Skip to the text

Articulus 2

EXPOSITIO PRIMI CAPITULI : IN PRINCIPIO ERAT VERBUM.

HOC inter theologicum philosophicumque processum, seu inter theologiam et philosophiam, distat ac interest, quod theologia seu sacra Scriptura increatæ veritati innititur, atque per lumen gratiæ revelatur, philosophia vero humanæ rationi seu naturali lumini inniti censetur, atque humano ex consideratione rerum creatarum studio invenitur. Ex quo duæ aliæ differentiæ oriuntur : Prima, quod theologiæ falsitas admisceri non valet, quoniam infallibili fundamento incumbit, et ab incommutabili Veritate infunditur ac docetur : idcirco in his quæ fidei sunt, diversa opinari vel dubitare, prorsus illicitum est. Philosophiæ vero diversi miscentur errores, propter humanæ rationis caliginem. Secunda, quod theologia exordium sumit a summo, ab ente primo, a Deo altissimo. Philosophia autem ab infimis inchoat, et paulatim ad summa conscendit : quoniam naturaliter intellectiva cognitio ex sensitiva procedit, et immaterialia atque divina per corporalia cognoscuntur, Creator quoque per creaturas, quemadmodum ad Romanos fatetur Apostolus : Invisibilia Dei per ea quæ facta sunt cognoscuntur, sempiterna quoque virtus ejus et divinitas.1

Hinc ergo excellentissimus Evangelista, qui non cognovit litteraturam, tanquam piscator et idiota2, usque ad annum circiter triginta primum, de divinis, non lumine naturali, nec prævia notitia sensitiva, vel ex sensibilium consideratione instructus, sed radiante Spiritu Sancto supernaturaliter et eminentissime doctus, ab ipso universorum sublimi principio Deo sancto ac adorando, exorsus est :

In principio, inquiens, erat Verbum. Nempe, quum ejus intentio fuerit, Ebionis atque Cerinthi hæreticorum, dicentium Christum esse hominem purum, hæresim reprobare, convenienter incepit a Christi divinitate, ostendens quod Christus non sit pura creatura, neque in tempore factus omnino, puta secundum se totum, sed verus Deus et Creator æternus. Itaque, In principio, id est in exordio temporis quo facta sunt omnia, juxta illud Ecclesiastici : Qui vivit in æternum, creavit omnia simul. De quo principio accipi potest id Genesis : In principio creavit Deus cœlum et terram. Erat Verbum, id est unigenitus Filius Dei. Quasi dicat : Inter alia non est creatum, sed illis per creationem incipientibus, ipsum veraciter erat, et invariabiliter subsistebat. Sic exponendo, excluditur error dicentium quod Christus non fuit prior Virgine Matre. Hunc quoque reor fuisse intellectum Evangelistæ, qui primo evangelii sui verbo intendebat Cerinthi et Ebionis, hæresiarcharum sui temporis, errorem destruere, asserentium Christum ex Maria sumpsisse totius sui esse initium.

Eccli. xviii, 1.

Gen. 1, 1.

Vel sic : In principio, hoc est ante omnia sæcula et ante tempora universa, in ipso æternitatis nunc atque momento. De quo principio scriptum est, dicente ipso Filio Dei de Patre æterno : Dominus possedit me initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Erat Verbum, de quo Ecclesiasticus dicit : Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis. De quo ait Apostolus : Ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. De hoc Verbo potest intelligi illud Isaiæ : Egredietur de ore meo justitiæ verbum. De quo per Psalmistam loquitur Deus : Eructavit cor meum verbum bonum ; itemque, Verbo Domini cœli firmati sunt. Sic exponendo, confunditur error filiorum perditionis, elatissimi Arii atque Eunomii, affir-

Prov. viii, 22.

Eccli. 1, 5.

Coloss. 1, 17.

Is. xlv, 23.

Ps. xliv, 2.

Ps. xxxii, 6. mantium quod licet Filius Dei sit pura creatura, nihilo minus ante mundi creationem est genitus ; et licet Patri non fuerit coæternus, tamen natura, dignitate et tempore, prior est omnibus ceteris creaturis. Horum igitur hæreticorum perfidiam sciens Joannes futuram, sic exorsus est : In principio erat Verbum.

