Skip to the text

Admonitio Mabillonii

Et haec epistola, quae alias septuagesima septima esse solebat, in tractatuum classem relata est ab Horstio. Inscribitur in vetustis libris, « ad magistrum Hugonem de Sancto-Victore. » Duo fuerunt eodem tempore Hugones in abbatia Sancti-Victoris apud Parisios: unus scriptis clarus, de Sancto-Victore appellatus. ad quem haec epistola, Lothariensis seu Iprensis, non Saxonicus, dictus in fragmento quod retuli in tomo primo Analectorum, mortuus anno 1142, ac proinde ante Eugenii tertii pontificatum: alter ab ipso Eugenio laudatus in epistola ad Sugerium, quae epistola inter Sugerianas est sexagesima octava. Eugenii haec verbo sunt: « Quia ergo dilectus filius noster Hugo, canonicus Sancti-Victoris, ad nos rediturus est; benevolentiam tuam rogamus, quatenus ei equitaturam unam et expensas, quae pro ipsa et ejus sessore in reditu sibi sufficiant, largiaris. » Ad primum revertor, cujus epistola, quae huic occasionem dedit, in editis ejus operibus desideratur.

Argumentum hujus epistolae est contra quemdam anonymum, cujus sententia erat; primo, Baptismi praeceptum obligasse, ex quo primum Nicodemo dictum est a Christo Domino, Nisi quis renatus fuerit, etc. secundo, Neminem absque Baptismo, vel saltem ejus vice martyrio, ullatenus potuisse salvari; tertio; Patres Veteris Testamenti tam claram habuisse notitiam de Incarnatione, quam Christianos; quarto: Nullum esse peccatum ex ignorantia; quinto: Bernardum errasse, cum scripsit in homiliis super Missus est, Angelos latuisse Dei consilium de Incarnatione.

Quis fuerit iste anonymus, non facile divinare licet. Quidam esse putant Joannem archiepiscopum Hispalensem, ad quem Hugo Victorinus epistolam scripsit, cujus argumentum est, non solum corde, sed etiam ore confitendam fidem, quam Joannes ipse ore negaverat. Sed nihil ex illa epistola colligitur ad stabiliendam hanc conjecturam. Exstat in tomo tertio Operum Hugonis Victorini, libro primo Miscellaneorum, capite octavo, Verisimilius esset, anonymum istum non alium esse ab Hugone Farsito, quem de Sacramentis nonnulla haud recte sensisse patet ex Bernardi epistola trigesima quinta, ad ipsum. « Quia inter amicos contra veritatem nulla debet esse meticulosa, cum sit periculosa, palpatio; hoc me, fateor, movit et movet, quod illam inter nos jam ante habitam de Sacramentis collationem, in principio praedicti opusculi defendere et astruere conati estis. In qua utique collatione, si vestrae summam sententiae bene meministis, an sensui conveniat ecclesiastico, vos videritis. Vestrae autem ingenuae humilitatis est non erubescere corrigi, si quid aliquando aliter sapuistis. » Verum cum Bernardus Hugone Victorino rogante, adversarii auctoris, cujus nomen lacuerat Hugo, nec Bernardus ipse sciebat, assertionibus responderit; de alio quam de Hugone Farsito, cujus sententiam et nomen haud ignorabat Bernardus, sequens epistola intelligenda forsan nonnullis videbitur. Quanquam reponi potest collationem illam, de qua Bernardus agit in epistola trigesima quinta, esse fortasse posteriorem hac epistola septuagesima septima, quam cum scriberet Bernardus, nondum rescierat quis esset auctor illius sententiae, quam hac in epistola impugnat. Utut sit, haec epistola non est contra Abaelardum, cujus nomini haud pepercisset Hugo: tametsi Abaelardus quaedam habet affinia iis, quae carpti hoc in loco Bernardus. De tempore scriptae epistolae id tantum asserere possumus, eam ante annum 1142 quo mortuus est magister Hugo Victorinus, scriptam fuisse.

Chapter 1 of 7