Skip to the text

Caput VI

Restat pars ultima, hoc est, epistola Ludovici imperatoris ad Eugenium Pontificem, et altera ejusdem Ludovici ad Hieremiam, et Jonam Episcopos. In quibus nihil observandum occurrit, nisj quod in eis quaedam di¬

cuntur, quae redolere videntur fraudes recentium haereticorum. Unde venit in mentem suspicari, ne forte vel totus hic libellus sit confictus, vel, quod est credibilius, depravatus, et auctus ad invidiam Romanae Ecclesiae conciliandam.

Sed sive sit verus liber, sive confictus, sive partim sincerus, partim adulterinus, illud unum constat, non esse librum dignum, in quo legendo tempus conteratur. Titulus falsus, dictio barbara, sententiae insulsae, ordo perversus, eorumdem testimoniorum crebra repetitio, facile potuissent persuadere typographo, si is commune commodum, et non proprium lucrum spectasset, ut sibi ab edendo ejusmodi opere temperaret.

Quae prima controversiarum hoc nostro saeculo fuit, ea non electione, sed casu postremo loco a nobis tractanda suscipituy. Nam cum locum huic controversiae post libros de poenitentia designavissem, et casu factum esset, ut libri illi prope ferias autumnales absolverentur, et typographus illo ipso tempore extremam manum secundo tomo imponere vellet, implere non potui quod maxime cupiebam. Deinde supervenerunt aliae, atque aliae occupationes, tum publicae, tum privatae, quibus impeditus, vix otium paucorum mensium pro tertio tomo (quod opus majoris momenti esse videbatur) perliciendo invenire potui. Sed cum praeter spem hoc anno aliquid vacui temporis nactus fuissem, et simul anni sexcentesimi supra millesimum jam imminentis expectatio nos admoneret celeberrimi Jubilaei, solemniumque Indulgentiarum, quibus is annus vetere instituto consecratus est, non potui diutius hujus debiti solutionem differre, quam multi a me jure, ac merito expetebant. Quamvis autem eas potissimum controversias explicandas - susceperim, quae de indulgentiis inter Catholicos, haereticosque versantur, tamen attingam etiam illas, quae inter Catholicos salva lide, veritatis indagandae, vel illustrandae gratia disputantur. Igitur universae disputationis hic erit ordo. Primum de nomine indulgentiae, et jubilaei breviter disseremus, et simul qui pro defensione indulgentiarum, qui contra easdem scripserint, indicabimus. Deinde an indulgentiae sint, prosequemur; ubi duo tractanda erunt, alterum de thesauro quodam spirituali Ecclesiae, alterum de potestate eum thesaurum distribuendi. Tertio quid proprie sit indulgentia, id est, in quo praecipue natura ejus posita sit, investigabimus; ubi alia duo explicanda erunt; unum, sitne indulgentia solutio, vel absolutio; alterum, a quo vinculo solvat, vel absolvat. Quarto, qualis indulgentia sit, id est, de multiplici forma, et varietate ejus disseremus. Quinto, propter quid, sive cujus rei gratia sit, hoc est, de fructu, et utilitate indulgentiae disputabimus. Sexto, quis possit indulgentias concedere, et quam ob causam, inquiremus. Septimo, quis eas suscipere possit, et quae dispositio ad eas suscipiendas requiratur, videbimus. Octavo, an, et quomodo defunctis indulgentias prosint, aperiemus. Atque haec omnia in priore libro breviter, et perspicue explicare conabor. In posteriore vero libro mendacia, fraudes, et imposturas, argumenta quoque sive a testimoniis Scriptura3., et Patrum, sive ab ipsa ratione petita, Lutheri, Calvini, Heshusii et Kemnitii, qui praeter caeteros in hoc argumento laborasse videntur, aperiam, discutiam, et refellam.

Chapter 6 of 6