Skip to the text

Caput V. Sententiam quamdam suam male acceptam a calumnia vindicat, nempe, Quod Angelos latuerit consilium Incarnationis Dominicae

In fine mihi insinuas, amicabiliter quidem, moveri aliquos super quadam mea sententia, qua dixi cum Evangelium exponerem, consilium Dei nulli, etiam beatorum Angelorum, antequam Virgini revelatum. Primo quidem inde, ut arbitror, quia non satis juste moventur, advertere possunt quod eamdem sententiam non constanter affirmo, sed cum temperamento, suspendens sub disjunctiva particula: « Vel ideo, » inquam, « dictum est, a Deo. » Siquidem praemissa una causa quae mihi videbatur, cur Evangelista, cum diceret: Missus est angelus Gabriel, nominatim subjecerit, a Deo (Luc. I, 26); alteram quoque temperate quidem et sub disjunctione subjunxi, quo et mihi non incumberet defendendi necessitas, et lectori daretur eligendi facultas quam e duabus voluisset [ al. maluisset]. Si igitur una quaelibet illarum stare potest, de altera quid suggillor, quippe qui neutram affirmans, lectoris utramque magis judicio derelinquo? Quanquam etsi ex sententia dixerim, ignotum usque tunc [ al. adhuc] sanctis Angelis fuisse Dei consilium, non quidem quia per incarnandi Verbi mysterium Dei propositum erat quandoque operari salutem in medio terrae (hoc enim et multis mortalium et praescire donatum est, et praedicere), sed quod potissimum tempus, quemve locum, vel modum, praecipueque quam virginem, ad implendum propositum suum elegisset Deus; si, inquam, hoc Dei consilium non de opere, sed de tempore, loco, modo, atque persona, etiam sanctos ignorasse Angelos senserim et scripserim; profecto non video cur incredibile videatur. Sane ibi unusquisque in suo sensu securus abundat, ubi aut certae rationi, aut non contemnendae auctoritati quod sentitur non obviat.

Quaenam enim me ratio sive auctoritas sentire cogat, etiam tempus illud ab antiquo Angelis innotuisse, de quo Apostolus: Postquam venit, inquit, plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege? (Galat. IV, 4.) Credibilius magis fortasse videtur, ut sicut futuri adventus Domini, ipso teste, diem prorsus ignorant (Matth. XXIV, 36); ita quoque prioris tempus nequaquam praescierint. Quis scit enim, si modo illo spirituali Dei Sapientia de primo adventu suo et Angelis illud locuta sit, quod Apostolis per os carnis assumptae de secundo legitur respondisse: Non est, inquiens, vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate? (Act. I, 7.) Quae me rursum credere compellat necessitas, Angelos jam ante advertisse civitatem Nazareth, quam illo cernerent missum archangelum Virginem salutare, et partum nuntiare divinum? Siquidem quod praeelecta fuerit Bethlehem nativitati, Jerusalem passioni; etiam sic aperte praescitum et praedictum est a Prophetis. Quod autem et Nazareth praevisa similiter est conceptioni, non tamen similiter, ut arbitror, praevisum fuisse et a Prophetis, evidens aliquod invenitur de Scripturis testimonium. Nam quod legitur, Quoniam Nazaraeus vocabitur (Matth. XI, 23), profecto evangelista, qui hoc de propheta sumit, non tam ad conceptionem, quam ad educationem referri satis evidenter ostendit, quod illo videlicet ex Aegypto reportatus fuerit, illicque nutritus. Denique Judaei ad Nicodemum, Scrutare, aiunt, et vide, quoniam propheta a Galilaea non surgit (Joan. VII, 52). Et quidem scienti legem loquebantur, et qui magister erat in Israel, nihilque facile ignoraret ex omnibus: et tamen tota fiducia instabant, monstrantes Scripturas non loqui Christum venire a Galilaea, cujus Nazareth civitas esse cognoscitur. Plus sane ad manum fuit eis testimonium de propheta, ex quo Regi locum sciscitanti nativitatis, incunctanter Bethlehem responderunt. Itaque natus in Bethlehem Christus est (Matth. II, 1), et in Jerusalem passus; et utrumque aperte praedixisse Prophetas manifestum est. Conceptus aeque est et in Nazareth civitate Galilaeae: nec tamen visum est occurrere quidpiam vel Nicodemo, per quod sive Galilaeam, sive Nazareth ad Christi adventum undecunque pertinere doceret

Sic quoque Nathanael, doctus et ipse in lege, Philippo nuntianti Jesum filium Joseph a Nazareth, mox sub interrogatione admirando respondit: A Nazareth, inquit, potest aliquid boni esse? (Joan. I, 46.) Nimirum admirans quod a Nazareth Christus nuntiaretur, quod ex nulla penitus Scriptura recoleret. Aut si non interrogando quidem, sed magis affirmando illud respondisse contenditur, memor utique praefati testimonii, quoniam Nazaraeus vocabitur: non tamen perinde, quod in Nazareth conceptus fuerit Jesus, cum agnovisse constabit; cum multae aliae causae occurrere potuissent, cur illud propheta praedixerit. Potuit ergo et de conceptionis loco, ut Prophetas, sic et Angelos divinum latuisse consilium.

Modum deinde illum tam incomprehensibilem, quem et Virgo sollicita requisivit, unde, quaeso, doceri queam Angelis fuisse praecognitum? Mihi vero videtur, ne ipsi quidem (ut pace ejus dixerim) qui nuntiabat: quod et ipse fatetur, si ejus verba diligenter advertimus. Respondens quippe, Spiritus sanctus superveniet in te; nonne aperte mittit ad magisterium Spiritus sancti, cujus unctione doceatur de omnibus, quorum ipse sibi non praesumit scientiam, et discat experiendo quod audiendo non poterat? Denique subjungit: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35); expressius profecto significans modum secretissimum arcani incomprehensibilis et ineffabilis sacramenti, quo quasi in umbra cum sola, et in sola Virgine, sola Trinitas conceptum fuerat operatura divinum. Ad hoc quoque investigandum mysterium minus se idoneum confitetur magnus ille Joannes, cum se indignum perhibet solvere corrigiam calceamenti. Sed et ipsam Virginem, rogo, unde probabitur ex nomine, vel ex facie ante cognitam Angelis, quod ipsa videlicet esset quam Deus elegerit in matrem sibi, excepto duntaxat archangelo, cui et servanda ab initio tradita fuisse credenda est! Porro autem si diabolus eam nec post conceptionem agnovit, Joseph utique desponsatione deceptus; credi potest et sanctis Angelis vel ante minime innotuisse, quod ipsa videlicet esset Dei mater futura. Sane etenim reprobi spiritus, etsi destituti sunt participatione gratiae spiritualis, non tamen vivacitate industriae naturalis.

Videsne, in quantis, salva fide et veritate Scripturarum, divinum Angeli consilium poterant ignorasse, praesertim ut horum revelandorum praerogativa matri Virgini servaretur? Primum equidem est tempus, secundum locus, tertium modus, quartum electio personae virginalis. Hoc responde fratribus, qui me reprehendunt quod dixerim ad laudem Virginis, ideo positum esse a Deo, ne cui forte vel beatorum Angelorum suum consilium Deus priusquam Virgini, revelasse putetur, excepto duntaxat archangelo Gabriele. Suum consilium dixi, non de opere, sed de operis tempore, de loco, de modo, de personae quoque electione. Vale.

Chapter 7 of 7