Skip to the text

De Quietismo in Galliis Refutato

De his quae à me per totum ferè quinquennium in refutando apud nos quietismo gesta sint, multa sparguntur in vulgus; et ea quidem ab adversariis, non studio veritatis, sed aulicis artibus tribui multi me monent : bis aulam, his urbem, his provincias, his Romain ipsam caput orbis oppleri rumoribus : et hic quidem, ubi res notæ sint, liquidò confutari ; Romanis autem longé positis faciliùs obrepi : periculumque esse ne ea quae in meum nomen centum occultis divulgentur oribus, in causam transferantur : his occurri posse simplici narratione rerum ; ac si conticescam, non jam modestiae, sed inertiae imputandum. Haec igitur summa gestorum est.

Quinquc ferè anni sunt, ex quo vir illustrissimus summàque dignitate praeditus, à Meldensi episcopo postulabat ut Guyoniae libros, doctrinam, lotumque, ut vocant, orandi ac supplicandi genus examinare vellet : id illam flagitare, atque omninò in ejus antistitis potestate se futuram polliceri. Recusare Meldensis : ille urgere, ac pro amicitiae jure reposcere ut rem aggrederetur : Deo id gratum futurum ; pertinere deniquè ad obsequium veritatis, nec integrum episcopo suum officium denegare, cùm ei ultrò omnia deferrentur. His victus episcopus dat manus : afferuntur cum aliquot libellis1 editis manuscripti, grandes feminæ commentarii in Scripturas, ingens quoque scriptum de vità suâ, quod jussu directoris elaboratum videbatur. Haec omnia gesta esse auctore Fenelono, jam tum Principum studiis praeposito, et ipse fatebatur. Viri amicissimi auctoritate motus antistes, eò diligentiùs omnia pertractabat.

Sex ferè mensibus in librorum lectione et examinatione consumptis, gravi longoque colloquio cum feminà habito rebusque perpensis, satis sibi visus est episcopus omnia explorasse ut sententiam promeret. Prompsit, certissimisque argumentis commonstravit id genus orationis, quod femina frequentabat, erroneum esse, pertinere ad quietismum ; ipsam miris inauditisque, imò etiam insanis laudibus seque et sua praedicantem summo in periculo versari, nisi quamprimùm à cæcis illusionibus revocata, melioribus quàm anteà ducibus uteretur. Facile persensit non haberi sibi fidem ; Fenelono feminam esse miraculo : quo in stuporem actus, ac tam clari ingenii miseratus errorem, id apud se noctes diesque versabat episcopus, ut illum, sed paulatim ac per vias mollissimas inde deduceret.

Jam si commemorare incipiam ea quae tunc reprehendebat episcopus, incredibilia videbuntur. Narrabat enim mulier in eâdem Vitâ suâ, se gratiarum copia prægravante pressam, mirum, toto corpore turgescentem, dirupturamque vestes, nisi continuò vincula solverentur. Itaque assidere ipsi solitos, tacitosque capere gratiam effluentem ; nec aliter levari eam, nisi subjectis velut exundanti ac rupto dolio vasculis. Quid quod eadem eodem in libro memorabat : se esse mulierem illam Joanni apostolo in Apocalypsi visam, sole amictam ac primogenitum parituram, spiritum orationis scilicet, persecutione victà, toto orbe regnaturum ; quo de regno mira et inaudita jactabat : esse se lapidem angularem Prophetæ memoratum : eam esse se de quà esset dictum : Quaecumque ligaveris, quœcumque solveris, ea ligata, ea soluta sunto. Et quid non?

Quin etiam rogata ab episcopo de postulationibus, quas ipsa cum quietistis omninò respuebat, quippe quæ ad illud quod interest pertinerent : Tunc, mulier, negas à te postulari posse quidquam? — Sanè. — Tu non potes dominicum illud petere : Dimitte nobis débita nostra ? Fatebatur. Atqui ego, cui te tuaque submisisti, pro potestate jubeo, imò per me Dominus, ut id petas. At illa : Possum, inquiebat, verba recitare memoriter; rem animo inflgi vetat is in quo sum orationis puræ et amoris gratuiti status.

Quae cùm episcopus memoraret, quà est dexteritate, mollire, excusare Fenelonus ; magnanimitatem sinceræ mentis extollere ; memorare Paulum qui se et sua tam magnificè commendasset ; probari oportere spiritus, non statim eondemnari : spiritus sanè, non aperta deliria. Quid plura? Pudebat episcopum infirmitatis humanae, sperabat, admonebat, omnia occultabat.

