Caput I. Definitio orationis breviter explicatur
De oratione solita brevitate scripturus, primum de ipsa oratione generatim disseram, deinde de certa illa forma precum, quaj - propria est Sacerdotum et Monachorum, et Horarum canonicarum nomine appellari solet.
De oratione generatim septem capita tractanda esse censeo; Quid sit oratio; Quotuplex; An sit necessaria, vel utilis; Quid sit in oratione petendum; Cujus sit petere; A quo, et pro quibus sit petendum; Quomodo sit petendum, ‘ut, quod petimus, impetremus.
Quod attinet ad primum, sic potest oratio deliniri ex S. Thoma in 2. 2. quajst. 83. art. I. « Est actus rationis practicse, voluntatis desiderium explicantis, et ab alio aliquid postulantis ».
Dicitur «actus rationis », quoniam tametsi tum ratio, tum voluntas ad orationem ex necessitate concurrant, tamen proprie actus est rationis, non voluntatis. Nam oratio est petitio quajdam, petitio autem cum sit intimatio, ac locutio, sine dubio ad rationem et intelligentiam pertinet. Itaque Dominus Matthsei. vii. Petite, inquit, et accipietis. Et Marci xi. Quicquid orantes petitis, etc. Et Apostolus ad Rom. vili. Quid oremus, sicut oportet, nescimus; Spiritus postulat pro nobis, etc.. Et
SS. Patres, Basilius orat, in Julittam: «Oratio, inquit, est boni cujusdam petitio, quae a piis ad Deum effunditur ». Gregorius Nyssenus orat. 1. de oratione Dominica: « Oratio est conversatio, sermocinatioque cum Deo ». Et orat. 2. «Oratio est petitio bonorum, quae Deo cum supplicatione offertur ». Joan. Chrysostomus hom. 30. in Genes. « Oratio colloquium est cum Deo ». Joannes Damascenus lib. in. de fide, cap. 24. « Oratio est ascensio mentis in Deum, aut decentium a Deo petitio ».
Dicimus deinde esse actum rationis non theoricae, sed « practicae », quoniam non ad cognitionem, sed ad impetrationem ordinatur.
Dicimus tertio, esse actum rationis: « Explicantis desiderium voluntatis ». Nam cum intellectus 'et affectus adorandum concurrant, affectus concurrit desiderando id bonum, quo caret; intellectus vero desiderium illud explicando, et proponendo; quemadmodum in rebus corporalibus cum re aliqua indigemus, per appetitum, qui concupiscibilis dicitur, rem illam desideramus, per linguam vero, quaj appetitus interpres est, rem eamdem flagitamus.
Dicimus postremo, esse actum rationis: « Ab alio aliquid postulantis ». Quoniam desiderium voluntatis, si est in nostra potestate, non exprimitur a ratione per modum postulantis, sed per modum imperantis. At si non in nostra, sed in aliena potestate est, tum de-
mum exprimitur per modum postulantis, et ea proprio dicitur oratio. Atque hmc do definitione.
Chapter 1 of 42