni, et aliorum, qui res gestas Graecorum Principum litteris mandaverunt. Ex bis cognoscere licet, Michaelem non solum cognomine, sed etiam re ipsa Balbum,

APPENDIX de cultu imaginum.

virum fuisse impium et scelestissimum, quippe, qui magis Hebraica) supeistitioni, quam Christianae religioni addictus esset: qui resurrectionem carnis pernegaret, et ob id prophetas, et apostolos, qui eam praedicaverant, irrideret: qui fornicationem licitam esse diceret, et sacrum coelibatum adeo contemneret, ut e monasterio sanctimonialem, jam Deo sacram, sibi conjugem deligeret: qui septimam synodum oecumenicam, atque ab Adriano Pontifice maximo approbatam, respueret: qui sacras imagines nullo honore dignas arbitraretur: qui Iconomachis impense faveret, et Constantinum Copronymum, Iconomachorum principem, sibi praeter caeteros imitandum proponeret: qui S. Euthimium, sanctumque Methodium, aliosque pios veritatis defensores vel exilio, vel carcere, vel morte mulctaret.

Hic igitur est ille Michael, qui ovinam pellem indutus, cum esset re vera lupus rapax, quasi fidei zelo accensus, nihil aliud optare se fingit, nisi Ecclesiae reformationem et pacem. Sed quemadmodum in illa ipsa epistola deplorat necem Leonis Imperatoris, cui proxime ipse successit, quem dicit ab improbis quibusdam conjuratione facta misere necatum, cum satis aperte constet ex auctoribus supra citatis, ipsum eumdemMichaelem conspirationis principem fuisse: sic etiam pie queri videtur, Ecclesiam ob dissensiones de cultu imaginum esse divisam, cum ipse potissimum dissensionis, et divisionis auctor esset, qui synodum generalem, quae dissensiones sustulerat, rejecisset, et Iconomachiam propagare studeret: et non contentus dissensionibus Orientalibus, in Occidente quoque dissensiones serere, ac propagare satageret.

Quod vero in extrema epistola Catholicos reprehendit, quod vivificam crucem despiciant, quod imagines, ut Deos quosdam a dorent, quod ei sacrificia offerant, quod ab eis nescio quo artificio de sacro fontem suscipi, et sacram communionem percipere velint, denique quod alias id genus superstitiones, vel ineptias in cultu sacrarum imaginum ostendant, merse calumnise, atque imposturae sunt. Neque mirabitur ejusmodi mendacia Graecum imperatorem in sua epistola ad Latinos longe positos scribere potuisse, qui cogitare voluerit, quam crassa, et quam incredibilia mendacia nostri temporis haeretici de Catholicis in vicinis locis degentibus fingant.

Sed ex Concilio Nicseno 11. vere legitimo, et oecumenico, velit nolit Michael Balbus, illis ipsis temporibus celebrato, luce solis clarius effici potest, illa esse commenta, fraudesque haereticorum. Docuit enim Concilium illud, cui Catholici omnes assentiebantur, imaginibus sacris deberi quidem, suam venerationem, sed non majorem quam vivificae Cruci, neque illis ullo modo sacrificandum esse, neque eos cultu latriae, qui Deo est proprius, adorandas. Legatur synodus, et imposturae subito evanescent.

Quae cum ita sint, vel Franci, qui Ludovico Imperatori a consiliis erant, fidem habuerunt litteris Michaelis, vel non habuerunt. Si fidem habuerunt, circumventi sunt, atque decepti. Si fidem non habuerunt, abusi sunt litteris illis ad permovendum Summum Pontificem, ut majorum suorum acta rescinderet, et synodum Nicaenam, ab Adriano approbatam, improbaret ipse atque damnaret.

Sed sive decepti fuerint, sive decipere voluerint, nihil attinebat istum vel errorem, vel scelus ipsorum orbi terrarum prodere, praesertim, cum non sine causa majores nostri libellos ejusmodi, qui nihil utilitatis, detrimenti autem plurimum adferre poterant, libenter delitescere passi sint.

Chapter 2 of 6