Tertio sic : In principio, id est in Deo Patre, cui ratio principii appropriatur sicut æternitas, juxta illud Hilarii : Æternitas est in Patre, species in imagine, usus in munere. Pater quippe est principium sine principio, Filius vero et Spiritus Sanctus sunt principium, sed de principio. Ait enim Filius : Ego sum Alpha et Omega, principium et finis. Sciscitantibus quoque Judæis, Tu quis es ? respondit : Principium, qui et loquor vobis. Denique Patre, Filius et Spiritus Sanctus, propter identitatem essentiæ sunt unum principium, una causa, unus Creator, una omnium beatitudo ac finis. Quæ enim absolute dicuntur de Deo, tribus Personis communia sunt, nec multiplicantur in eis: unde trium Personarum est unus numero intellectus, una voluntas, una potentia, justitia, misericordia atque perfectio. Itaque, In principio Deo Patre, erat Verbum, quoniam sic procedit a Patre per generationem et personalem distinctionem, ut tamen in ipso æternaliter perseveret per substantialem identitatem. Et ut Damascenus testatur, quælibet divinarum Personarum est in alia per circumincessionem, eo quod unaquæque earum sit infinita. Rursus, emanatio in divinis, qua una Persona procedit ab alia, est emanatio ad intra, quæ non terminatur in aliud ad extra, vel substantialiter distinctum a suo fonte. Ideo Filius Dei invariabiliter manet in Patre, præsertim quum sit verbum mentale, intellectualiter profluens a corde paterno, quemadmodum scriptum est : Eructavit cor meum verbum bonum.

Apoc. 1, 8; xxI, 6; xxII, 13.

Joann. viii, 25.

Sed nunc de ipso Verbo Dei et æterna generatione ejus, aliquid est loquendum. Et primo inquiritur, cur Evangelista vo-

Ps. xliv, 2. lens Christi divinitatem ostendere, potius utitur nomine verbi quam filii. Hujus duplex est ratio : Prima, ut insinuet generationem in divinis non esse materialem, carnalem, seu mutationi admixtam, sed intellectualem, invariabilem, immanentem ac simplicem : quoniam verbum proprie sumptum, est interior mentis conceptus, intelligibilis dictio, atque prolata intus notitia. Alia ratio est, quoniam nomen verbi magis pertinet ad propositum quam nomen filii. Filius namque dicit comparationem dumtaxat ad patrem; verbum autem importat respectum, non tantum ad proferentem, sed etiam ad id quod per verbum exprimitur, ad vocem quoque quam induit, et ad instructionem quæ per ipsum in alio fit. Quum igitur Evangelista nunc tractet de Filio, non dumtaxat in ordine ad Patrem, sed insuper per comparationem ad creata quæ fecit et regit, præsertimque ad homines quos redemit, ad carnem quoque quam assumpsit, et ad documenta quæ dedit : constat quod convenientissime nomine verbi omnia hæc respicientis, describitur, nec aptius neque subtilius nomen ad universa hæc insinuanda invenitur.

Oportet autem advertere, quod verbum, secundum Damascenum, tribus modis accipitur : Primo, pro verbo vocali. Sicque dicit Gregorius, quod nihil est instabilius verbo : est enim de genere successivorum, quibus idem est esse et fieri, quemadmodum motus et tempus. Sic quoque ait Basilius : Habet autem et verbum nostrum externum divini Verbi similitudinem quamdam. Nam verbum nostrum totam declarat mentis conceptionem. Quæ namque mente concipimus, ea ore proferimus, et mens nostra quasi fons quidam est, verbum vero prolatum, quasi rivulus manans ex ipso. Secundo, pro verbo mentali quod verbo vocali exprimitur et significatur, secundum quod ait Philosophus : Sunt ergo ea quæ sunt in voce, earum quæ sunt in anima passionum notæ. Unde et Plato asserit in Timæo : Ad hoc datus est nobis sermo, ut mutui atque interioris conceptus fiant indicia. Tertio, pro imaginatione vocis. Antequam enim mentale verbum verbo vocali exprimitur, formatur in sensu interiori seu virtute imaginativa, imaginatio quædam verbi vocalis, ex qua illud procedit. Imo et antequam ex auditu verbi vocalis ejus qui loquitur, verbum mentale in intellectu audientis concipitur, generatur in potentia imaginativa illius, imaginatio verbi vocalis, ex qua verbum mentale procedit : quia secundum Boetium, sicut imaginata procedunt ex sensatis, sic intellecta ex imaginatis. Quartum modum accipien-di verbum addit Thomas, videlicet ut verbum sumatur pro re significata vel facta per verbum : quemadmodum David dixit ad puerum Amalecitam : Quod est verbum quod factum est?3 Sic quoque Ezechias dixit ad Isaiam : Non fuit verbum in domo mea, quod non ostenderim eis.4 Hoc modo cuncta creata dicuntur verba Dei, qui interiori increato ac genito Verbo, omnia intelligendo et quasi loquendo constituit, juxta illud :5 Ipse dixit, et facta sunt.

