Skip to the text

Caput III. De necessitate et utilitate orationis

Sequitur pars tertia disputationis propositae, quae erat de necessitate, vel utilitate orationis. Multi fuerunt, ac sunt errores de fructu orationis, qui facili negotio recenseri et refutari poterunt.

Primum igitur non defuerunt olim tum ethnici, tum haeretici, qui nimis multum orationi tribuerent. Refert enim S. Thomas in lib. ni. contra Gentes cap. 96. errorem ethnicorum quorumdam, qui arbitrabantur, per orationes hominum mutari posse providentiam Dei. Refert quoque Theodoretus lib. iv. Hist. cap. 10. et lib. iv. de fabulis haereticorum, Messalianos haereticos usque adeo extollere solitos orationem, ut existimarent, per eam solam vere justificari homines. Sacramenta vero, praesertim Baptismum, et Eucharistiam nihil prodesse. Unde etiam Euchitee dici meruerunt.

Sed hic error nullo negotio refutari' potest. Deum enim esse prorsus immutabilem, non solum docet Scriptura divina, Numer. xxiii. 1. Reg. xv. Malach. m. et Jacobii. sed etiam manifesta ratio. Nam si Deus ulla ratione mutationi esset obnoxius, non esset simplex, neque infinitus, neque aeternus, ac per hoc esset creatura, non Deus. Vide S. Thomamin l.par. quaest. 9. art. l.Non igitur potest humana oratio providentiam illius invertere, aut mutare apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Et si absque Sacramentis a Christo institutis, possent homines per solas preces justificari, atque salvari, non diceret idem Salvator: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei. Joan. m. Neque diceret: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, non habebitis vitam in vobis. Joan. vi. Non igitur sola oratio sufficit ad salutem.

Alter error, et quidem superiori contrarius, est eorum, qui nimium extenuant fructum orationis. In quo numero reponeudi sunt in primis ethnici illi, qui tollebant e

Joan. III, 3; Joan. VI, 5).

.medio providentiam Dei erga res humanas, ut Epicurei, teste Marco Tullio, in lib.. i. de natura Deorum, ut Peripatetici, teste Cleraente Alexandrino lib. v. Strom. et S. Ambrosio, lib. i. de Officiis cap. 13, ut illi, qui Epicurum, et Aristotelem praecesserunt, qui in libro S. Job cap. xxn. dixisse leguntur: Circa cardines coeli ambulat, nec nostra considerat. Isti enim omnes orationis studium non solum extenuant, sed etiam penitus tollunt. Quid enim prodest orare Deum, si nostra non curat?

Ad horum errorem accedunt haeretici Pelagiani, qui si non utilitatem, certe necessitatem orationis tollebant, cum dicerent, posse homines suis viribus bene vivere, servare mandata, gratiam Dei, et gloriam promereri. Quare S. Augustinus, tum in libro de haeresibus cap. 88. tum in epistol. 106. ad Paulin., inter praecipuos Pelagianorum erro-' res posuit, quod destruerent orationes Ecclesiae.

In similem errorem incidit postea Joan. Wiclef, qui teste Thoma Waldensi tom. 3. cap. 1. et 2. docebat, Deum non requirere a nobis cogitationem, aut vocem, sed bonis operibus esse contentum. Idem etiam cum diceret, tria esse genera orationis; aliam enim esse orationem mentalem, aliam vocalem, aliam vitalem; in oratione vitali, id est, in operibus bonis omnia comprehendi, et ipsam solam sine mentali et vocati ad salutem sufficere, contendebat.

Denique in hoc errantium numero jure collocari posse videtur quidam Joannes Monhemius ex grammatico ludimagistro theologus Lutheranus, qui in suo catechismo, tractatu de oratione, scribit, Deum id petentibus dare, quod etiam alias daturus esset, etiamsi non peteretur. Ex quo sequitur, ut non solum non necessaria, sed etiam supervacanea videatur oratio.

