Caput II. De partitione Orationis
Porro triplex est orationis partitio. Primum enim alia est oratio publica, quae nomine totius populi a sacerdotibus, tamquam publicis ministris, in templis potissimum rite celebratur: alia est privata, quae ad singulos pertinet, et de qua scribit Apostolus: Volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus, sine ira et disceptatione, I ad Timoth. ii..
Deinde, alia est oratio tantum mentalis, alia mentalis simul et vocalis. Neque debet addi tertium membrum, id est, vocalis tantum. Ea siquidem non est utilis ad placandum Deum, sed magis ad provocandum ad iram, juxta illud: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me, Isaiee xxix.
Et quidem oratio, quce sola mente concipitur, cum quis privatim orat, utilissima est, et aliquando utilior, quam si etiam vox corporalis addatur. Nam et Deus sat’s intelligit quid velimus, et quid petamus etiamsi id sola mente exprimamus; et nos ipsi nonnumquam toto ictu cordis Dei aures melius attingimus, cum ab omni strepitu corporali vacamus, quam si voce simul et corde orare velimus. Et denique (ut S. Ambrosius docet in vi. lib. de Sacramentis, cap. 4.) « Qui in silentio orat, fidem defert, et confitetur, quod Deus scrutator cordis et renis sit, et orationem tuam ante ille audiat, quam tuo ore fundatur ».
Cseterum non negamus, quin oratio vocalis sit interdum utilis, et aliquando etiam necessaria. Utilis enim est; « Quoniam (ut S. Augustinus loquitur in epistol. 121. ad Probam, cap. 9) interdum voce nos ipsos ad devotionem acrius excitamus ». Utilis quoque est, quoniam servit devotioni jam excitatae, quae erumpere solet et redundare in externum affectum, juxta illud Psal. xv. Laetatum est cor meum, et exultavit lingua mea. Et illud Psal. lxxxiii. Cor meum, et caro mea exultaverunt in Deum vivum. Denique
utilis est, ut non solum corde, sed etiam corpore debitae servitutis Deo reddamus obsequium, juxta illud Oseae ultim. Omnem aufer iniquitatem, et reddemus vitulos labiorum nostrorum. Est autem non solum utilis, sed etiam necessaria vocalis oratio, quando ex praecepto majorum, vel publice, vel privatim certas preces recitare jubemur.
Tertia partitio orationis exstat apud Apostolorum, 1 ad Timoth. n. ubi quatuor facit quasi genera, sive partes orationis, cum ait: Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus, etc. Et ad Philipp. iv. In omni oratione et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. Et quoniam hac partitio subobscura esse videtur, referam breviter quid pracipui Patres de ea scriptum reliquerint.
Igitur S. Hilarius in explicat. Psal. cxl. ita loquitur: « Quatuor genera orationum Apostolus esse significat, ad Timotheum scribens: Exoro ergo primo omnium fieri precationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones. Humilitatis nostra est deprecari, Magnificentia Dei est orari, Fidei est postulare, Confessionis et laudis est gratulari ».
S. Ambrosius in lib. vi. de Sacramentis, cap. 5. « Prima, inquit, oratio laudem debet habere Dei, secunda supplicationem, tertia postulationem, quarta gratiarum actionem ■>. Ubi S. Ambrosius primo loco ponit orationem, secundo loco obsecrationem, nonnihil in vertens ordinem A postoli, et per orationem intelligit laudem Dei; per obsecrationem intelligit supplicationem, qua petimus, ut Deus nos audire dignetur; per postulationem intelligit petitionem ejus rei, quam desideramus; per gratiarum actionem intelligit iterum laudes Dei. Nam ipse paulo post exponit, quomodo incipit oratio a laudibus Dei, sic debet in Dei laude desinere.
S. Augustinus in epistol. 39. ad Paulinum, quaest. 3. totum hunc locum refert ad publicas preces, quae tempore sacrificii ad altare funduntur. Quod idem faci t Chrysostomus in commentario, sed Chrysostomus non indicat, quid intersit inter has voces: Augustinus autem indicat, cum ita loquitur: <( Eligo (inquit) in his verbis hoc intelligere, quod omnis, vel pene omnis frequentat Ecclesia, ut precationes accipiamus dictas, quas facimus in celebratione sacramentorum, antequam illud, quod est in Domini mensa, incipiat benedici. Orationes, cum benedicitur et sanctificatur, et ad distribuendum comminuitur, quam totam petitionem fere omnis Ecclesia Dominica oratione concludit. Interpellationes autem, sive (ut vestri codices habent) postulationes, fiunt, cum populus benedicitur. Tunc Antistites velut advocati susceptos suos per manus impositionem miscricordissimae offerunt Potestati. Quibus peractis, et participato tanto sacramento, gratiarum actio cuncta concludit, quam in his etiam verbis ultimam commendavit Apostolus ».
Joannes Cassianus collat. 9 cap. 9. et sequentibus, fuse tractat de hac partitione, et in summa docet, per obsecrationem intelligi orationem pro remissione peccatorum; per orationem, vota, quibus Deo aliquid offerimus; per postulationem, sive interpellationem, preces, quas pro salute aliorum fundimus; per gratiarum actionem, laudes Dei, pro acceptis beneficiis.
Theodoretus in comment. I Timoth. ii. scribit, obsecrationem esse deprecationem malorum, orationem, postulationem bonorum, interpellationem esse accusationem adversariorum, id est, Diaboli et angelorum ejus, qui nos ad peccata sollicitant. Denique gratiarum actionem, id quod verba ipsa significant.