Porro æterna generatio Verbi accipienda est ita. Quum Deus sit ens simplicissimum, nobilissimum, simpliciterque perfectum, oportet quod sit intellectualis naturæ, imo intellectus purus, semper in actu consistens. Deus ergo cognoscit se ipsum et cetera omnia. Est ergo in se ipso, sicut intellectum seu cognitum in intelligente. Intellectum vero seu res intellecta, secundum esse quod habet in intelligente, est ratio atque intentio intelligentis, et imago vel similitudo intellecti. Ratio autem et intentio seu definitio quam intelligens habet et concipit de re intellecta, vocatur verbum intelligentis, quoniam est quidam conceptus formatus atque expressio qua intra se dicit quod de re intellecta apprehendit : et hic conceptus est imago intellecti, quoniam actio intellectus perficitur in assimilatione intelligentis ad intelligibile. Hoc ergo quod

Deus Pater de se ipso concipit, et intra se profert seu loquitur, appellatur Verbum mentis paternæ, et Filius Dei Patris. Emanatio itaque Verbi istius, generatio nuncupatur, et Verbum emanans vocatur Filius intelligentis intellectualiterque dicentis, quoniam generatio proprie sumpta, est productio rei viventis a vivo, quæ terminatur ad esse ejusdem naturæ secundum rationem similitudinis adæquatæ. Similiter ad rationem filii pertinet, quod procedat ex generante vitali secundum similitudinem in identitate naturæ saltem specifica. Verbum autem mentis divinæ hoc modo producitur, et cum generante convenit, non solum in specifica, sed in numerali seu individua identitate naturæ. Propter quod generatio et filiatio propriissime atque verissime habent locum in Deo, ita quod ratio patris et filii prius ac perfectius competunt Deo quam creaturis, imo a Deo derivantur secundum quamdam imitationem ad creaturas, prout Apostolus dicit : Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in cœlo et in terra nominatur.6

Præterea, activa generatio Verbi, est ipsa intellectio Patris notionaliter sumpta, quæ terminatur ad Verbi productionem, seu ad ipsum verbum intus prolatum : et quoniam Pater uno simplicissimo actu se ipsum et cuncta intelligit, ideo unico actu intellectivo seu una locutione, gignit ac profert perfectissimum verbum, in quo universa resplendent, repræsentantur et continentur, quæ a Patre noscuntur, et in ejus sapientia elucescunt, fulgent ac conspiciuntur. Illud ergo unicum et simplicissimum verbum, est perfecta, itemque naturalis imago Patris, et character substantiæ ejus, tanquam ad similitudinem ejus productum, eumque plenissime repræsentans. Est quoque exemplar, species ac ratio omnium creaturarum, quoniam omnes relucent in Verbo, atque ad ejus imitationem productæ sunt.

Quoniam ergo tota perfectio et natura Patris perfecte relucet in Filio, quod esse non posset, nisi Filius esset vere immensus æqualisque Patri, et per consequens verus Deus, eamdem cum Patre habens essentiam (finitum namque a perfecta repræsentatione infiniti distat in infinitum); propterea Filius appellatur emanatio claritatis omnipotentis Dei, candor lucis æternæ, et speculum sine macula majestatis paternæ, atque imago bonitatis illius, quemadmodum de Filio Dei sub nomine sapientiæ scriptum est.7 Unde ad Hebræos ait Apostolus : Qui quum sit splendor gloriæ et figura substantiæ ejus;8 alibi quoque, Qui est imago Dei invisibilis.9 Insuper, quum Filius procedat ab intellectu Patris, idcirco pertinentia ad intellectum potissime competunt Filio. Quorum aliqua sunt ei propria, et aliqua appropriata. Propria enim Filio sunt, sapientia generata, ars genita, verbum, imago : quæ omnia accipiuntur in Deo personaliter. Dum autem dicitur Verbum seu Filius Dei esse sapientia Patris et exemplar creaturarum, non est sic intelligendum, quasi Pater non sit in se et per se sapiens, sapientia ingenita, quæ est ipsemet Pater, atque exemplar, species ac ratio universorum.10 Alioqui, quomodo sapientem Filium generasset? Nullus enim alteri confert quod ipse non habet.

