Skip to the text

Caput II. Baptismi obligationem coepisse primum post sufficientem ejus promulgationem. In necessitatis tamen articulo sufficere Baptismum fide et voto susceptum, sicut et martyrium

Satis profecto ex his, quantum reor, apparet, quod damnatio non baptizatorum, et frustratio circumcisorum, et evacuatio sacrificiorum, quae forte contra originale peccatum ritus observabat antiquus, generaliter jam tunc minime coeperit, quando Nicodemo clam dictum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5). Sed nec quando Apostolis palam injunctum est, Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19): sed ex eo tempore tantum cuique coepit antiqua observatio non valere, et non baptizatus quisque novi praecepti reus existere, ex quo praeceptum ipsum inexcusabiliter ad ejus potuit pervenire notitiam. Sane parvulis et necdum ratione utentibus, quia sola nocere creditur peccati contagio, non etiam mandati praevaricatio; tandiu credendum est antiqua valuisse sacramenta, quandiu palam interdicta non fuisse constiterit. An vero ultra? Penes Deum est, non meum definire. Porro in majori aetate quisquis post vulgatum ubique Baptismi remedium renuit jam baptizari, generali originalique maculae addit et ex proprio crimen superbiae, duplicem secum portans justissimae damnationis causam, si sic de corpore exire contigerit. Tamen si ante exitum resipuerit, et voluerit, et petierit baptizari, sed mortis praeoccupatus articulo forte obtinere nequiverit; dum non desit fides recta, spes pia, charitas sincera: propitius sit mihi Deus, quia huic ego ob solam aquam, si defuerit, nequaquam omnino possum desperare salutem, nec vacuam credere fidem, nec confundere spem, nec excidere charitatem: tantum si aquam non contemptus, sed sola, ut dixi, prohibeat impossibilitas. Si quis aliter sapit, viderit unde sibi quod asserit persuaserit: nam me non facile fateor assentire, si non firmior induxerit vel ratio ad intelligendum, vel ad credendum auctoritas.

Sed miror admodum, si novus iste novarum inventor assertionum, et assertor inventionum, invenire in hoc rationem potuerit, quae sanctos Patres latuerit Ambrosium et Augustinum, sive auctoritatem eorumdem auctoritate potiorem. Nam si nescit, uterque idem profecto sensit, quod fatemur sentire et nos. Librum certe Ambrosii de morte Valentiniani legat si non legit; recolat si jam legit; non dissimulet si recolit: et advertet sine dubio, Sanctum homini non baptizato et mortuo fidenter de sola fide salutem praesumere, et tribuere indubitanter bonae voluntati, quod defuit facultati ( De Obitu Valent. versus finem). Legat et Augustini de unico Baptismo librum quartum: et se vel agnoscat imprudenter deceptum, vel probet impudenter obstinatum. « Baptismi, » inquit, « vicem aliquando implere passionem, de latrone illo, cui non baptizato dictum est, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43), beatus Cyprianus, non leve documentum assumit. » Et addit: « Quod etiam atque etiam considerans, invenio, » inquit, « non tantum passionem pro nomine Christi id quod ex Baptismate deerat posse supplere; sed etiam fidem conversionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium Baptismi in angustiis temporum succurri non potest. Et infra: Quantum itaque, » ait, « valeat etiam sine visibili sacramento Baptismi quod ait Apostolus: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10), in illo latrone declaratum est. Sed tunc, » inquit, « impletur invisibiliter, cum mysterium Baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit (De Baptismo contra Donatistas, lib. IV, cap. 22, n. 29). » Et quidem non ignoro retractare ipsum id quod posuerat testimonium de latrone, minusque idoneum ad comprobandam illam sententiam confiteri, eo quod sane incertum sit utrumne fuerit baptizatus (Retract. lib. II, cap. 18, 55). Caeterum sententiam et audacter prosequitur, et multipliciter confirmat; nec uspiam, nisi fallor, retractasse reperies. Item in alio loco Augustinus, cum aliquos praemisisset, quos Scriptura commemorat invisibiliter quidem, non tamen etiam visibiliter sanctificatos, tandem infert: « Ex his colligitur, » ait, « invisibilem sanctificationem quibusdam adfuisse et profuisse sine visibilibus sacramentis, quae pro temporum diversitate mutata sunt, ut alia tunc fuerint, et alia modo sint. » Et paulo post: « Nec tamen, » inquit, « visibile sacramentum omnino contemnendum: nam contemptor ejus invisibiliter sanctificari non potest (Quaest. in Leviticum, quaest. 84). » Ubi satis evidenter ostendit, fidelem et conversum ad Dominum, non si nequiverit, sed si contempserit baptizari, fructu privari Baptismatis.

