Caput VI. Exponitur oratio Dominica
Nunc ad ipsa verba Dominicae orationis explicanda veniamus, et non tam nostras, quam Patrum sententias in medium adferamus.
Haec pauca verba praefationem continent totius orationis, brevissimam, pulcherri-# mani atque utilissimam. Primum enim simul nos admonent adoptionis divinae, dum dicimus, Pater noster; et peregrinationis terrenae, dum addimus, qui es in coelis, ut simul intelligamus nos egere auxilio, quia peregrini sumus, et fiduciam petendi concipiamus, quia filii Dei sumus. Ita S. Bernardus in serm. de Natali B. Mariae, qui inscribitur de aquaeductu.
Deinde verba illa sunt quasi prooemium benevolentiam captans, ut S. Augustinus monet lib. ii. de sermone Domini in Monte, cap. 18. nam cum dicimus: Pater noster, laudamus bonitatem Dei, qui Pater appellari dignatur a vilissimis servulis; cum addimus, qui es in coelis, laudamus ejus potentiam et excellentiam qui in coelo, id est, in altissimo solio praesidet. Quae duo significari solent illis duabus vocibus, Optimus, Maximus.
Tertio excitant illa verba in orante amorem et timorem, quae sunt optimae ad bene orandum praeparationes: accenditur enim ad amorem, qui cogitat se patrem adire, ut cum eo de rebus sibi necessariis colloquatur; et simul sancto timore concutitur, qui cogitat Patrem illuni in coelo sedere, et terrena simul, ac coelestia moderari.
Quarto miro quodam artificio rationem insinuamus cur Deus possit, et debeat nos audire. Nam si pater est, debet certe filiis quod juste postulant, non negare; si in coelis est, ut summus rector universitatis, in manu ejus sunt omnia, et potest qucecumque voluerit facere.
Quinto nos ipsos (ut Cyprianus docet) admonemus, ut meminerimus nos patri terreno renunciasse, et Patrem in coelis habere coepisse, et ideo deinceps non terrenam, sed coelestem vitam nobis agendam, et non in terris, sed in ctelis patriam et hsereditatem esse quaerendam. Sed jam seorsim de singulis vocibus pauca dicenda sunt.
Ac primum de illa voce, Pater, annotandum est, ea voce significari primam personam sanctissima) Trinitatis; atque ad eam dirigi orationem Dominicam, ut docent Tertullianus, Cyprianus, Ambrosius et Augustinus, locis supra notatis: quamvis (ut idem Tertullianus monet) in Patre invocentur etiam Filius et Spiritus sanctus, quorum una est natura, una potestas, una voluntas, una divinitas. Quod idem servari videmus in plerisque collectis, quse diriguntur ad Patrem, et concluduntur per filium, qui cum eodem Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in ssecula saeculorum.
Solet autem quaeri, an hoc loco dicatur Deus esse hominum Pater ratione « creationis », juxta illud Deuteron. xxxn. Nonne ipse Pater tuus, qui fecit et creavit te? an ratione adoptionis, de qua dicit Apostolus ad Rom. vm. Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus Abba Pater. Ceete-
rum S. Cyprianus, Nyssenus, Chrysostomus, Augustinus et alii affirmant, in hac oratione Deum vocari Patrem, praecipue ratione adoptionis. Est enim haec oratio propria novi Testamenti. Judafi siquidem (ut Augustinus notat in ii. libro de serm. Domini in monte cap. 8). ut servi audierunt in monte Sina: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra SEgypti; nos (ut filii) orare jubemur, Pater noster, qui es in coelis.