De hac æterna, divina et inenarrabili Verbi generatione habetur in Psalmo :11 Dominus dixit ad me : Filius meus es tu, ego hodie genui te.12 Et denuo : Ex utero ante luciferum genui te. In Proverbiis quoque : Ab æterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret. Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram; ante colles ego parturiebar. Quando præparabat cœlos, aderam.13 Itemque Ecclesiasticus : Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.14 Hinc etiam scriptum est : Egressus ejus a principio, a diebus æternitatis.15 Enimvero, quod Deus ineffabilis habeat Filium ineffabilem, et per consequens sibi æqualem, clarissime innotescit ex hoc quod in libro Proverbiorum legitur : Quis suscitavit omnes terminos terræ?16 quod nomen ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti ?

Ostenso quando erat Verbum, ostendit Evangelista ubi erat. Et Verbum erat apud Deum, id est juxta et intra Patrem, tanquam individuum inseparabileque ab eo. Non enim distant loco, duratione, natura vel dignitate; sed ubi et quando Pater, ibi et tunc Filius ejus. Quum autem dicitur, Verbum erat apud Deum, Deus accipitur relative et personaliter, non absolute et essentialiter. Quemadmodum autem Pater quum sit immensus, est illocalis et incircumscriptibilis, universa transcendens, implens, conservans ac ambiens; ita et Verbum ejus. Unde quum Verbum dicitur esse apud Patrem, non est ruditer accipiendum, quasi unus sit extra et prope alium: imo totus Pater in Filio, et econtrario, vere circumincessibiliterque consistit. Sed ad designandum personalem distinctionem inter Patrem et Verbum, ait Evangelista, Verbum erat apud Deum, quasi personaliter distinctum a Patre.

Noverat quippe Joannes, cui totus processus ac status militantis Ecclesiæ fuerat in Apocalypsis descriptione revelatus, futuros hæreticos qui dicerent Patris et Filii eamdem esse personam. Cujus perfidiæ princeps fuit Sabellius, asserens Patrem, Filium ac Spiritum Sanctum unam esse hypostasim, tribus nominibus designatam propter diversas operationes: ita quod Deus esset Pater ratione creationis, idemque Filius ratione incarnationis, et Spiritus Sanctus ratione sanctificationis qua rationalem creaturam sanctificat. Unde Sabelliani dixerunt Patrem incarnatum ac passum: propterea dicti sunt Patrispassiani. Non enim admiserunt veram in Deo esse trinitatem vel processionem Personæ a Persona, vel Deum dici Patrem propter relationem realem; sed eo modo quo nos asserimus superbenedictam Trinitatem esse Patrem, cui incessabiliter dicimus: Pater noster qui es in cœlis.17 Horum errorem destruit Evangelista, dicendo, Verbum erat apud Deum: quod verum non esset, si Pater et Verbum essent una persona, quum nihil sit proprie apud se ipsum.

Ostenso quando et ubi erat Verbum, declaratur quid erat. Et Deus erat Verbum. Hic sumitur Deus substantialiter et absolute, ut sit sensus: Verbum erat Deus, id est, veram habens deitatem, atque ejusdem cum suo genitore essentiæ. Unde de Filio dicit Apostolus ad Romanos: Qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Et in prima Joannis Canonica legitur: Simus in vero Filio ejus Jesu Christo; hic est verus Deus et vita æterna. Sicut autem in præcedenti clausula designata est inter Patrem et Verbum personalis distinctio, sic verbo præsenti insinuatur esse inter eos substantialis identitas, sive essentiæ unitas, quum nullum creatum sit Deus, sed a divinæ naturæ perfectione in infinitum deficiat. Per hoc itaque reprobatur error Photini, Arii, et omnium asserentium Filium Dei esse puram creaturam.

