Skip to the text

Caput III. Justos Veteris Testamenti non tam claram habuisse notitiam futurorum mysteriorum fidei, quam nos habemus praeteritorum

Asserit praeterea, ut dicis, ille quem dicis, omnes antiquos justos, quotquot videlicet Christi adventum praecesserunt, tantam omnino habuisse praescientiam futurorum, quantam nos, qui post sumus, praeteritorum scientiam: ita ut nullus vel simplicium justorum aliquid prorsus ignoraret ex omnibus, quae modo nobis evangelica pandit historia. Verbi gratia, Verbum incarnatum, partum virginalem, doctrinam Salvatoris, miracula, crucem, mortem, sepulturam, descensum ad inferos, resurrectionem, et ad coelos ascensionem, sic omnino omnibus illorum temporum justis, et aperte omnia, et distincte singula fuisse praecognita, quemadmodum suo sunt tempore post exhibita, et modo cognita nobis: adeo ut nec justi fuerint, nec salvi sint, quibus ita clara omnia et perspicua non fuerunt. Et id quidem falsum.

Verum ad refellendum tu tanta in tua epistola posuisse videris [ al. tu tantum in tua epistola enituisti], ut nil addendum penitus putem; et pene quid addi possit, non inveniam. De homine tamen qui ista loquitur (pace ipsius dico paucis quod sentio), videtur mihi plus novitatis curiosus, quam studiosus veritatis; gravarique de omni re sentire cum aliis, et dicere quod aut solus non dixerit, aut primus. Unde fit ut in his quae sentit vel loquitur, modum omnino tenere aut ignoret, aut dissimulet. Ecce enim et in hac assertione sua, dum pares in scientia facit omnes qui ventura sperabant, iis qui praeterita legunt; Deum profecto aut nimis parcum praedicat, aut nimis largum, oculum discretionis ex nulla parte aperiens. Aut enim numerum electorum illius temporis sub paucitate redigit rarissimorum spiritualium, quos pro suae sanctitatis speciali excellentia insignes illustresque illis temporibus exstitisse, ac singulari munere Spiritus singula, uti ventura erant, praevidere certissime potuisse Scriptura commemorat; et sic nimis abbreviat manum Dei, dum praeter paucos illos perfectissimos, neminem eo tempore putat potuisse salvari: aut certe, si et illa tempora multitudinem salvandorum etiam praeter istos habuisse non diffitetur; magnam, sed inauditam divini muneris largitatem veteri populo collatam asserit: siquidem omnem illam multitudinem omnia, quae de mysterio nostrae redemptionis superius enumerata sunt, liquido praecognovisse constiterit. Cum enim ex his quidpiam tunc nec scriptum manifeste, nec publice praedicatum fuisse manifestum sit: restat ut fateamur omnia omnibus per Spiritum revelata fuisse; et sic omnes spirituales, omnes perfectos, omnes exstitisse prophetas, quotquot ab adventu Domini retro justi et salvi fuerunt. Fuit itaque antiquis temporibus aut perrara salus, aut nimium numerosa perfectio: quorum quidem quodlibet sapere, discretionis terminos excedere est.

Quod si videtur tolerabilius, imo et Deo dignius [ al. justius] judicatur, replesse potius et ditasse saecula illa multitudine perfectorum, quam salvandorum tanta fuisse paucitate contentum, quatenus et salvi non pauci tunc fierent, et omnes nihilominus repleti spiritu prophetico, necdum revelata mysteria jam tunc penetrarent: si, inquam, hoc recipitur, benedicimus quidem Deum in donis suis; sed quid tempori gratiae reservatum sit, non videmus: nisi quod tempus gratiae illud potius juxta sententiam hanc fuerit appellandum, in quo tot et tantae Dei populo divitiae spiritus affluebant; ut illud prorsus incredibili felicitate cerneretur impletum, quod Moyses optabat, cum diceret: Quis dabit ut omnes prophetent? (Num. XI, 29.) Quaeso, quid simile attulit Evangelium? Frustra gloriatur Paulus de primitiis spiritus, quas se putat cum suis coapostolis accepisse; cum nil tale in diebus suis potuerit experiri. Denique aiebat: Numquid omnes prophetae? (I Cor. XII, 29.) Frustra, inquam, gloriatur de Evangelio suo, quia non ab homine, neque per hominem illud acceperit, sed quasi speciali quadam praerogativa per revelationem Jesu Christi (Galat. I): cum et ante ipsum per Spiritum sanctum fuerit etiam populis revelatum. Sed nec apostolus Petrus profecto debuit propheticum illud ad sua tempora retorquere, Effundam de Spiritu meo super filios et filias vestras, et prophetabunt filii vestri et filiae (Act. II, 17; Joel II, 28); si abundantior jam praecesserat transactis saeculis effusio Spiritus. Aut certe Propheta, vel potius in Propheta Deus (si vere illa tempora apostolica, cum hoc diceret, intuebatur), non plane, Effundam, sed, Subtraham magis de Spiritu meo dixisse debuerat. Quid enim? si filiis Evangelii omnes veteres justos pares facimus in scientia, numquid non et superiores in gratia consequenter fateri necesse est! utpote quos non lectio, sicut nos, aut praedicatio, sed ipsa unctio docuerit omnes de omnibus.