Ab his ergo duabus columnis, Augustinum loquor et Ambrosium, crede mihi, difficile avellor. Cum his, inquam, me aut errare, aut sapere fateor: credens et ipse, sola fide hominem posse salvari, cum desiderio percipiendi sacramentum: si tamen pio adimplendi desiderio mors anticipans, seu alia quaecunque vis invincibilis obviarit. Vide etiam ne forte ob hoc Salvator cum diceret: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; caute et vigilanter non repetierit, Qui vero baptizatus non fuerit; sed tantum: Qui vero, inquit, non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16): nimirum innuens solam interdum fidem sufficere ad salutem, et sine ipsa sufficere nihil. Quapropter etsi martyrium vicem Baptismi posse implere conceditur, non plane hoc facit poena, sed ipsa fides. Nam absque ipsa quid est martyrium, nisi poena? Quae ergo martyrio praestat, ut absque ulla dubietate pro Baptismate reputetur; ipsa ita infirma et imbecillis per se erit, ut quod dare alteri valet, sola non valeat obtinere? Et prorsus sanguinis pro Christo effusio magnae cujusdam fidei indubitata probatio est, non Deo tamen, sed hominibus. Sed qui si Deus profecto ad probandum quod vult, nullis indiget experimentis, aeque magnam in corde cujuspiam in pace morientis inspicit fidem, martyrio quidem non interrogatam, martyrio tamen idoneam? Si recordatus fuerit homo, necdum se salutis percepisse mysterium, et dolens poenitensque toto desiderio expetierit, sed assequi mortis celeritate praeoccupatus nequiverit; damnabit fidelem suum Deus? damnabit, inquam, hominem pro se etiam paratum mori? Paulus dicit: Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). Hunc ergo qui in articulo mortis non solum invocat Dominum Jesum, sed ipsius quoque toto desiderio expetit Sacramentum; dicemus aut non loqui in Spiritu sancto, et falsus erit Apostolus; aut et cum Spiritu sancto damnari? Salvatorem habet habitantem per fidem in corde, et in ore per confessionem; et cum Salvatore damnabitur! Pro certo, cum non aliunde martyrium, nisi ex fidei merito illam obtinuerit praerogativam, ut singulariter vice Baptismi secure suscipiatur: non video cur non ipsa aeque et sine martyrio apud Deum tantumdem possit, cui et sine martyrii probamento procul dubio innotescit. Pessit sane tantumdem, dixerim, quantum ad salutis spectat obtentum, non autem ad meriti cumulum, quo indubitanter martyrium antecellit. Legimus, Omnis qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan III, 15); et item: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam maechatus est in corde suo (Matth. V. 28). Quid planius, quod voluntas pro facto reputetur, ubi factum excludit necessitas? Nisi forte putetur in malo, quam in bono efficacior inveniri voluntas apud Deum qui charitas est; et promptior esse ad ulciscendum, quam ad remunerandum misericors et miserator Dominus. Quomodo is qui alieno debito se teneri forte in extremis positus recolit, si desit unde persolvat, sola nihilominus poenitentia et cordis contritione obtinere veniam creditur, ne jam pro eo damnetur: sic sola fides et mentis ad Deum conversio, sine effusione sanguinis, et sine perfusione aquae, salutem sine dubio operatur volenti, sed non valenti, prohibente mortis articulo, baptizari. Et sicut nulla illi poenitentia remittitur peccatum, si, cum possit, non restituit ablatum: sic et huic nulla proderit fides, si cum possit, non percipit Sacramentum. Quanquam et fidem convincitur non habere perfectam, si negligit. Vera enim et plena fides universa praecepta complectitur: est autem hoc unum ipsumque praecipuum ex praeceptis. Merito ergo non infidelis, sed plane rebellis atque contemptor reputabitur, quisquis obedire renuerit. Quomodo denique fidelis, qui Dei contemnit Sacramentum?

Sane infantes, quia hanc, prohibente aetate, non possunt habere fidem, hoc est cordis ad Deum conversionem; consequenter nec salutem, si absque Baptismi perceptione moriuntur. Non quod vel ipsi, quando baptizantur, fide omnino careant, sine qua impossibile est vel ipsos placere Deo: sed salvantur et ipsi per fidem, non tamen suam, sed alienam. Dignum nempe est et ad Dei spectat benignitatem, ut quibus fidem aetas denegat propriam, gratia prodesse concedat alienam. Nec enim Omnipotentis justitia propriam putat ab his exigendam fidem, quos novit propriam nullam habere culpam. Porro aliena opus est fide, cum sine sorde non nascantur aliena: quatenus nec a parvulis alienum sit, quod de omnibus generaliter dicitur, Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9). Nec dubium, quod macula contracta ab aliis, aliorum quoque fide valeat vel debeat emundari. Haec sunt quippe judicia divinae justitiae, in quibus exsultans sanctus David, Memor fui, inquit, judiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum (Psal. CXVIII, 52). Hucusque de his.

Chapter 4 of 7