Quod autem Filius Dei sit verus Deus, apertissime pandit Psalmista, dum ait: Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi. Quod autem id dicatur de Filio, patet ex verbis sequentibus: Virga directionis virga regni tui, etc. Unde et Jeremias de Christo inducit: Suscitabo David germen justum, et regnabit Rex; et hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster. Pro quo Hebraica veritas continet nomen Domini tetragrammaton, quod (teste Rabbi Moyse) absolutissimum est, soli vero Deo conveniens. De hoc Rege fatetur Psalmista: Audi, filia, et concupiscet Rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. Isaias quoque de Christo Filio Dei: Parvulus, ait, natus est nobis, et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis.

Hoc Verbum erat in principio, id est ab æterno, in ipso æternitatis momento, vel in mundi exordio, apud Deum Patrem, tanquam coæternum eidem, sicut si sol

Rom. IX, 5.

I Joann. v, 20.

Ps. XLIV, 7.

Ibidem.

Jer. XXIII, 5, 6.

Ps. XLIV, 11, 12.

Is. IX, 6. ab æterno fuisset, vel pes in pulvere ab æterno stetisset, splendor atque vestigium æternaliter exstitissent. In his quippe quæ naturaliter profluunt, procedens seu causatum coævum est suo principio. Filius vero procedit a Patre naturali emanatione, imo a substantia Patris immediate, sine actione intermedia quæ sit realiter ab essentia Patris distincta. His itaque verbis innuitur coæternitas Patris ac Verbi. Quam Psalmista quoque evidenter ostendit, dicendo: Et permanebit cum sole et ante lunam, in generatione et generationem; itemque: Sit nomen ejus benedictum in sæcula; ante solem permanet nomen ejus. Hæc enim de nullo accipi possunt nisi de Christo Filio Regis æterni, de quo in exordio Psalmi illius cantatur: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis. Denique idem patenter ostenditur per id quod scriptum est: Ego primus, et ego novissimus; manus quoque mea fundavit terram; non a principio in abscondito locutus sum. Porro, quod ista dicantur de Filio, patet ex eo quod subditur: Et nunc Dominus misit me et spiritus ejus.

Declarato quando, ubi, quid et quomodo erat Verbum, nunc manifestatur quid operabatur. Omnia per ipsum facta sunt, id est, universæ creaturæ corporales et spirituales, cœlum, terra, mare, et quidquid cœli ambitu continetur, creata sunt immediate vel mediate ab unigenito Filio Dei, sicut a causa prima, principali et efficienti. Sciendum vero, quod quandocumque dicitur aliquid fieri per aliud, præpositio, Per, designat aliquod genus causæ in causali. Dicitur autem aliquid fieri per aliud pluribus modis: Primo, sicut per causam instrumentalem: quemadmodum domus fit per securim et terebellum. Secundo, sicut per causam principalem: ut regnum gubernatur per eum quem rex fecit sibi consortem et comparem. Tertio, sicut per causam extrinsecam: ut homo percutit per baculum. Quarto, sicut per causam intrinsecam vel conjunctam: quemadmodum Petrus vivit per animam suam, et scribit per manum.

Rursus, quum aliquid dicitur fieri per aliud, intelligi potest dupliciter: Primo, ut insinuetur mediatio quædam seu medium causans inter primum agens et effectum. Secundo, ut solum importetur processio unius ab alio: sicque fieri per aliquid, est fieri seu produci ab illo. Juxta quem modum dicit Apostolus: Paulus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, id est, a divina voluntate constitutus apostolus.18192021

Dum ergo dicuntur omnia facta per Verbum, utroque horum modorum intelligi licet, videlicet: Per Verbum, id est a Verbo, tanquam ab omnipotente Creatore, et primo universorum fontali atque causali principio: sic namque omnia facta sunt a supergloriosissima Trinitate, et a qualibet divina Persona. Item, omnia facta sunt per Verbum, tanquam per id quod inter Patrem et creaturas est medium: non tamen quasi per causam instrumentalem, ministratoriam, a Patre separatam, sive extrinsecam ei, sed sicut per causam conjunctam, parem ac principalem et effectivam. Quod rursus intelligendum non est, quasi creaturæ non sint immediate factæ a Patre, præsertim quum Pater et Filius sint una causa, unus Creator, unumque principium; sed quia Filius procedit a Patre, habens virtutem creativam ab ipso, et secundum ordinem originis mediat inter Patrem et creaturas, et quoniam Pater nil operatur ad extra sine Filio. Quum enim natura sit operationis principium, sicut trium Personarum est una natura, ita et una indivisaque actio ad extra.

