Articulus 3
PROSECUTIO ELUCIDATIONIS PRIMI CAPITULI, AB EO LOCO QUO DICITUR: QUOD FACTUM EST, IN IPSO VITA ERAT. — IN QUO AGITUR DE IDEIS.
QUAMVIS Verbum Patris, per quod facta sunt omnia, sit æternum, et creaturæ ex tempore vel simul cum tempore inceperint, ita quod ab agente invariabili et æterno processit recens temporalisque actio; non tamen Verbum Dei aliquo modo mutatum est: quoniam quidquid de novo produxit, per rationem æternam seu idealem præconceptionem æternaliter præordinavit quando et quomodo ipsum produceret; atque in illo instanti mundum creavit, in quo se hoc facturum ab æterno incommutabiliter præcognovit. Ex quo constat, quod vanæ ac frivolæ sunt rationes Averrois aliorumque philosophorum, æternitatem mundi probare conantium ex invariabilitate primi agentis seu Creatoris. Produxit autem Deus mundum ex tempore: Primo, secundum Thomam in Summa contra gentiles, ad declarandum quam libere esset rerum causa, ita quod omnia operatur liberrime secundum propositum voluntatis suæ, prout fatetur Apostolus ad Ephesios.1 Secundo, ut ex creatione rerum daretur facilis via cognoscendi æternitatem Creatoris. Quemadmodum enim Rabbi Moyses asserit: Facillima atque clarissima via probandi Deum esse, et item quod sit æternus, patet per hoc quod omnia citra ipsum de novo producta sunt. Idcirco in commemorationem beneficii creationis et æternitatis Creatoris, jussum fuit in lege celebrari sabbatum, in quo Deus ab operibus requievit.2
Itaque ad hæc insinuanda, ait nunc gloriosissimus Evangelista: Quod factum est, id est omne creatum, in ipso Verbo vita erat, id est, in Verbo vitaliter atque intellectualiter ab æterno fuit ac splenduit, per rationem exemplarem sive ideam quam habet in Verbo omnia cognoscente intellectualiterque producente: quemadmodum artifex facit domum, et medicus sanitatem, per speciem seu exemplar domus ac sanitatis quod habet in mente. Unde, secundum Aristotelem, septimo Primæ philosophiæ, et domus et sanitas quæ sunt in materia, sunt a domo et sanitate quæ præexsistunt in intellectu. Ex his patet error Procli Platonici, Avicennæ quoque Peripatetici, et sequentium eos, affirmantium quod creata procedunt a primo principio per modum naturalis emanationis, vel essentialis emicationis, ut splendor a luce, calor ab igne, lux a sole, et rivus a fonte.
Esse igitur creaturarum quod habent in Verbo, imo in Patre et Spiritu Sancto totaque superbeatissima Trinitate, seu in divina essentia, est esse increatum, exemplare, causale, ideale atque vitale, vel (ut planius loquar) idea, vita et lux. Propter quod, secundum Dionysium, omnia sunt in Deo per causam et exemplar. Nempe, ut scriptum est in Elementatione theologica Procli Platonici, et in libro de Causis, quod est in alio, est in eo secundum naturam et modum ejus in quo est, et non secundum proprium esse ac modum. Quum ergo Deus sanctus et gloriosus sit mens æterna et simplicissima, certum est quod omnia sint in eo per rationem æternam ac simplicem, quæ appellatur idea et exemplar, quia per illam Deus cognoscit et operatur creata. Palam est enim quod Deus cuncta et singula propriis rationibus et speciebus intelligat ac producat.
