Skip to the text

Lettre L. Condomensis ad Castoriensis Observationes Responsum. De Libello Expositionis Fidei

Quòd illustrissimus Episcopus Trajeclensis de me tam amanter tamque honorificè sentiat, id ego ex animo gaudeo, atque ejus humanitati acceptum fero. Quod meum de Eæpositione Fidei libellum tantoperè probet, ac Ratavicà linguà interpretandum curet, id ipsi libello vehementissimè gratulor, gratissimumque habeo laudari illum ab eo Antistite quem omni honore atque amore prosequor ; atque unum existimo Ecclesiae Batavicae, gravitate, prudentià, doctrinà et apostolicà charitate, his miserrimis temporibus sustentanda1 divinà Providentià natum. De interpretatione verò latinà, jam à me signification est quo in loco res sit, atque eà de re ejus expecto sententiam. Observationes in ipsum libellum accepi lubens, neque me ab ejus mente discessisse puto.

Pagina 25, -20, 27, 28 et 29 id ago primo, ut si Sanctis nostrarum precum notitia tribuatur, certum sit nihil eis supra creaturae sortem attribui : secundo, ut certum quoque sit, de mediis quibus etiam notitiam habeant, nihil esse ab Ecclesià definitum. Rem ipsam ab Ecclesià esse a perte definitam, aut ullum ejus extare decretum quo ea Sanctis notifia tribuatur, vel eâ sublatà judicetur nostras ad eus pièces esse inutiles, nullibi à me est dictum.

Quanquàm eam notitiam Sanctis non denegandam, si non apertissimà Ecclesiæ definitione, firmissimà lamen Patrum traditione certum puto. Is enim est communis fidelium sensus ab ipsà antiquitate omnibus inditus, ut in ipsis precibus Sanctos alloquamur tanquàm audientes et intelligentes. Eò nempè spectal probata illa Augustino et miraculo confirmata piae mulieris deprecatio : « Sancte Martyr, meum dolorem vides. » Et iterùm : « Quare plangam vides2. » Eôdem quoque pertinet illud Gregorii Theologi ad Athanasium atque Basilium : « Tu verò, ô divinum caput, de alto me respice3, » et caetera in eamdem sententiam. Oregorius quoque Nyssenus Theodorum Martyrem orat (3), ut nostris festis intersit ; multaque cum eo agit, quae nisi sentientem affari se putet, non modo frigida, sed etiam inepta sint. Paulinus vero, a sancto Felice in lumine Christi res nostras cerni saepissimè commemorat4. Hieronymus item atque alii Patres, nemine, quod sciam, discrepante, Sanctorum eà in re scientiae favent; ut utraque sententia, et quod orandi sint Sancti, et quod nos orantes audiant, eodem ad nos tenore, eàdem traditione devenisse videatur.

Eam ergò sententiam quae scientiam Sanctis tribuit, cùm fidei catholicæ magis congruat ac certissimâ Patrum consensione firmetur, mihi explicandam potissimùm atque illustrandam duxi ; sic tamen ut ab Ecclesià expresse definitam neque dixerim neque supposuerim : verùm eà de re penitùs tacendum censui. At si quis vel à Sanctis nostras non exaudiri preces, vel id certum apud nos non esse pronuntiet, gravissimae dabitur offensioni locus : quod à meo consilio perquàm alienissimum esse oportebat ; ne qui ad pacem haereticos adhortabatur, idem inter catholicos belli causas sereret.

De satisfactione sic egi, ut concilii Tridentini sententiam quàm simplicissimè exponerem ; nempè in Pænitentiae sacramento non ita dimitti culpam, ut omnis quoque pæna dimittatur. An verò ante vel post absolutionem ea pæna subeunda sit, ex meis dictis colligi non potest, si quis eorum sensum strictiùs pervestiget. Ego ab eà quaestione, ut loquuntur, abstrahendum putavi ; quòd catholica fides de satisfactions necessitate stet immota ac tuta, sive in antiquâ disciplina, sive in eà quam nostra potissimùm sequitur aetas, quamque à concilio Tridentino magis esse spectatam, vel ex eo intelligimus quòd de satisfactione agit, perfecto de absolutione tractatu.

Haec habui dicenda ad doctissimi Praesulis notas. Caeterùm in libello meo, nisi error aliquis demonstretur, nihil mutandum existimo, tùm ad evitandas nostrorum haereticorumque calumnias, tùm quòd ipse libellus jam in alias linguas sit transfusus, tùm eò maxime quòd, uti se habet, Romae sit probatus, atque ibi propemodùm excudendus esse videatur. Dabo sanè operam, ut in interpretatione latinâ, de quà à me signification est, observationum doctissimi Præsulis, quantum libelli sinet integritas, ratio habeatur.

Footnotes

  1. Orat. De S. Theod. Mart. ↩

  2. S. August., serm. CCCXXIV. ↩

  3. Orat. XX et XXI. ↩

  4. Poem., VI, de S. Felic. ↩

Chapter 50 of 258