Articulus 17
SOLUTIO QUARUMDAM QUÆSTIONUM CIRCA CAPITULUM ISTUD.
QUAMVIS veraciter scriptum est, Quis cognovit sensum Domini?1 aut quis consiliarius ejus fuit? attamen quæri potest, cur Deus non produxit omnia simul distincte, sed per sex dierum successionem. Ad hoc utique possunt causæ rationabiles assignari. Prima est, ut per hoc clarissime demonstraret, quod non necessitate naturæ, sed liberrima voluntate sit rerum causa: unde nec ab æterno condidit mundum. Alia causa est, quoniam sicut Deus creavit omnia corporalia propter hominem, sic voluit ut modus creationis eorum esset ad hominum informationem perutilis: quod potissime factum est per hoc, quod per senariam successionem dierum, res creatæ completæ sunt. Ex hoc namque ostenditur, quod oporteat hominem paulatim proficere, et omnem distinctionem, ornatumque gratiæ ac virtutum exspectare a Deo. Denique, ex hoc ipso monstratur, quantum intersit inter animam virtutibus ordinatam, et animam vitiis deordinatam atque confusam. Rursus, per hunc modum producendi hæc omnia, dedit nobis Creator exemplum consulte ac moderate, non repente aut quasi improvise seu præcipitanter agendi. Iterum, ut suo exemplo doceret nos sex diebus operari, et septima die, seu die ei succedente, in Deo quiescere, et solis divinis vacare.
Secundo quæritur circa hoc, quod circa præsens capitulum communiter dicunt expositores, videlicet quod Plato posuit tria increata rerum principia, scilicet Deum, ideam, et hylen, seu materiam primam; Aristoteles vero duo, puta materiam, et speciem seu formam, et tertium quod operatorium dicitur seu effectivum, utpote Deum. Et istud in principio secundi Sententiarum habetur. Unde in principio Hexaemeron scribit Ambrosius: Miror tantum opinionis assumpsisse homines, ut quidam eorum ponerent tria principia omnium, ut Deum et exemplar atque materiam, sicut Plato et discipuli ejus, et ea assererent esse increata et incorrupta; Deum quoque non tanquam creatorem materiæ, sed tanquam artificem, ad exemplar, id est, ideam intendendo fecisse mundum de materia quam hylen appellant. Quæritur ergo, an Plato hæc dixerit. Et apparet quod imo, ex his quæ loquitur in Timæo, et quia sancti Patres atque doctores catholici istud ei imponunt. Sed videtur contrarium, quia in primo Timæi vocat Deum mundi conditorem, et ponit quod unus sit mundus, quia ab uno exemplari conditoris sui profluxit. Præterea doctrina Platonis est, quod quidquid boni est in toto universo, a primo summo et essentialiter bono per participationem manavit. Insuper, decimo de Civitate Dei asserit Augustinus: Platonici dixerunt, mundum et deos et animas rationales, Deo coæterna, et tamen ab ipso Deo esse creata, ponentes exemplum: si pes ab æterno stetisset in pulvere, vestigium esset ei coæternum, et tamen ab ipso causatum. Iterum Plato apertissime docuit, omnem multitudinem rerum ab uno esse principio: ergo non posuit nisi unum principium simpliciter primum.
Ad ista arbitror respondendum, quia ut ait Augustinus in libro de Civitate Dei, Platonis sententiæ de altis et arduis rebus, non faciliter perspiciuntur seu non clare intelliguntur. Amplius dico, quod Plato posuit unum summum et verum Deum in se ipso æternaliter invariabiliterque perfectum et infinitum, et omnia sapienter agentem secundum exemplares rationes in se ipso contentas, nec respicere ad exemplar ab alio elaboratum, aut extra se positum. Verumtamen verum est, quod ponebat ideas extra mentem divinam; sed qualiter, et quid dixerit eas habere a summo bono, et qualiter intenderit dicere, quod informis illa materia seu elementorum confusio præcesserit eorum formationem, difficile est resolute exprimere. Attamen reor, quod juxta Platonis doctrinam, etiam ipsa hyle seu prima materia, et quidquid est citra summum Deum, ab ipso summo Deo processerit. Nempe ut Thomas in commento suo super librum de Causis fatetur, Proclus Platonicus in Elementatione sua theologica mentem Platonis magistri sui plene expressit. Proclus autem theoremate 34 suæ Elementationis effatur: Omne quod secundum naturam convertitur, ad id facit conversionem, a quo et processum propriæ subsistentiæ habet. Deinde in explanatione propositionis ostendit, quod sicut omnia ad primum principium convertuntur, ita ab ipso esse sortita sunt. Unde ibidem concludit : Ex his itaque manifestum, quod appetibile omnibus est intellectus, et procedunt omnia ab intellectu, et totus mundus ab intellectu substantiam habet, et si perpetuus sit, non propter hoc procedit, quia perpetuus : neque enim propter hoc non est conversus, quoniam semper est ordinatus. Sed et procedit semper, et conversus est semper. Rursus asserit Proclus : Omnis multitudo fecunda est ab uno. Et denuo : Omnia, inquit, qualiter cumque participantia bono, præcedit quod primo bonum, et quod nihil aliud est quam bonum. Præterea, quod et prima materia juxta Platonem a Deo manaverit, pandit Proclus theoremate 59, in cujus commento ait : Propter quod extremum entium est simplicissimum, sicut et primum, quia a solo primo processit. Per extremum equidem entium, intellexit primam materiam, quod denuo in alterius propositionis commento fatetur : Ex his, inquiens, manifestum, propter quid materia ex uno subsistens, expers est secundum se speciei entis : materia quidem omnium exsistens subjectum, ex omnium causa ens processit. Præterea de Aristotele certum est, quod dixit, a primo ente omnibus derivatum esse et vivere. Unde in libro de Substantia orbis, apertissime asserit Commentator, quod nunquam fuit intentio Aristotelis, dicere quod Deus esset causa cœli solum quantum ad conservationem aut motum ipsius, sed etiam quoad cœli substantiam.