Dùm haec agebantur, illustris femina, parique pietatis ac modestiae laude conspicua, accersit episcopum nihil cogitantem. Jam pridem Guyonia aulam penetraverat, Versaliæ occultos conventus egerat, in inclyto et regio sancti Cyri monasterio miras turbas dederat : à vigilantissimo episcopo Carnotensi eodem monasterio prohibita erat unà cum Fenelono, clam cujus praecipuà operâ mulier utebatur ; divulgatà etiam illà erga assidentes gratis effusione, quam diximus. Exindè inter episcopum et illustrissimam feminam de quietismi technis retegendis, deque Fenelono utrisque amicissimo ab errore revocando communicata consilia : quà simplicitate, quo utrinquè candore, Deus testis est.

ld autem imprimis cavere oportebat, ne res ad regem per-manaret ; qui quidem, quà pietate est, et quo in novatores odio, quietismi artium gnarus à pessimà sectà vehementissimè abhorrebat. Franciscus autem Harlaeus, archiepiscopus Parisiensis, pessimè in Guyoniam affectus, et eam arctissimà custodiâ in quodam monasterio tenuerat, et relaxatam infensissimo animo observabat : neque Feneleno favebat ; et si qua pateret nocendi via, eam initurus facile videbatur.

Neque ita multô post Guyonia, ab archiepiscopo malè sibi metuens, praesidia conquirebat ; amicorumque operà à rege impetravit, ut darentur consultores quorum judicio staret, Catalaunensis episcopus, nunc archiepiscopus Parisiensis, et Tronsonius presbyter, Sulpicianæ congregationis praepositus generalis:

hos Meldensi additos voluere. In eorum potestate se futuros, et Guyonia et ipse Fenelonus testabantur. Scripta commeabant : grandi se volumine Guyonia tuebatur ; nec pauciora Fenelonus congerebat. Mira et inaudita promebat : Guyoniae artificiosissimas excusationes conquirebat : eam magistram facile agnoscebat, à quà nempè se plura majoraque quàm à quibuscumque doctoribus didicisse profitebatur et vivà voce et scriptis : quietismum utcumquè coloratum mira verborum elegantià inducebat.

Certum consultoribus, si eum statim à sententiâ revocare, et ad Guyoniam condemnandam adducere non possent, arctis tamen finibus coercere virum, ne quidquid collibuisset efferret in vulgus : ejusque rei gratià triginta quatuor Issiacenses articulos concinnabant : Molinosi, Guyoniae dogmata proscribebant; multa Feneloni aliis intacta damnabant. Ipse nonnihil tergiversatus, subscribebat tamen, ne pollicita penitùs inficiari videretur, cùm ad consultores, et privatim ad Meldensem datis litteris, testaretur se, quidquid judicaret, dicto audientem futurum, nec ab ejus doctrinà discessurum unquàm. Id etiam verebatur ne, si subscriptionem denegaret, quietismi deprehensus, non modo omni gratià excideret, verùm etiam gravi apud plebem et aulam invidià laboraret.

Nam à decem ferè annis, eo vel maxime tempore quo in Molinosum décréta fervebant, ipsum Fenelonum inter Guyoniae amicos et sectae fautores variis rumusculis recensebant ; et Molinoso studentes angli protestantes, edito in Hollandià libro de ejusdem Molinosi rébus et scriptis. Fenelonum ipsum ejus occultum defensorem praedicabant. His itaque motus, Articulis subscribebat; ac ne illa subscriptio in retractationis suspicionem traheretur, consultoribus visum ultrô eum quartum adciscere, qui secum de re maximà disceptaret: adeo ejus nomini famaeque parcebant; eumque emendatum, non perditum, quod absit, ac dehonestatum volebant.

Haec igitur agebantur unâ conscià eà, quam memoravimus, illustri feminà, quà amicissimà atque, ut aiunt, patronà Fenelonus utebatur. Ea autem assidue hortabatur virum, ut à pessimae sectae pravæque mulieris defensione desisteret : ipse se modestissimum et obedientissimum preeferebat ; tantoque silentio peractæ res sunt, ut eum interim rex maximus Cameracensem archiepiscopum designaret.

Intereà Guyoniam, ultrô postulantem, Meldensi episcopo cu-randam tradidere. Translata ad moniales Meldenses egregias, triginta quatuor Articulis, censurisque episcoporum Meldensis et Catalaunensis in libros suos latis subscribebat : ipsos etiam libros, ut qui pravam doctrinam confinerent, manu proprià proscribebat. Omnia pollicebatur : ab episcopo deniquè ferebat obedientiæ testimonium his conditionibus, ut à docendo et scribendo abstineret ; ne quemquam susciperet in viis spiritualibus dirigendum ; ipsa frequentaret postulationes aliosque actus christianis imperatos. Ræc illa est commendatio, quam ab episcopo se tulisse gloriatur. Haec jussa suscepit, his etiam subscripsit, ut acta demonstrant : à quibus exequendis quàm posteà abhorruerit, non est hujus loci dicere.

