Caput IV. Ostendit dari peccatum per ignorantiam contra assertorem contrariae opinionis
Jam contra tertiam assertionem non multum nobis arbitror laborandum, tum quod manifestam nimis praeferat falsitatem; tum quod ipse ejus inventor, in sua superiori sententia ipsam per se satis impugnet, sibimetipsi contrarius. Cum enim de nocturno illo privatoque susurrio Domini cum Nicodemo, laqueum nectat publicae damnationis per totum orbem ignorantibus, arbitrans videlicet neminem ex illa hora potuisse salvari, qui non fuerit baptizatus; nonne aperte peccatum ignorantiae, et peccatum damnabile confitetur? Nisi forte tam protervus sit, ut Deum homines sine culpa damnare existimet. Verendum tamen, ne si vel breviter non respondetur stulto juxta stultitiam suam; putans forte sapientiam, securius spargat seminarium vecordiae in auribus insipientium, et ita jam insipientiae ejus non sit numerus. Veritatis proinde testimoniis, paucis et manifestis, manifestum mendacium confutetur. Is forsitan qui asserit non posse peccari per ignorantiam, nunquam pro suis ignorantiis deprecatur, sed potius prophetam irrideat deprecantem et dicentem: Delicta juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris (Psal. XXIV, 7). Forsitan et reprehendet Deum exigentem pro peccato ignorantiae satisfactionem. Loquitur enim in Levitico ad Moysen dicens: Anima si peccaverit per ignorantiam, feceritque unum ex his quae lege Domini prohibentur, et peccati rea intellexerit iniquitatem suam, offeret arietem immaculatum de gregibus sacerdoti, juxta mensuram aestimationemque peccati; et rursum: Qui orabit pro eo quod nesciens fecerit, et dimittetur ei, quia per errorem deliquit in Dominum (Levit. V, 17-19).
Si ignorantia nunquam peccatum est, cur dictum est in Epistola ad Hebraeos, quia in secundo tabernaculo semel in anno solus pontifex intraret, non sine sanguine, quem offerret pro sui et populi ignorantia? (Hebr. IX, 7.) Si peccatum ignorantiae nullum est, non ergo peccavit Saulus, quod persecutus est Ecclesiam Dei, quoniam quidem ignorans hoc fecit, manens in incredulitate. Bene itaque faciebat, quod erat blasphemus, et persecutor, et contumeliosus; quod erat spirans minarum et caedis in discipulos Jesu; et in hoc ipso quippe abundanter aemulator existens paternarum suarum traditionum (Galat. I, 13, 14). Non ergo debuit dicere: Misericordiam consecutus sum (I Tim. I, 13); sed, Mercedem recepi; quippe quem ignorantia a peccato reddebat immunem, insuper et aemulatio remunerabilem judicabat. Si, inquam, ignorantia nunquam peccatur; quid ergo causamur adversus occisores Apostolorum, quandoquidem non solum malum esse nescierunt interficere illos, sed insuper quoque id faciendo arbitrati sunt obsequium se praestare Deo? (Joan. XVI, 2.) Sed et frustra in cruce Salvator pro suis orabat crucifixoribus, quippe nescientibus, ipso teste, quid facerent (Luc. XXIII, 34), et ita nequaquam peccantibus. Neque enim fas est ullatenus suspicari mentitum fuisse Dominum Jesum, aperte perhibentem eos ignorare quid facerent; etsi forte de Apostolo dubitet quis, quod carnem suam aemulans, sicut homo mentiri potuerit, ubi ait: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Numquid non ex his satis apparet, in quantis jaceat ignorantiae tenebris, qui ignorat peccari posse interdum per ignorantiam? Sed de his hactenus.
Chapter 6 of 7