Adversus omnes istos errores pugnat Evangelica illa sententia, Luem xvm. Oportet semper orare, et numquam deficere. Item illud cap. xxi. Vigilate omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia. Item illa Apostolica, I. Thessal. ultim. Sine intermissione orate. Quibus non dissimilis est illa sapientis, Ecclesiast. xvm. Non impediaris orare semper. Haec enim, et alia, quibus plena est Scriptura divina, apertis¬

sime docent omnino necessariam esse orationem, neque esse committendum, ut alia vitae hujus negotia a studio rei tam necessariae nos impediant.

Nequeresponderi potest, praedicta testimonia referenda esse ad necessitatem solius orationis vitalis, ut loquitur Wiclef. Nam Dominus in Evangelio Luc. xvm. cum dixisset: Oportet semper orare, et numquam deficere: explicaturus de quo genere orationis intelligi vellet sententiam suam, narravit parabolas duas. Unam de vidua, quae importunitate petendi extorsit a judice, alioqui injusto et saevo, justam sententiam. Aliam de Pharisaeo et Publicano orantibus in templo. Et rursus Luc. xi, cum vehementer commendaret studium orationis, narravit aliam parabolam de quodam, qui ab amico tres panes petiit importunissimo tempore, et tamen accepit quod petiit, non quia esset amicus, sed quia non destitit petere, donec acciperet. Quae omnes parabolm clarissimae sunt, et omnium judicio orationem proprie dictam, non autem metaphoricam, qualis est vitalis, necessariam esse demonstrant.

Praeterea ut bene vivamus, fieri non potest sine auxilio Dei, cum scriptum sit, Joan. xv. Sine me nihil potestis facere. Et II Corinth. in. Non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, tamquam ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Igitur auxilium Dei perorationem proprie dictam petere necesse habemus, si vitalem orationem exercere, id est, si bene vivere desideramus. Quare non sola vitalis oratio, sed etiam mentalis et vocalis necessariae sunt, et de iis verba Domini, et Apostoli intelligi debent.

Quod autem Monhemius dicit, auxilium Dei non defuturum, etiamsi illud minime petamus, cum Deus illa det petentibus, quae non petentibus etiam daturus erat, repugnat manifestis Scripturae testimoniis. Nam quod legimus in Psal. cv. Et dixit, ut disperderet eos, si non Moyses electus ejus stetisset in conflictione, in conspectu ejus, satis aperte demonstrat, ita liberatum fuisse populum ab ultimo exitio per orationes Mosis, ut si Moses non orasset, universus populus periturus fuisset. Illud etiam quod ait Dominus Matth. xvn. Hoc genus daemoniorum non ejicitur nisi in oratione et jejunio (S), nonne aperte indicat, beneficia quaedam impetrari per orationem

ct jejunium, qute sine oratione et jejunio minime impetrarentur? Quod vero S. Jacobus in epistola sua cap. iv. docet: Non habetis, propter ea quod non postulatis: petitis, et norji accipitis, eo quod male petatis; certe manifestius esse non potuit.

Quibus testimoniis congruens est illud S. Augustini, in serm. 1. de S. Stephano: « Si Stephanus sic non orasset, Ecclesia Paulum non haberet ». Et illud in lib. ii. de bono perseverant, cap. 16. « Constat Deum alia danda non orantibus, sicut initium fidei, alia nonnisi orantibus praeparasse, sicut usque in finem perseverantiam ». Ex quo loco intelligimus quae causa sit, cur Deus quaedam beneficia concedat orantibus, quai alioqui minime concessurus erat; et tamen per orationes divina providentia non mutetur. Nam sicut Deus jam ab aeternitate statuit quid nobis donare velit, sic etiam statuit per orationes nobis ea donare. Atque id tam in corporalibus, quam in spiritualibus beneficiis. Quia enim Deus constituit dare nobis frumentum et vinum: et simul constituit id nobis praestare per humanos labores, quibus agri, vineaeque coluntur: nemo est qui neget necessarium esse arare ac serere, plantare ac fodere, et alia id genus facere, si metere, et vindemiare velimus: etiamsi Deus quos fructus, et quantos nobis dare velit, ab aeternitate decreverit.

