Skip to the text

Caput I. Non obligasse Baptismum, ex quo dictum fuit Nicodemo, « Nisi quis renatus, »

Scribis itaque quemdam asserere nescio quem (nam non nominas) ex quo primum dictum a Domino legitur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5), ex eo neminem absque eodem percepto actualiter visibili sacramento, vel ejus vice martyrio, ullatenus potuisse salvari; sed etsi forte illud quispiam cum vera fide et contritione cordis expeteret, sed praeventus mortis articulo assequi quod cuperet non valeret, tamen omnino damnari. Ubi primo de temporis quidem praefixione durum nimis austerumque videtur, ut videlicet verbum adhuc absconditum palam jam noceat, et ante judex feriat quam minetur; quodque interim in tenebris loquitur et in aure Salvator, nondum quidem salvet, quia nondum apparet, et jam mundum impleat condemnatis. Itane ergo verbum salutis et praeceptum vitae non prius vitam restituere valuit, quam mortem inflixerit; idque eo innocentibus, quo et ne scientibus adhuc voluntatem Domini sui? Num gentem ignorantem et justam (ut cum etnicho loquamur) debuit interficere Deus? (Gen. XX, 4.) Quis ita sapiat? Non equidem vitae concordat Auctori, morte nimirum, quam exterminare venerat, uti mox in initio viarum suarum ad praejudicium saeculi, coeleste adhuc recentissimum ignorantis edictum. Nefas est profecto sentire de omnium largitore bonorum, quod tam malum principium dederit adveniens Minime prorsus id ego cuipiam de Christo assenserim, quod magis ab Antichristo merito formidatur, quia videlicet et ipse paraverit sagittam suam in pharetra, ut sagittaret in obscuro rectos corde.

Quanti namque interim toto orbe non baptizati moriuntur, profecto ignorantes, quid cum Nicodemo Jesus noctu secretoque confabuletur? Quid ergo? necdum lex promulgatur, et jam praevaricantes tenentur? Et quomodo, inquit, credent in eum quem non audierunt? quomodo vero audient sine praedicante? quomodo autem praedicabunt nisi mittantur? (Rom. X, 14, 15). Necdum injuncta, necdum vulgata, necdum audita praedicatio est: et juxta pigri ac nequam servi sententiam tam durus est Dominus, ut necdum sata jam metere velit, et non sparsa colligere? Absit. Sed audi magis hujus rei veritatem. Qui unus est Magister in coelo et in terra, ei qui magister tantum in Israel erat, familiari privatoque colloquio tradebat quod traderet; docebat quod doceret, non quod exigeret et ab absentibus, non unde praescriberet et his qui non audierant. Valde quippe injuste exigitur obeditio, ubi non praecessit auditio. Neque enim tale est hoc, quod et absque promulgatione naturalis lex ignorare non sineret, quale, verbi gratia, illud est: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris (Tob. IV, 16). Factitium magis quodammodo est, et non naturale mandatum. Quaenam enim natura seu ratio docet, internam aeternamque salutem neminem mortalium posse percipere, cujus corpus foris perfusum visibili non fuerit elemento? Sacramentum Dei Altissimi est suscipiendum, non discutiendum; venerandum, non dijudicandum; fide sortitum, non innatum; traditione sancitum, non adinventum ratione. Porro fidem necesse est ut auditus praecesserit, dicente Apostolo: Ergo fides ex auditu. Quod ergo omnino fieri [ al. sciri] non poterat si non audiretur, quo pacto, quaeso, exigi debeat et antequam audiretur? Vide autem quomodo huc refugit Apostolus, et de solo auditu convincit incredulos. Sed dico, inquit, Nunquid non audierunt? (Rom. X, 17, 18) ac si dicat: Excusari poterant, si non audissent. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio. Nunc vero cum in omnem terram exierit sonus praedicantium, et in fines orbis terrae verba eorum; quia jam dissimulari non valet auditus, profecto inexcusabilis est et contemptus.

