Caput V
libera nos a malo. Sed Tertulliano, ut ait S. Hilarius can. 5. in Matthaeum, consequens error abstulit auctoritatem: et Calvinus, quod sit hostis Ecclesiae manifestus, indignus est, cujus ratio habeatur, nisi forte sit ejus refellenda sententia.
Septem igitur esse petitiones orationis Dominicae disertis verbis docent Augustinus, Anselmus, Eupertus, Innocentius, Thomas, Bonaventura supra citati. Reliqui veteres Cyprianus, Cyrillus, Nyssenus, Chrysostomus et alii non laborant de numero; sed ita tamen orationem tractant, ut satis aperte significent in septem petitiones esse divisam.
Quare falsum est, nisi mendacium etiam dici possit, quod jactat Calvinus, pro se facere veteres Patres, et ad marginem scribit Augustinum et Chrysostomum. Nam Chrysostomus (ut monui) de numero non laborat: Augustinus autem sic loquitur in Enchiridio cap. 115. « Proinde apud Evangelistatn Matthaeum septem petitiones continere Dominica videtur oratio ». Et in lib. ii. de sermon. Domini in monte cap. 16. « Ultima, inquit, et septima petitio est, Sed libera nos a malo ». Et cap. 17. « Sed harum septem petitionum consideranda et commendanda distinctio est». Et cap. 18. «Videtur etiam mihi septenarius iste harum petitionum numerus congruere illi septenario numero, ex quo totus iste sermo manavit ». Idem habet in homil. 42. extrema ex lib. l. homiliarum, ubi dividit Orationem Dominicam in tres petitiones, quibus aeterna, et quatuor, quibus temporalia postulantur. Viderit igitur Calvinus, ubi legerit in Augustino senarium petitionum numerum.
Accedit praeterea etiam ratio, nam nisi petitiones sint septem, non erit oratio Dominica brevissima et plenissima, cum tamen a brevitate et plenitudine passim a sanctis Patribus laudetur. Non erit, inquam, brevissima, quoniam res eadem bis repetetur, videlicet: Et nos inducas in tentationem, et, Libera nos a malo. Non est autem credibile, Dominum, qui paulo ante dixerat, Orantes nolite multum loqdi, nunc formam orandi praescribere, in qua res una et eadem diversis verbis, id est, duabus sententiis significetur. Neque erit plenissima, quoniam si idem prorsus sint, Ne nos inducas in tentationem, et, Libera nos a malo, non petemus liberari a malo praeterito, sed solum a futuro, nec a malo poenae, sed solum a malo culpae.
Tentatio enim, in quam petimus non induci, » non est malum praeteritum, sed futurum, nec malum poenae, sed culpae.
Adde postremo, omni o congruere ut tot sint petitiones Dominicae orationis, quot sunt dona Spiritus sancti, quandoquidem his petitionibus illa dona respondent, ut S. Augustinus demonstrat in ii. lib. de serm. Domini in monte.
Porro habet Calvinus argumentum ex particula « sed » non omnino despiciendum. Nam si duae petitiones essent: Ne nos inducas in tentationem, et, Libera nos a malo, non conjungerentur per adversativam « sed», sed per copulationem Et; nunc autem ita dictum est, Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo: ac si dictum esset, Ne nos inducas in tentationem, sed erue nos a tentatione.
Sed est praeterea alia gravior objectio, quoniam Luc. xi. non habetur illa sententia.
Sed libera nos a malo. Et S. Augustinus in Enchiridio cap. 116, dicit, ideo non fuisse additam a Luca illam sententiam, quoniam continetur in superiore. Atque hic fortasse est locus Augustini, ad quem respexit Calvinus, cum pro numero petitionum senario Augustinum citavit.
Respondeo: quod attinet ad particulam « sed » illam non esse positam hoc loco ad explicandum quod antea dictum erat: id enim supervacaneum videretur, et brevitati orationis repugnaret, sed ad aliquid, majus significandum, et quasi correctionis cujusdam speciem praeferat, quod clarius esset, si adderetur vocula « potius » hoc modo: Et ne nos inducas in tentationem, sed potius libera nos ab omni malo. Quomodo si creditori dicat, Ne quaeso repetas nummos, quos mihi dedisti mutuo, sed adde potius aliquot alios.
