Epistola XXXV. Ad Ferdinandum Furstembergium, Episcopum et Principem Paderbornensem, et Coadjutorem Monasteriensem
Quindecim ferè dies sunt, Princeps illustrissime, cùm haereo lateri tuo, neque à te un quàm divelli me patior. Tuam tecum bistro Paderbornam, te Principe auctam ac nobilitalam. Vicina peragro loca, te ornante laetissima, te canente celebratissima, te deniquè imperante beatissima. Nullus mihi saltus, fous nullus, nullus collis invisus. Lubet intueri agros, tui ingenii ubertate quàm nativâ soli amænitate cultiores. Tu mihi dux, tu prævius ; tu ipsa monumenta monstras ; tu rerum arcana doces; neque tantùm Paderbornam, sed priscse quoque et mediæ, nostræ deniquè ætatis historiam illustras ; nec magis Germaniam tuam quàm nostram Franciam.
Ut juvat intereà suave canentem audire Torckium, quod vicinae valles repetant ! Videre mihi videor antiquam illam Graeciam, quae nullum habuit collem, quem non poetarum ingénia exfolièrent; nullum rivulum, quem non suis versibus immortali homi-num mémorise consecrarent. Horum æquantur gloriæ amnes tui fontesque. Non Dirce splendidior, non Arethusa castior, non ipsa Hippocrene notior Musisque jucundior. Non ergò Evenus aut Peneus, sed Padera et Luppia celebrentur ; non vanis fabularum commentis atque portentis, sed rerum fortissimè gestarum claritudine nobiles; nec priscis religionibus, sed christiano ritu meliorique numine regenerandis populis consecrati. Sic enim decebat chrislianum Principem, christianum Antistitem, non aurium illecebris aut oculorum voluptati servire, sed animos ad veram pietatem accendere.
In his igitur clarissimi tui ingenii monumentis lego et colligo sedulus quæ augusti Delphini nostri studia amæniora efficiant, eumque spontè currentem, adhibitis quoque majorum exemplis, ad virtutem instimulent. Hic Peppinus, hic Carolus, Francici imperii ac nominis decus, arma et consilia expediunt, pugnant, sternunt hostes, fusis as perdomitis parcunt ; nec sibi, sed Christo vincunt.
Tuum itaque ingenium, tuam ubique, Princeps, pietatem amplector; nec publicam tantùm Regum atque Imperatorum, sed privatam etiam tuoe familia? historiam recolo lubens, ac décora suspicio inclytae gentis, nova virtutum tuarum luce conspicua? Tu ergò me, Princeps illustrissime, his saepè muneribus donatum velis ; tu meam erga te propensissimam voluntatem aequo animo, ut facis, accipias; meque tibi addictissimum solità benignitate ac benevolentià complectare. Vale.
In Regià San-Germanâ, prid. kal. decemb., an. Dom. 1674.
Chapter 36 of 258