Amplius, quia per cœlum quidam intelligunt naturam angelicam seu angelos, breviter quæritur, an angeli sint creati in gratia gratum faciente, et caritate; et item, an fuerunt creati ante mundum sensibilem. Ad primum horum dicendum, quod sicut doctores scribunt super secundum Sententiarum, de hoc sunt duæ opiniones, nec est certitudo quid circa hoc verius sit. Augustinus namque in pluribus locis videtur sentire, quod fuerunt creati in gratia, ita quod Deus simul in eis creavit naturam, et largitus est gratiam. Hinc
A Albertus in libro de Coæquævis, et Thomas in scripto secundi, ac alii multi tenent, quod fuerunt in caritate et gratia conditi. Magister autem Sententiarum, et Bonaventura, ac alii plures, magis divertunt ad aliam opinionem. Ad secundum dicendum, quod doctores Latini et Augustinus communiter tenent, quod angeli fuerunt simul cum sensibili mundo isto creati. Doctores vero Græcorum dicunt, quod diu ante creationem cœli et terræ fuerunt creati, quos in hoc Hieronymus est secutus. Dicitque Thomas in prima parte, quod positio illa non debeat aspernari aut abjici quasi erronea, potissimum propter reverentiam Gregorii Nazianzeni, qui tantæ auctoritatis exstitit in Scripturis, quod nullus unquam ausus fuit cum negare, sicut nec Athanasium, ut refert Hieronymus.
Quæritur quoque, cur Moyses non fecit expressam mentionem de angelorum creatione. Ad hoc communiter respondetur, quod ideo, quoniam rudi populo atque ad idololatriam prono loquebatur, qui invisibilium non fuerunt capaces. Et si cognovissent esse tales intellectuales substantias præclarissimas, fuissent ad earum adorationem proclives. Sed contra hoc objici posset : Quod si sic, ergo Moyses non debuit postea aliquam facere mentionem de angelis, quum tamen in hoc Genesis libro scribat, quod angeli fuerunt obviam Jacob, de quibus ipse tunc dixit :2 Castra Dei sunt hæc. Hinc alii dicunt, quod Moyses satis expressit angelos nomine cœli. Verumtamen Rabbi Paulus affirmat, quod Hebræi dicunt angelos secunda die creatos, quod tamen probabilitatem non habet.
Quæritur item circa hoc, quod doctores testantur Moysen innuisse personalem distinctionem in Deo, quum scripsit : In principio creavit Deus cœlum et terram. Quocirca sciendum quod Magister Sententiarum primo libro, distinctione 2, et Nicolaus de Lyra in quadam quæstione, pluresque alii dicunt, quod in exordio Genesis, quo habemus, In principio creavit Deus, Hebraica veritas pro hoc nomine Deus, habet Elohim, quod est plurale hujus nominis El, quod significat Deum, ita quod Elohim significat Deos, ac si Moyses dixerit: In principio Dii creavit cœlum et terram: sic quod pluraliter dicendo Dii, insinuavit distinctionem Personarum in Deo; et earumdem unitatem in essentia, singulariter subdens, creavit. Hanc autem Magistri sententiam approbat Rabbi Paulus, et addit, quod quidam Hebræorum doctores exponunt hoc loco Elohim pluraliter, non tamen ad insinuandum pluralitatem Personarum in simplici Deo, sed diversitatem virtutum seu potestatem procedentium ab eo. Hoc autem Rabbi Paulus sufficienter redarguit. Quum igitur S. Moyses intenderit filios Israel a pluralitate deorum revocare ad cultum unius Dei, non est verisimile, quod in exordio suæ scripturæ pluraliter Deum expresserit sub nomine Elohim, nisi ad insinuandum pluralitatem Personarum in Deo. Verumtamen in Scholastica historia dicitur: Hebræus habet Elohim, quod tam singulare quam plurale est.
Footnotes
Chapter 18 of 104