Esto tamen: toleremus nos nostram injuriam, et Apostoli quoque suam, ut et ipsis minimi etiam antiquorum justorum comparentur in scientia, praeferantur in gratia. Sed est sane quod ullo omnino pacto non ferimus, et merito; ut Dominus videlicet gloriae sentiatur vel falli unquam potuisse, vel fallere voluisse. Et quidem ipse protestatus est, inter natos mulierum majorem Joanne Baptista non surrexisse (Matth. XI, 11). Vide autem si non vere falsum fateri cogimur Veritatis hoc testimonium, si tantum tribuamus veteribus, quantum nec Joanni vindicare valemus. Non utique fit injuria Joanni, si quid ignorasse creditur aut dicitur, nimirum quod et ipse non diffitetur: sed si quod praeconi Veritatis negamus, contra praeconium Veritatis alteri damus; hoc non tantum injuria, sed et blasphemia est, et plane contradicere non Joanni, sed Veritati. Quid ergo? Amicus sponsi dubitat, et quaerit, Tu es qui venturus es, an alium exspectamus (Ibid., 3), et nos millibus hominum certitudinem de omnibus nostro mendacio confirmamus.

Nec ipsos de se ita veteres sensisse, paucis advertere possumus. Moyses scribit Deum ad se loquentem dixisse sic: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob; et nomen meum Adonai non indicavi eis (Exod. III, 6, et VI, 3); subaudit, sicut tibi. Ostendit ergo se de Dei notitia plus aliquid praecedentibus patribus accepisse. David quoque super doctores suos et seniores donum sibi intelligentiae audacter praesumit, ita dicens: Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est: et rursum, Super senes intellexi (Psal. CXVIII, 99, 100). Sed et propheta Daniel, Pertransibunt, ait, plurimi et multiplex erit scientia (Dan. XII, 4); ampliorem scilicet rerum notitiam promittens et ipse posteris. Si ergo, ut ait etiam sanctus papa Gregorius, secundum incrementa temporum crevit et scientia spiritualium patrum; et quanto viciniores adventui Salvatoris exstiterunt, tanto mysterium salutis plenius perceperunt (Hom. 17 in Ezech.): non est dubium, quin his qui et praesentes fuerunt, multo amplius contulerit rerum ipsarum exhibitio, atque praesentia exhibentis. Denique et audiunt, Beati oculi qui vident quae vos videtis (Luc. X, 23); item: Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV, 15). Multi, inquit, reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt (Luc. X, 24). Quare? ut videlicet clarius largiusque perciperent, quod vix tenuiter obscureque praesenserant. Alioquin quid opus erat foris videre carnem, et carnis audire sermones, si jam intus a Spiritu fuerant perfecte instructi de omnibus? praesertim cum Dominus dicat, Caro non prodest quidquam, spiritus est qui vivificat (Joan. VI, 64). Quod si Prophetae, et qui illustriores videbantur in illo populo, non omnes omnia liquido aequaliter agnoscere valuerunt, sed alii plus, alii minus; prout eis Spiritus dabat, dividens singulis prout volebat, idque absque praejudicio suae sanctitatis atque perfectionis: quanto magis simpliciores quique justi sine detrimento salutis, salvationis tempus, modum et ordinem nescire potuerunt, quae tamen certa spe et fide, uti promissa fuerant, firmissime tenuerunt?

Quanti hodieque profecto in populo christiano vitae aeternae, saeculique futuri, quod indubitanter credunt et sperant, et ardenter desiderant, formam tamen ac statum ne cogitare quidem vel tenuiter norunt? Ita ergo multi ante Salvatoris adventum, Deum omnipotentem tenentes et diligentes suae salutis gratuitum promissorem, credentes in promissione fidelem, sperantes certissimum Redemptorem, in hac fide et exspectatione salvati sunt: licet quando, et qualiter, et quo ordine salus repromissa fieret, ignorarent. Denique Beda aperte docet aperta omnia omnibus nequaquam fuisse quae de Christo futura erant, quod tu quoque testimonium in tua epistola posuisti. « Unum, » inquit, « idemque dominicae crucis tropaeum prius Prophetae et Moyses, quam Apostoli noverant et praedicabant: sed Prophetae hoc aliquoties figuratis velatisque sermonibus, Apostoli autem Apostolorumque successores patefacta luce Evangelii semper aperte praedicabant: ita ut nunc omnis populus christianus scire et confiteri debeat fidem, quam eo tempore pauci admodum, et perfectiores quique noverunt; quamvis omnis populus Dei etiam tunc ejusdem mysteria fidei in legalibus caeremoniis typice portaret. » Multa sunt quae ad haec confirmanda concurrunt: sed modus epistolaris cuncta non patitur, nec opus est. Arbitror enim, ut ante jam dixeram, me quoque non respondente, ea potuisse sufficere quae tua super hoc epistola continet. Sed hoc [ al. hac] addidi, ne intactum quid praeterirem ex omnibus quae petisti.

Chapter 5 of 7