Sed quum Pater et Filius sint unus Creator et unum principium, quomodo Pater dicitur aliquid facere seu creare per Verbum vel Filium? Et respondendum, quod Pater operatur per Verbum, sicut per causam exemplarem: non quod Pater non sit causa exemplaris, imo quælibet Persona divina est omnium rerum causa efficiens, exemplaris atque finalis; sed quod2223242526

Filio appropriatur ratio causæ exemplaris, eo quod sibi conveniant vi suæ emanationis, ars, sapientia, et cetera quibus convenit exemplariter agere. Quoniam ergo Pater omnia efficit per intellectum atque intelligibilem dictionem, juxta illud, Ipse dixit et facta sunt;27 dictio autem intus prolata, est verbum: idcirco asseritur omnia fecisse per Verbum, quamvis et per sui ipsius propriam atque ingenitam sapientiam cuncta creaverit. Itaque, omnia fecit per Verbum, non quod Pater et Verbum sint duæ causæ distinctæ, sed secundum sensum et modum prætactos, et etiam quoniam in divinis emanatio ad intra, est causa emanationis ad extra. Quum vero dicimus Deum omnia fecisse in sapientia, vel per sapientiam, intelligi potest, tam de sapientia Patris ingenita, quomodo dicitur operari per ideam seu formam archetypam, quam de Sapientia genita, quæ est unicus Filius ejus.28

Postremo, opinor quod idcirco potissimum Scriptura dicit Deum operari per Verbum et Spiritum Sanctum, ut sciamus sanctæ Trinitatis esse individuam actionem ad extra, et per consequens eamdem essentiam, sicque certissime credatur esse unus verus simplicissimus Deus.

Et sine ipso factum est nihil, hoc est, nulla penitus res est citra Deum, quæ non sit producta a Verbo. Itaque, per nihil, non debet intelligi creatura corporalis, vel dæmon, quoniam quidquid entitatis et bonitatis habent, a Verbo sortita sunt. Manichæus vero per nihil intellexit corporalia, quæ dixit comparatione spiritualium nihil esse, et a principio tenebrarum producta: cujus hæretica pravitas nec theologorum sanctorum, neque summorum philosophorum consonat dictis. Potest autem per nihil, peccatum intelligi, quia peccatum, quoad suum formale, nihil est, sed defectus ab ente et ordine, secundum Dionysium: ideo non est factum per Verbum, sed a voluntate creata et defectiva. Hinc ergo de Christo loquens, dicit Apostolus: In ipso condita sunt universa in cœlis et in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates;29 omnia per ipsum et in ipso sunt creata, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.

Footnotes

  1. Rom. 1, 20. ↩

  2. Act. IV, 13. ↩

  3. II Reg. 1, 4. ↩

  4. Is. xxxix, 2, 4. ↩

  5. Ps. xxxii, 9; cxlviii, 5. ↩

  6. Ephes. III, 14, 15. ↩

  7. Sap. VII, 25, 26. ↩

  8. Hebr. I, 3. ↩

  9. Coloss. I, 15. ↩

  10. I Cor. I, 24. ↩

  11. Ps. II, 7. ↩

  12. Ps. CIX, 3. ↩

  13. Prov. VIII, 23-25, 27. ↩

  14. Eccli. XXIV, 5. ↩

  15. Mich. V, 2. ↩

  16. Prov. XXX, 4. ↩

  17. Matth. vi, 9. ↩

  18. II Tim. 1, 1. ↩

  19. Coloss. 1, 1; ↩

  20. Ephes. 1, 1; ↩

  21. II Cor. 1, 1; ↩

  22. Is. XLVIII, 12, 13, 16. ↩

  23. Ibid. 2. ↩

  24. Ibid. 17. ↩

  25. Ps. LXXI, 5. ↩

  26. Joann. v, 19. ↩

  27. Ps. xxxii, 9; cxlviii, 5. ↩

  28. Ps. ciii, 24. ↩

  29. Coloss. 1, 16, 17. ↩

Chapter 3 of 51