Multa profecto scienda nesciuntur, aut sciendi incuria, aut discendi desidia, aut verecundia inquirendi. Et quidem hujusmodi ignorantia non habet excusationem. Sed numquid forte tale est hoc, quod inquisitum humano possit addisci magisterio? Homo hominis nonnisi ipso indicante cogitatum intelligit: quanto minus divinum quis poterit investigare consilium, nisi cui ipse voluerit revelare? Audi denique ipsum. Si non venissem, ait, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent. Non dicit simpliciter. Et locutus non fuissem; sed interserens eis, et locutus eis, inquit, non fuissem: ostendens sine dubio non ante censeri inexcusabiles de contemptu, quam ad ipsorum usque notitiam jussio perveniret. Nam si locutus quidem fuisset, sed non eis; inobedientiae culpam ignorantia nihilominus excusaret. Nunc autem, inquit, quoniam locutus sum, et locutus sum eis, excusationem non habent de peccato suo (Joan. XV, 22). Unde et aiebat: Ego palam locutus sum mundo, et in occulto locutus sum nihil (Joan. XVIII, 20). Non quod suos domesticos multa in occulto privatimque non docuerit: sed quod tanquam nihilum interim reputaret; et nec poenam, nec praemium ea agere quae in secreto tradebat, judicaret, donec de medio fierent, et prodirent in lumine. Denique et dicebat: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine (Matth. X, 27); ut merito videlicet jam audientibus obedientiae vel meritum adscriberet, vel contemptum, cum in medio proferrentur. Item: Qui vos audit, inquit, me audit; et qui vos spernit, me spernit: ac si diceret, Judicium meum inter obedientes et contemnentes, non de mea secreta traditione, sed de vestra publica praedicatione pendebit.

Sed forte aliquis dicat, eos quidem qui non audierunt, etsi non de contemptu judicari, damnari tamen propter originale peccatum, a quo utique nisi per lavacrum emundari minime potuerunt. At vero quis nesciat et alia praeter Baptismum contra originale peccatum remedia antiquis non defuisse temporibus? Abrahae quidem et semini ejus, circumcisionis sacramentum in hoc ipsum divinitus traditum est (Gen XVII, 10). In nationibus vero, quotquot inventi sunt fideles, adultos quidem fide et sacrificiis credimus expiatos, parvulis autem solam profuisse, imo et suffecisse parentum fidem. Porro hoc ita quidem usque ad Baptismi tempora perdurasse: quo uno substituto, vacasse caetera.

Quaerimus itaque Baptismi tempus ex quo coeperit. Ex quo, inquit, primum dictum est: Nisi quis renatus fuerit, etc. Tene ergo firmiter dictum hoc ad Nicodemum, utique amicum Jesu, occultum tamen propter metum Judaeorum; occultumque illud de nocte requisisse colloquium. Quanta autem putas obisse interim (ut de gentibus taceam) millia circumcisorum, cum necdum in lucem prodierit quod de Baptismo tunc in tenebris dicebatur? Quid ergo? damnatos illos omnes dicimus, quia baptizati non sunt? Fit ergo injuria antiquo illi Dei aeque mandato, si novo adhuc furtive quodammodo superveniente, non tamen subveniente, illud ita subito evanuisse putetur, ut prodesse deinceps non valeret. Et quidem quam longe post puta; publice praedicatum et clamatum super tecta fuisse: Si circumcidamini, Christus vobis non proderit? (Galat. V, 2.) Quomodo deinde stabit illud, quia a diebus Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur (Matth. XI, 12), si praecipue tunc temporis contigisse constiterit hujuscemodi a regno violentam interclusionem, qualis quidem nec ante fuerit, nec post futura sit? Sancito quippe novi mysterii decreto, sed adhuc secreto; quisnam, quaeso, morientibus interim ad regnum patet accessus, dum et vetus jam deficit, quoniam a novo excluditur: et novum tamen non subvenit, quoniam, dum nescitur, non percipitur? O infelicissima illa tempora! quae sola a saeculis omni penitas salutis remedio vacua transierunt, dum et circumcisio quae illo usque viguerat, prodesse jan subripiente Baptismate non auderet: et Baptisma, quoniam adhuc lateret, non succurreret Forsan dormiebat eo tempore Deus, nec fuit interim qui redimeret, neque qui salvum faceret.

Chapter 3 of 7