Sic etiam Patriarcha Isaac, tametsi sciebat ex divina promissione in semine suo benedicendas omnes gentes, ac per hoc prolem aliquam se habiturum dubitare non posset, oravit tamen Deum pro sterilitate conjugis suae, ut legimus in Genes, xxv. Quoniam illud etiam sciebat, multa Deum promittere, quae per orationes a se impetrari velit, ut S. Gregorius annotavit in lib. i. dialogor, cap. 8.

Et Elias propheta, cum Dei nomine pluviam promisisset regi, et certo sciret, falsum esse non posse quod Deus promittit: anxie tamen Deum precari coepit pro pluvia impetranda, 111 Reg. xvm. quia noverat, pluviam quidem donandam esse a Deo, sed non nisi per orationes suas esse donandam.

Denique Tobiae cap. vi. angelus Raphael dicit, Saram Tobiae juniori a Deo destinatam esse uxorem: et tamen eumdem Tobiam admonuit, ut Deum precaretur, ne se a daemonio illo pateretur occidi, a quo necatos

fuisse constabat alios omnes, qui cum eadem Sara conjugio copulari tentaverant. Nimirum indicavit Angelus, conscius Dei secretorum, praeordinatum fuisse a Deo conjugium Tobiae et Sarae, sed non nisi per orationes eorum divinam illam praeordinationem fuisse complendam.

Postremus error circa necessitatem orationis est haereticorum hujus temporis, ut Philippi Melanchthonis in Locis communibus, titulo de precatione, ut Joannis Calvini lib. iii. Institut. cap. 20. §. 3. Joannis Brentii, in Confessione Wirtembergensi, cap. de oratione, et aliorum omnium, qui quamvis orationis studium maximi facere se jactent, tamen praecipuos ejus fructus negant, immo nihil fere utilitatis orationi relinquunt.

Tres enim sunt primarii fructus orationis, satisfactio, meritum, impetratio. Ex quibus duobus priores adversarii funditus tollunt, ut ostendimus in quarto libro de Poenitentia, ct in libro quinto de Justificatione. Tertium mutilant, si non tollunt. Nam ex iis bonis, quae precibus impetrantur, praecipuum est remissio peccatorum, ac justiticatio. Hunc autem fructum omnes hujus temporis haeretici orationi detrahunt, cum illam soli fidei, quae orationem pnecedit, attribuant.

Reliqua bona fatentur orationibus impetrari, si oratio fundatur ex fide: sed quia per fidem intelligunt fidem illam suam specialem, qua unusquisque certo credere debet, se gratum esse Deo, sibique non imputari peccata, quae fides re vera haberi non potest, inde fit, ut conditionem plane impossibilem ad impetrandum requirant, ac per hoc nihil omnino orationi relinquant. Sed quoniam fundamenta hujus erroris alibi sunt a nobis pro nostrarum virium tenuitate satis diligenter eversa: nunc solum praecipuos fructus orationis indicabimus, et ex divinis litteris breviter confirmabimus.

Primus igitur fructus est satisfactio pro peccato, de quo diximus in lib. iv. de Poenitentia cap. 6. Et sane, si quis concedat opera bona laboriosa, satisfactoria esse pro peccatis, numquam negabit, quin sit oratio inter illa opera numeranda, cum satis constet, orationem non tantum bonam, sed etiam laboriosam esse, atque poenalem. Quae causa est ut fere semper jejunio, et eleemosynae adjungatur, cum de satisfactionibus agitur.