Ex quo colligit S. Gregorius Nyssenus orat. 2. de oi’atione Dominica, eos, qui filii Dei nec sunt, nec esse volunt, quippe qui voluntarie in peccato mortali persistunt, mendaciter dicere: Pater noster, qui es in coelis. Nam cum Patrem invocant (ut ipse ait) non Deum, sed Diabolum invocant; siquidem ex patre Diabolo sunt. Diabolus autem non est in coelis, sed in inferis. Ac de tali oratione recte intelligitur illud Proverbior. xxvm. Oratio ejus erit, execrabilis. Et illud ca)ci nati, Joannis ix. Scimus quia Deus peccatores non exaudit. Tamen si peccator poenitentiam agere incipiat, et jam spe, ac desiderio filius Dei sit, non absurde dicere poterit, Pater noster, ut S. Hieronymus docet in epistola ad Damasum de filio prodigo; et probat ex eo quod filius prodigus Luem xv. nondum reconciliatus, dicit se indignum, qui vocetur filius, et tamen patrem appellat, cum ait: Pater, peccavi in coelum, et coram te. Quomodo etiam Isaias in persona pcenitentium orat cap. lxiu. Tu, Domine, Pater noster es etc..,
Porro ad vocem, Noster, observandum est ea voce admoneri divites et nobiles, ut notat S. Augustinus loco citato, ut non se extollant supra caeteros, neque pauperes, obscurosque despiciant, cum in hac oratione fateantur se pro fratribus Christianos omnes agnoscere. Item admoneri fideles, ut S. Cyprianus docet, unitatis et pacis, quam cum omnibus habere debemus, si exaudiri cupimus. Debent enim, qui unum patrem communiter invocant, esse cor unum, et anima una, et quasi uno ore dicere, Pater noster: quod de tribus pueris legimus Daniel. m. Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant Deum. Denique ex hac voce colligunt Patres, Cyprianus, Ambrosius, Chrysostomus, meliorem esse orationem generalem, quam specialem. Ideo enim orare docemur: Pater
noster, non Pater rai. Notat autem sanctus Ambrosius in lib. i. de Cain cap. 9. orationem generalem non solum utiliorem esse aliis, sed etiam ipsi oranti. Nam dum singuli orant pro omnibus, sequitur, ut omnes orent pro singulis. Itaque si unusquisque diceret, Pater mi, nemo pro me oraret, nisi ego solus; at si dicant omnes Pater noster, omnes omnino, quotquot sunt in orbe Christiano, pro me orabunt: quae sane est utilitas maxima.
Restant illae voces, Qui es in cadis, De quibus quaeri potest, quid boc loco proprie significent. Siquidem sancti Patres, Cyrillus, Ambrosius et Augustinus, per cielos intelligunt mentes Sanctorum, in quibus Deus per gratiam inhabitat. Alii vero, ut Gregorius Nyssenus, Joannes Chrysostomus et Cassianus locis citatis, et Bernardus serm. 1. in Psal. Qui habitat, intelligunt coelos corporales ac proprie dictos. Quamvis autem utraque expositio pia sit et vera; tamen posterior magis videtur litterae, sive sententiae Evangelicse inhaerere. Nam in Scripturis passim coelum hoc corporale, quod spectamus, sedes Dei nominatur. Ut Isaiae lxvi. Caelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum. Et Matth. v. Nolite jurare per coelum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabellum est pedum ejus.
Dicitur autem Deus esse in cado, non quod ubique non sit, sed quoniam in eo gloriam praesentiae suae maxime manifestat. Nam et beati in coelo Deum facie ad faciem vident, et nos ex coeli conspectu, quod est corporum ‘omnium maximum et pulcherrimum, potentiam et sapientiam Dei maxime intelligimus: Coeli enim enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annunciat firmamentum, Psal. xviii..
Porro aptissime fit mentio habitatipnis Dei in coelo in principio hujus orationis, tum ut admoneamur sursum cor habere, et nihil nisi coelestia cogitare debere, cum ad orandum accedimus, ut S. Augustinus notat in ii. lib. de serm. Domini in monte cap. 3; tum ut intelligamus, magno clamore opus esse ut S. Bernardus docet in serm. 16. in Psal. Qui habitat, si a Deo exaudiri volumus, cum nos in profundo terrarum, ille in summo coelo sedem habeat. Quod recte intelligebat, qui dicebat: De profundis clamavi ad te, Domine. Clamorautem iste non corporis, sedeordis, non vocis, sed desiderii accipiendus est.
Ilsec est petitio prima: quam quidem nonnulli referunt ad sanctitatem Dei in nobis vel inchoandam, vel perficiendam, ut videlicet petere intelligamur ut sancti simus, vel in sanctitate perseveremus. Ita Tertullianus et Cyprianus. Alii referunt ad gloriam nominis Dei, sed ex nostris bonis moribus et operibus consequentem, juxta illud Matth. v. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Ita Cyrillus catechesi 5. Mystagogica, Nyssenus orat. 3. de oratione Dominica, Chrysostomus. Hieronymus et Rupertus, in cap. VI. Matth. sed optimus, et litterae maxime inhaerens est explicatio S. Augustini lib. II. de serm. Domini in monte cap. 10. Cassiani Collat. 9 cap. 18. S. Bernardi serm. 6. in Quadragesima, et aliorum, qui dicunt simpliciter peti gloriam Dei, id est, ut innotescat omnibus nomen Dei, et ab omnibus sanctificetur. Quod fit, quando homines relictis idolis, vel peccatis, agnoscunt Deum vivum et verum, illi credunt, in eum sperant, eum toto corde diligunt, laudant, praedicant, venerantur. Atque ita impletur quod Malachias futurum aliquando praedixit: A b ortu solis usque' ad occasum magnum est nomen meum in gentibus. Superiores enim explicationes, et praesertim prima, ideo minus probabiles sunt, quod hanc petitionem cum tertia fere confundunt.
Chapter 6 of 42