Quod vero pertinet ad concordiam Matthaei et Lucae, sciendum est apud Lucam in Latinis codicibus duas petitiones desiderari. Fiat voluntas tua; et, Libera nos a malo. Proinde non sex, ut vult Calvinus, sed quinque tantum futuras esse petitiones, si objectio illa locum habere debeat.
Primum igitur fieri potest, ut in Latinis codicibus incuria librariorum desint duae illae petitiones, quae integrae habentur in codicibus Graecis et Syriacis, et exponuntur ab Euthymio et Theophilacto in commentariis Lucae.
Deinde fieri etiam potest, ut Dominus apud
Lucani non integre tradiderit orationem Dominicam. Constat enim alio tempore, et aliis auditoribus Dominum docuisse formam orandi apud Lucam, quam apud Matthaeum. Et quoniam apud Lucam Dominus instituebat discipulos minores, quibus omnia brevius et imperfectius tradere solebat, ideo fortasse (ut Rupertus notat) non integram orationem tradidit.
Denique tertio dici potest cum S. Augustino in Enchirid. cap. 116. duas petitiones apud Lucam omitti, quoniam aliquo modo in praecedentibus continentur. Non quod sint omnino eaedem cum illis, sed quod sint valde similes, et ex illis facile deduci queant. Nam ideo S. Augustinus addidit particulas (quodammodo, et, tamquam) cum ait, tertiam esse quodammodo repetitionem primae et secundae, et septimam esse tamquam unam cum sexta. Idem videmus factum esse in beatitudinibus. Nam Matthaeus cap. v. numeravit octo, Lucas cap. vi. quatuor, sed ( ut monet S. Ambrosius, lib. v. in Lucam ) in illis octo, istae quatuor sunt, et in istis quatuor, illae octo. 'Itaque sicut vere omnium consensu octo sunt beatitudinesEv&ngelicae. quamvis Lucas contraxerit eas ad quatuor, ita septem sunt petitiones orationis Dominicae, tametsi Lucas revocaverit eas ad quinque/
Jam vero quod attinet ad ordinem petitionum S. Augustinus in Enchiridio, cap. 115, et lib. ii. de sermon. Domini in monte, cap. 17. docet, quatuor petitionibus prioribus peti res aeternas, tribus posterioribus temporales. Plenius rem totam explicat Cornelius Jansenius in Concordia evangelica. Scribit enim, primo peti bonorum largitionem, secundo malorum remotionem. Et in bonis, primo bonum Dei: Sanctificetur nomen tuum. Secundo, bonum nostrum summum: Adveniat regnum tuurh. Tertio, bonum nostrum medium, id est, gratiam implendi mandata: Fiat voluntas tua. Quarto, bonum nostrum infimum, id est, subsidia temporalia: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. In malis, primo peti remotionem mali praeteriti: Dimitte nobis debita nostra. Secundo mali futuri: Et ne nos inducas in tentationem. Tertio mali praesentis: Sed libera nos a malo.
Plenissime S. Thomas in 2. 2. quaest. 83. art. 9. ita petitionum ordinem digerit. Quoniam oratio interpres est desiderii, desk derium autem actus est charitatis, qua dili¬
gimus Deum in se, et nos in Deo, ideo primo petimus gloriam Dei, ut sanctificetur nomen ipsius; quae petitio nascitur ex amore, quo diligimus Deum in se. Secundo, beatitudinem nostram, quam habebimus, cum adveniet regnum Dei; et haec petitio oritur ex amore, quo diligimus nos in Deo. tertio medium principale, et per se ad beatitudinem: id vero est obedientia legis, fiat voluntas tua, nam per obedientiam legis meremur beatitudinem. Quarto medium per se, sed instrumentarium, id est, panem tum spiritalem Verbi, et Sacramentorum, tum etiam corporalem. Quinto medium per accidens, id est, remotionem peccati praeteriti, quod proprie excludit a regno, et opponitur primo nostro bono. Sexto aliud medium per accidens, id est, remotionem peccati futuri, ne videlicet superemur a tentatione, quae impedit, ne Dei praecepta servemus, quod erat bonum nostrum secundum. Septimo aliud medium per accidens, id est, remotionem madi praesentis, omnium videlicet hujus vitae miseriarum, quatenus impediunt sufficientiam temporalium bonorum, quae suo modo ad vitam aeternam consequendam, vel necessaria, vel utilia sunt. Quare mala ista, quae in postrema petitione removeri cupimus, opponuntur tertio nostro bono, quod in quarta petitione a Domino postulamus.
Chapter 5 of 42