S. Bernardus, in sermone de quatuor modis orandi, per obsecrationem accipit orationem peccatoris poenitentiam inchoantis, qui intercessores adhibet, nondum audens per se ad Deum accedere; per orationem intelligit preces poenitentis, qui per se a Deo postulat indulgentiam; per postulationem orationem justi, qui petit regnum coelorum, et alia necessaria ad salutem; per gratiarum actionem orationem viri perfecti, qui se certo confidit exauditum.
S. Thomas in 2. 2. quaest. 83. artic. 17. explicans hanc ipsam partitionem, scribit, in omni oratione tria esse necessaria. Primo, ut animus conjungatur cum Deo, quod fit per orationem, quae est ascensio mentis in Deum. Secundo, ut aliquid petatur a Deo, quod fit per postulationem. Tertio, ut proponatur ratio aliqua cur videatur esse concedendum id quod petitur, tum ex parte orantis, tum ex parte Dei. Et quidem ex
parte Dei optima ratio est Meritum Christi, quod proponitur per obsecrationem. Ex parte nostra est actio gratiarum, quae proponitur, cum Deum aliqua ratione laudamus.
Explicat S. Thomas haec omnia in oratione de sancta Trinitate. Nam cum dicimus:
« Omnipotens sempiterne Deus », oratio est; cum addimus, « Qui dedisti famulis tuis in confessione verae fidei aeternae Trinitatis gloriam agnoscere »? gratiarum actio est; cum adjungimus, « Tribue quaesumus, ut ejusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur adversis », postulatio est; cum concludimus, « Per Dominum nostrum, ete », obsecratio est,
Theophilactus in commentario hujus loci scribit, Apostolum loqui de oratione sacerdotis ad altare, in quo cum Augustino convenit, sed non agnoscit distinctionem inter obsecrationem, orationem et postulationem, in quo convenit cum Chrysostomo.
Si mihi licet addere, quid de hoc loco Apostoli sentiam; primum existimo loqui Apostolum, non solum de oratione sacerdotis ad altare, sed etiam de oratione privata cujuscumque fidelis. Nam ideo I Timoth. n. concludit: Volo ergo viros orare in omni loco, ete. Similiter et mulieres in habitu ornato ete. EtadPhilipp. iv. omnibus dicit: Nihil solliciti sitis, sed omniin oratione et obsecratione ete.. Fateor tamen hoc praeceptum, quod omnibus datur, ad sacerdotes praecipue pertinere, et in illis precibus, quae fundunturad altare, potissimum locum obtinere.
Existimo praeterea, voluisse Apostolum per has voces partitionem aliquam indicare, non rem eamdempluribus vocibus inculcare. Id mihi persuadet, tum communis opinio; nam uno vel altero excepto, omnes in eo conveniunt, ut Apostolus distinctionem aliquam inter eas voces notari voluerit: tum quod easdem, quatuor voces repetierit in epist. ad Philippenses.
Existimo tertio partitionem hanc Apostoli desumi a materia orationis, quae est res bona, vel mala, praeterita, vel futura, ut sensus Apostoli sit, orandum esse Deum pro malis avertendis et bonis accipiendis, et quidem utraque postulanda esse in futurum, et pro jam impetratis gratias exhibendas. Quem sensum clarius ostendit epist. ad Philippenses, quam ad Timotheum. Nam cum ait ad
Philippenses: In omni oratione et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestrse innotescant apud Deum, hoc manifeste praecipit, ut sive bonorum adeptionem, sive a malis liberationem cupiamus et precemur a Deo, semper conjungamus petitionem cum gratiarum actione, id est, ita petamus futura, ut pro praeteritis agere gratias numquam obliviscamur. ✓
. Existimo denique, per obsecrationes, Graece Ser.csu, recte Theodoretum et Augustinum locis citatis accipi voluisse deprecationes malorum. Nam vox illa a verbo Seou.ott descendit, quod est indigere: ille autem maxime indiget ope divina, qui malo aliquo premitur. Item per orationes recte eosdem auctores intellexisse petitiones bonorum: non enim in Graeco est, su/.d;, ut Cassianus legisse videtur, qui interpretatur vota, sed upoaEL •/;/,, quod orationes significat. Nam (ut scribit Gregorius Nyssenus, oration. 2. de oratione Dominica) ideo oratio, qua boni aliquid petimus, dicitur icpoatu/r,, quoniam votum dicitur eoy^, et illi cum fiducia petunt a Deo bona, qui illi antea boni aliquid devoverunt. At per postulationes non existimo cum Theodoreto, significari hoc loco accusationem adversariorum, sed cura Augustino simpliciter postulationem. Nam etiamsi vox Grseca svteu'1? significet interpellationem pro aliquo, vel contra aliquem; tamen quia omnis interpellans petit, immo ideo interpellat ut petat, recte S. Augustinus loco notato monet, vicinitate vocabuli unum pro alio poni solere, neque corrigendum esse textum Latinum, qui non habet interpellationes, sed postulationes.
Addo quod in epist. ad Philipp. cap. iv. ubi obsecratio, oratio et gratiarum actio iisdem Graecis verbis exprimuntur, quibus in epist. priore ad Timoth. cap. u. solum nomen postulationis variatur. Non enim est evteu^i;, sed aur,uaTot, quod proprie petitionem, vel postulationem significat. Ubi videtur Apostolus explicare voluisse uno in loco id, quod dixerat in alio.
Addo etiam quod interpellatio contra aliquem, comprehenditur in obsecratione, quae est deprecatio malorum, sicut interpellatio pro aliquo, in oratione, quae est precatio bonorum; ut non fuerit opus distinguere tria membra, cum duo sufficerent.
pretis antiquissimi, qui non sine causa verbum hoc loco postulationes, non in¬
terpellationes reddendum esse judicavit.
Chapter 2 of 42