Eô dever.tum est ut novus archiepiscopus consecrationis munus acciperet : delectus ab ipso Meldensis episcopus, qui, assis-tente etiam Catalaunensi episcopo, sacro officio fungeretur. Uno alterove circiter ante consecrationem die, ipse archiepiscopus flexis genibus episcopi dexteram osculatus : Per hanc ego, inquit, dexteram, quà me consecratum volo, polliceor me à tuà doctrinà nunquàm recessurum. Quod, uti praediximus, multis jam litteris significaverat, nec unquàm omnibus modis significare cessabat : cujus rei testes eædem epistolæ fidem facient. Hæc autem episcopus suscipiebat libens, satis sibi conscius quàm nihil novi, nihil suspecti traderet, doctrinamque omnem suam à Patribus mutuaret.

Unus hærebat scrupulus, de Guyonià nondùm ab àrchiepiscopo apertis vocibus improbatà : id autem ut præstaret, quantum poterat agebat episcopus. Itaque cùm in eo esset ut librum ederet de S tatibus orationis, in quo artificiosissimæ feminæ dogmata et libros confutaret, eum àrchiepiscopo examinandum approbandumque tradidit ; in eam spem adductus, ut per hanc occasionem, libri lectione, mulieris imperitiam erroresque detegeret, approbatione proscriberet, et proscribi à se palàm testaretur ; quod et ipsi decori, et toti Ecclesiæ sedificationi foret.

Librum archiepiscopus accepit legendum : approbandum promisit more solito, facto scilicet examine. Neque clàm tulerat Meldensis episcopus quæsitam Cameracensis approbationem, cum Parisiensis et Carnotensis approbationibus conjungendam. Sed frustra fuit. Tribus enim elapsis integris hebdomadibus, adest vir illustrissimus, idem quo auctore examinandam Guyoniam episcopus susceperat, cum archiepiscopi litteris, quas vocant fiduciariis, clarà voce testatus non posse ab àrchiepiscopo approbari librum.

Quid autem causae erat ? An libri doctrinam improbabat ? An aliquos loco molliendos, explicandos, eradendos postulabat ? Neutiquàm. Approbationem denegabat eo tantùm nomine, quôd episcopus in libro Guyoniam proscriberet, quam idem archiepiscopus improbatam nollet. Quæ quàm episcopo, non sibi, sed ipsi Fenelono gravia futura visa sint; quàm adversa Ecclesiæ rébus, ipsiusque archiepiscopi gloriae, quam in fide episcopos habere oportet maximam ; quàmque gravibus verbis indè secutura incommoda prænuntiaverit, hic quidem commemorare non est animus.

Quò sinceriùs atque libentiùs Cameracensi Meldensis communicabat sua, eô ille omnia dissimulantiùs occultabat. Itaque cùm librum adornaret, unus erat Meldensis cui rem impenetrabilem et inaccessam vellet. Factura. Vix ad eum mox prodituri libri fama pervenerat : quo allato nuntio, pro rei gravitate commotus adit Carnotensem, adit Parisiensem, Fenelono amicissimos. Quid de libro resciverit, memorat : quæ mala, quæ dissidia, quæ scandala secutura sint, promit. Quid enim tam latenter ac velut obductis tenebris librum Cameracensis involveret, tantoque studio caveret ne Meldensi fleret notus, nisi suspecta et adversa cogitaret ? Quid deindè futurum ? Taceret episcopus ? contradiceret ? Utrinquè vel proditæ veritatis, vel læsæ charitatis metus. Ageret ergo Parisiensis cum amicis Cameracensis, ipse enim aberat, cum ipso rege, ne prodiret liber nisi communi consilio? Sed frustrà Cracensis amici, ne quid Parisiensis tentaret ampliùs, postridiè librum evulgant, ipsi regi tradunt ; salubre consilium, ac tanta mala prohibiturum eludunt.

Quae deindè secuta sint, omnibus nota. Motus undiquè ingentes, in urbe, in aulà, in provinciis : Romam usque pervadunt. Simul omnia commoventur tauto impetu, celeritate tantà, ut non citiùs silvam flamma corriperet. Haerere amici Cameracensis, et, quod unum poterant, uni Meldensi tam praecipitem imputare motum; tanquàm urbs, aula, docti indoctique omnes ejus nutibus agerentur; ipse Cameracensis invidià, tantique ingenii fulgore praestrictus caecà factione omnia conturbaret.

