Skip to the text

Caput III

Venio nunc ad ea testimonia, quae pauci illi viri a Ludovico imperatore vocati, ex veterum monumentis collegisse se dicunt. Multis enim nominibus viri illi peccasse videntur. Ac primum quidem ante collectionem satis audacter judicium sibi de scriptis Apostolicis desumpserunt. Nec solum de Summo Pontifice, sed etiam de Generali Synodo, a Pontifice approbata, temere judicarunt. In qua re longe superarunt peccatum auctoris illius, qui nomine Caroli Magni librum edidit adversus cultum sacrarum imaginum. Ille enim (quod etiam Patres concilii Francofordiensis fecerunt) Nicaenam synodum secundam improbavit, quoniam celebratam fuisse existimavit sine consensu Apostolicae Sedis. At consiliarii isti Ludovici imperatoris, quorum scripta discutimus, fatentur synodum pro cultu imaginum, id est, Nicaenam secundam ab Adriano Summo Pontifice coactam, et probatam, et tamen tum ipsam Synodum, tum epistolam ejusdem Adriani ad Constantinum imperatorem pro cultu imaginum, et rursum defensionem e-

Chapter 3 of 6