Sed quum Deus sit simplicissima unitas, quomodo potest in eo esse exemplarium rationum multitudo, et idearum pluralitas atque distinctio? Et respondendum, quod idea est divina essentia a divino intellectu per modum imitabilis ac repræsentativi intellecta. Divina quippe essentia, quum sit perfectionis immensæ, omnium rerum perfectionem causaliter continens et supereminenter complectens, ab omnibus creaturis, secundum aliquem gradum perfectionis, participatur et imitatur; omnia quoque intellectualiter repræsentat. In quantum ergo intellectus divinus cognoscit divinam essentiam, vel Deus se ipsum ut participabilem a tali vel tali ente creato, sive creabili vel creando, secundum hoc divina essentia habet rationem ideæ, et nuncupatur idea rei creatæ, quæ per eam cognoscitur et causatur. Suntque in Deo multæ atque distinctæ ideæ, non quod in Deo sit diversitas aliqua vel distinctio idearum ex parte Dei; sed distinctio ista est ex parte rerum ideatarum, ad quas refertur idea: quæ tamen relatio realis non est, sed rationis ex parte ideæ, quamvis ex parte ideatorum consistat realis.
De his exemplaribus rationibus ac idealibus formis, professus est Plato in primo Timæi, dicendo: Certe dubium non est ad cujusmodi exemplum animadverterit mundani operis fundamenta constituens: nam si (ut utique est) pulchritudine incomparabili mundus est, opifexque et fabricator ejus optimus, perspicuum est quod juxta sinceræ et incommutabilis proprietatis exemplum, mundi sit instituta molitio. — Hinc denique Augustinus, in libro LXXXIII Quæstionum: Ideas (inquit) Plato primus appellasse perhibetur; non tamen rem ipsam ipse primus cognovit, quoniam tanta vis constituitur in ideis, ut nisi his intellectis, sapiens esse nemo possit. Sunt namque ideæ principales formæ vel rationes rerum stabiles atque incommutabiles, quæ ipsæ formatæ non sunt, ac per hoc æternæ sunt, semper eodem modo sese habentes, quæ in divina intelligentia continentur. Et quum ipsæ neque oriantur, neque intereant, secundum eas tamen formari dicitur omne quod oriri et interire potest. Has autem rationes ubi esse arbitrandum est, nisi in mente Creatoris? Non enim extra se aliquid intuebatur, ut secundum illud constitueret quod constituebat. Ex quibus constat, quod quidam dicentes ideam esse rem creatam et cognitam objectaliter contemplatam, non rationem in luce divinæ mentis exsistentem, contradicunt Augustino.
Insuper Origenes hic ait: Potest et sic distingui, Quod factum est in ipso; et postea dicatur, Vita erat: ut sit sensus: Omnia per ipsum et in ipso facta sunt, et in ipso unita sunt et unum sunt. In ipso enim erant, quia in ipso subsistunt causaliter priusquam sint in semetipsis effective. Sed si quæsieris, quomodo et qua ratione omnia quæ per Verbum facta sunt, in ipso vitaliter et uniformiter atque causaliter subsistunt, accipe exemplum ex creaturarum natura. Conspice quomodo omnium rerum quas mundi hujus sensibilis globositas comprehendit causæ, simul et uniformiter in sole, qui est maximum mundi luminare, subsistunt; quomodo numerositas herbarum et fructuum, in singulis seminibus simul continetur; quomodo multiplices regulæ, in arte artificis unum sunt; quomodo infinitus linearum numerus, in uno puncto unum subsistit. Ex his naturalibus exemplis, velut philosophicæ theoriæ pennis, poteris arcana Verbi acie mentis inspicere, et quantum datur humanis rationibus, videre quomodo omnia quæ per Verbum sunt facta, in ipso vivunt et facta sunt.
Postremo sciendum, quod in tribus Personis et unaquaque earum, sit eadem ratio exemplaris atque indistincta idea. Itaque omne quod factum est, fit vel fiet, est vita in Verbo, id est, secundum vitalem ideam præexsistit in ipso: et hæc vita est divina essentia, quæ est vita et lux.