Quid autem? quo tempore, quo loco, quibuscum grandis inita factio est ? Cum amicissimis, cum iis quorum vel maxime operâ ipse Cameracensis ad summa quaeque provectus est? Quo deindè tempore? An cùm idem Fenelonus episcopo omnia permittebat? An cùm episcopus toto trienuio id agebat, ne novae propbetidi, ne nocentissimae doctrinae Fenelonus addictus esse videretur? An cùm tot datis litteris idem profitebatur se à Meldensis sententià nunquàm recessurum? Extant litterae testes. An cùm consecrandus ejusdem Meldensis deposcebat manus, eademque obtestatus, ei probatum se tanto studio cupiebat? An posteà cùm episcopus librum suum eidem Cameracensi approbandum traderet?

Hactenùs Cameracensi tuta omnia : alto omnia sepulta silentio ; nec ejus errorum, absit à verbo injuria, ad regem vel tenuis fama perlabitur. Ipse se archiepiscopus libello edito publicavit ; in se commovit omnes : liceat verum dicere ipsâ rerum serie confirmatum. Anteà à Meldensi sic omnia occupata benefactis, ut nullus pateat locus in quo insidias collocare potuerit. Ex libello Cameracensis orta pericula : hic malorum fons et caput ; hinc retecta omnia quae in Feneloni gratiam Meldensis, nonnullo suo periculo, occulta voluerat.

Quid quod episcopus omni operâ id egerat, ut liber premeretur? Quid quod publicato libro usque adeô diù tacuit, ut per eam occasionem amici Cameracensis efferrent in vulgus, Meldensem episcopum nec multa conatum in libro Cameracensis quidquam omninô noxæ invenire potuisse? Ille conticescebat, donec omnibus erratis liquidò exploratis et inter se collatis, jam nefas videretur veritati denegare episcopalis vocis obsequium.

At enim archiepiscopo prodi errata oportebat. Factum luculentissimis scriptis, alibi recensitis : tamque omnia objecta constat ei in manus tradita, ut etiam ejus ad omnia responsa teneamus. Quid clarius ? Si quid defuisset, ne res per scripta mutua in infinitum tenderet, collatione habita omnia explicari Parisiensis, Carnotensis, ipse vel maxime Meldensis flagitabant. Ne illa iniretur elucidationis via, etiam suadente apostolico Nuntio hujus rei teste, etiam adhortante rege, Feneloni animus obstinatissimè repugnabat. Meldensis factioni scilicet serviebat: ipsius livori, piget commemorare, tam aequam excusationem comparabat.

Quid autem erat, per Deum immortalem, quôd episcopus anteà prono animo favens, tandem post librum editum invidere coeperit? Quid enim archiepiscopo invideret? Inanes argutias, vacuam et infrugiferam theologiam, sublime ingenium ad ima et vana depressum, sermonis elegantiam vano cultui servientem, Guyoniae magisterium, quietismi defensionem specie pietatis adumbralam? Me miserum, qui haec enarrare cogar quorum piget pudetque !

Demùm in testimonium vocati episcopi, cùm animadverterent archiepiscopum totis viribus incumbere, ut libri doctrinam erro-neam mordicus defenderet, scriptâ etiam hâc de re ad summum Pontificem epistolâ, omnia in vanum conati et experti, ut fraternum animum flecterent, necessitati cesserunt, et Declarationem de doctrinâ libri in manus apostolici Nuntii tradidere.

Haec igitur gesta rerum evincit series. Quàm autem quietismo, quàm novae prophetidi faveret Fenelonus, etiam ipse prodidit. Quid enim recensitis, quod in episcoporum Declaratione est positum, fulsis spiritualibus semel et bis, in hispaniensibus Illuminatis constitit: Molinosum, Guyoniam, nostri ævi quietistas omninô praetermisit? Cœur in Epistolâ ad Innocentium XII Guyoniam tacuit, quietistarum censuras elevavit, Molinosi librum reliquit mtegrum? Nunc eodem spiritu actus, saepè licèt pollicitus fuliinim m apertis verbis Guyoniam condemnaret, amplissimo Mandato edito, Molinosum ejusque propositiones LXVIII carpit;

non verô librum ipsum ab apostolicà qnoque Sede damnatum : tacitam Guyoniam voluit, quippe cui toto libello suo occultam excusationem praeparasset. Quae omnia facile probaremus : sed jam de Meldensis innocuis gestis, deque Cameracensis prono in Guyoniam animo satis superque dictum est.

Haec pro veritatis testimonio quaesilus scripsi.

  • J. Benignus, episcopus Meldensis.

La première lettre qu'on va lire ouvre comme une vue générale sur l'histoire et les erreurs du quiétisme moderne ; voilà pourquoi nous la donnons dès le commencement, avant la place indiquée par sa date. Elle fut envoyée à Rome en 1697.

Footnotes

  1. Nous ferons peut-être connaître, dans le prochain volume, comment Déforis et ses collaborateurs ont imprimé ces lettres, et nous disons seulement aujourd'hui que celles de ce volume-ci, le manque des autographes nous a forcé de les reproduite d'après les éditions. ↩

Chapter 1 of 363