Secundus fructus est meritum. Oratio

«mim sive impetret quod postulat, sive non impetret, semper est meritoria majoris gratiae et gloriae, quando ab homine justo, et sicut oportet, funditur. Cujus rei testimonium habemus in Evangelio, Matth. vi. Cum «ratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in Synagogis, et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ah hominibus. Arnen dico vobis, » receperunt mercedem suam. Tu autem cum. Qmveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet Jtibi, Quo loco Dominus ostendit, oratiotnem esse opus bonum, cui, si bone fiat, deibetur merces a Deo; ex quo fit, ut etiam sit «meritoria, cum merces merito juste proprie- <que respondeat.

Tertius fructus est impetratio, ac primum oratione impetrari remissionem peccatorum, docemur in oratione Dominica: non enim juberet nos Dominus dicere: Dimitte nobis debita nostra, si remissio debitorum per orationem impetrari non posset. Quod idem testatur parabola Publicani et Pharissei Luc. 'XVIII. Publicanus enim orans et dicens: Deus propitius esto njihi peccatori, descendit in domum suam justificatus.

Nec solum remissionem peccatorum, sed multa alia beneficia, imo etiam pene omnia, qua? nobis necessaria, vel utilia sunt, per orationem a Domino impetramus. Nam (ut recte animadvertit S. Joannes Chrysostomus, in duobus libellis de oratione) sicut in rebus corporalibus homo nascitur nudus, et egens rebus omnibus, sed habet manus, quae satis apposite organum organorum propterea dici meruerunt, eo quod per eas reliqua omnia instrumenta confici, et cibus, vestis, domus, arma, quicquid humanae vitae necessarium est facile parari queat; sic etiam In vita spirituali nihil omnino potest homo sine ope divina, non solum operari, sed nec loqui, aut cogitare: sed habet organum organorum, id est, orationem, qua, si bene utatur, omnia sine dubio obtinebit.

Praeter has tres primarios fructus, sunt etiam alii permulti, quasi secundarii. Nam oratio frequens mentem illustrat; neque enim fieri potest, ut aliquis cordis oculos in Deum, qui lux est, intente defigat, quin ab eo aliquantulum illustretur. In cujus rei signum Moses rediens a colloquio Domini, frontem gerebat mirifica luce fulgentem,

Exod. xxxiv. Et David ait: Accedite ad eum, et illuminamini, Psal. xxxm.

Deinde, oratio, spem et fiduciam alii; quo enim aliquis cum alio frequentius loquitur, eo fidentius ad eum accedit.

Tertio, inflammat etiam oratio charitatem, et mentem ad majora dona recipienda capaciorem reddit, ut S. Augustinus docet, in lib. ii. de serm. Domini in monte cap. 7.

Quarto, auget humilitatem, et castum timorem. Nam qui ad orationem accedit, intelligit, se Dei esse mendicum, ac per hoc humiliter coram eo apparere studet, et diligentissime cavet ne illum offendat, cujus auxilio in rebus omnibus indiget.

Quinto, gignit oratio frequens in animo orantis contemptum rerum omnium temporalium. Neque enim fieri potest, ut non vilescant, et sordeant terrena omnia illi, qui coelestia, atque aeterna assidue speculatur. De qua re vide S. Augustinum lib. ix. confess. cap. 1. et 10.

Sexto, parit oratio delectationem incredibilem, cum per eam fiat, ut incipiat homo gustare, quam suavis sit Dominus. Quanta autem sit haec suavitas, vel ex eo potest intelligi, quod nonnullos non solum pernoctare, sed etiam dies integros cum integris noctibus in oratione conjungere sine labore potuisse novimus.

Denique, praeter utilitatem et voluptatem, adfert etiam oratio dignitatem, atque honorem non exiguum oranti. Nam (ut S. Chrysostomus docet, in i. libro de orando Deo) ipsi etiam Angeli animam illam honorant, quam cernunt tam familiariter, et crebro ad colloquium divinae Majestatis admitti.

Chapter 3 of 42