Skip to the text

Caput IV. De excellentia orationis Dominicae. l

Jam vero quid sit in oratione petendum, quod erat quartum caput propositae disputationis, non possumus brevius et plenius explicare, quam si Dominicam orationem plenissime exponamus. Nam (ut sanctus ait Augustinus in epist. 121. cap. 12) « quamlibet alia verba dicamus, nihil aliud dicimus, quam in ista Dominica oratione positum est, si recte et congruenter oramus ». Igitur orationem Dominicam ex Patrum sententia

explanabimus, si de excellentia ejus, de numero et ordine petitionum, pauca quaedam solita brevitate praefati fuerimus.

Quod ad excellentiam attinet, praestat oratio Dominica omnibus aliis formis orandi, auctoritate, brevitate, perfectione, ordine, efficacitate, necessitate.

Auctoritate, quoniam ab ipsa Dei sapientia condita est: proinde non solum nullus hominum, sed nec ullus Angelorum melius potuit nos instituere in ratione orandi, quam Christus fecerit.

Brevitate etiam praestat, quoniam pro magnitudine et multitudine rerum, quas continet, non poterat oratio fieri brevior. Est autem utilis haec summa brevitas, tum ad memoriam adjuvandam, ut notat S. Cyprianus, tum etiam, ut monuit Tertullianus, ut intelligamus non multis verbis opus esse, cum oramus Deum, qui scit quid velimus antequam petamus, sed ingenti desiderio et ferventi affectu.

Praestat quoque perfectione, quoniam omnia comprehendit, quae a Deo nos petere vel necessarium, vel utile est, ut paulo ante ex Augustino didicimus. Addit vero Tertullianus, orationem Dominicam esse quasi breviarium Evangelii, quia dum hanc orationem fundimus, simul 'admonemur quid credere, quid sperare, quid amare, quem colere, quid agere, quid fugere, quid appetere, quid contemnere debeamus, ut hic maxime locum habeat, quod Coelestinus scribit in epistol. ad Gallos cap. 11. « Legem credendi, adde, et operandi, lex statuit supplicandi ».

Ordine praestat, quoniam divina plane methodo postulare docemur, primo quae ad gloriam; deinde quae ad salutem nostram pertinent, et in iis primum aeterna, deinde temporalia.

Efficacitate, sive utilitate praestat, quoniam (ut recte notat S. Cyprianus) nihil potest Deum Patrem magis movere, quam oratio filii ejus. Neque ullus melius novit, quae sit oratio efficacior apud Deum, et quibus bonis nos potissimum egeamus, quam is, quem Deus advocatum nostrum, patronumque constituit. Denique si quicquid petitur in nomine Christi, facile impetratur, ut dicitur Joan. xvi, quanto facilius impetrabitur, quod non solum in nomine Christi, sed etiam verbis Christi postulabitur?

Praestat demum etiam necessitate, quoniam nulla est alia forma precandi, quam

omnes Christiani conceptis verbis tenere, et frequentare jubeantur, nisi ista. In constitutionibus Apostolicis, lib. vn. cap. 25. monentur Christiani omnes, ter quolibet die orationem hanc fundere. Item in Concilio Toletano IV. can. 9. jubemur, nullo unquam die orationem hanc intermittere, quam non sine ratione SS. Patres Cyprianus serm. 6. et Augustinus in Enchiridio cap. 71. quotidianam vocaverunt. Denique in Concilio Remensi cap. 2. docemur, non licere homini Christiano Dominicam orationem, aut non tenere memoria, aut non intelligere, aut non frequentare.

Addi potest alia excellentia, quod hanc orationem veteres Patres summo studio explicarunt. Vide Tertullianum in libro de' oratione, qui est postremus inter ejus opera. Cyprianum in serm. 6. qui est de oratione Dominica. Cyrillum Hierosolymitanum Catethesi 5. Mystagogica. Ambrosium lib. v. de Sacramentis, cap. 4. Gregorium Nyssenum, in quinque orationibus de oratione Dominica. Hieronymum in comment. ad cap. vi. Matth. Joan. Chrysostomum in commentar, ejusdem capitis, et in hom. de oratione Dominica. Augustinum in epistol. 121. ad Probam, cap. 11. In Enchir. cap. 115. lib. ii. de serm. Domini in monte, cap. 8. et seq. serm. 28. de verbis Domini, hom. 42. ex lib. l. homiliarum sermon. 126. 135. et 182. de tempore. Joan. Cassianum collat. 9. cap. 18. et sequentibus. Petrum Chrysologum sermon. 67. et seq. Bernardum serm. 6. de Quadragesima. Innocentium Papam lib. v. de mysteriis missse, cap. 17. Denique comment. in cap. vi. Mattheei, vel xi. Lucae, Theophilacti, Euthymii, Bedae, Anselmi, Ruperti, Thomae, Bonaventurae, Alberti, et aliorum.

De numero et ordine petitionum orationis Dominicae.

Petitiones orationis Dominicae septem esse communis habet sententia veterum et recentiorum: paucissimis tantum exceptis, in quibus sunt Tertullianus, in lib. de oratione, et Joannes Calvinus in lib. m. Institut. cap. 20. §. 35. qui sex tantum esse contendunt, revocantes ad unam petitionem omnia illa verba: Et ne nos inducas in tentationem, sed

Chapter 4 of 42