Et vita erat lux hominum. Hic sumitur vita personaliter pro hypostasi Verbi, seu ipso Verbo subsistente. Vita, id est, Verbum Dei vivens, et vitæ principium (de quo legitur: Quoniam apud te est fons vitæ), erat lux hominum, hoc est dator luminis naturalis ingenii, atque infusor luminis gratiæ.3 Quidquid enim intellectualis claritatis, decoris et perfectionis in hominibus reperitur, a Verbo seu Filio Dei profluxit et datur, a quo dona naturæ et gratiæ derivantur. Dicitur ergo Verbum lux nostra, quasi causa nostræ illustrationis, illuminans nos ad divinorum cognitionem, atque perducens ad beatitudinem supernaturalem per supernaturalia dona Spiritus Sancti, sicut ait Apostolus:
Gratia Dei vita æterna.4 Hinc dicit Psalmista: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine.5 Sed quoniam, juxta divinum Dionysium, nulla creatura sit expers participationis lucis divinæ, cur Verbum seu vita hæc appellatur specialiter lux hominum? Et respondendum dupliciter: Primo, quia in hoc libro tractatur de Verbo prout salvator est generis humani, eripiens nos a tenebris ignorantiæ et peccati, transferensque ad lumen gratiæ in præsenti, atque ad lumen gloriæ in futuro.6 Secundo, quoniam inter omnes creaturas corporales et inferiores, solus homo ad Deum convertitur et pertingit per intellectum et voluntatem: idcirco specialiter illustratur a Verbo, tanquam ad Dei imaginem factus.
Et lux ista, videlicet Verbum, de quo cantamus in Psalmo: In lumine tuo videbimus lumen;7 in tenebris lucet, hoc est, inter perversos Judæos conversatione, prædicatione et signis resplenduit. Vel, In tenebris lucet, hoc est, in cordibus impiorum gratiæ suæ lucem diffundit, et per prædicatores fideles hominibus excæcatis ac reprobis lumen christianæ doctrinæ proponit. Potest quoque per tenebras, omnis creatura intellectualis intelligi, quæ comparatione lucis divinæ, potius reputatur caligo quam lux. Propter quod ait Psalmista: Deus meus, illumina tenebras meas.8
Et tenebræ eam non comprehenderunt.
Infra ait S. Joannes, quod cohors et tribunus et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum. Et in Actibus princeps Apostolorum ait de Juda:910 Qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum. Nonne et isti tenebræ exstiterunt, quibus dixit Salvator, Hæc est hora vestra et potestas tenebrarum?11 Quomodo ergo tenebræ non comprehenderunt hanc lucem? Sed hoc facillime solvitur, quoniam illa de corporali comprehensione Christi intelliguntur, nunc autem de spirituali comprehensione fit sermo.1213
Verum tunc rursus quæstio oritur, quomodo tenebræ non comprehenderunt hanc lucem. Multi enim ad Christum conversi sunt, eumque per fidem, spem et caritatem comprehenderunt: quibus dicit Apostolus, Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino.14 Sed rursus apparet oppositum. Ut enim mox subjungetur, Deum nemo vidit unquam:15 ergo multo amplius Deum nemo comprehendit unquam, quum spiritualis comprehensio sit perfectissima, interna ac intima visio. Et respondendum, quod Evangelista ad litteram loqui videtur de obtenebratis Judæis, et comprehensione Christi per fidem et caritatem. Sic enim excæcati et indurati Judæi Christum non comprehenderunt. Unde Salvator ad eos:16 Sermo (inquit) meus non capit in vobis; et iterum, Neque me scitis, neque Patrem meum.17
Præterea, multiplex est comprehensio. Prima est comprehensio terminativa, qua res secundum se totam capitur, videtur sive cognoscitur, tam perfecte sicut cognoscibilis est. Sicque infinitum a finito comprehendi non valet. Unde hoc modo Deus est tam incomprehensibilis omni creaturæ, etiam Sanctis in patria, quam immensus: ideo hoc modo ipse solus comprehendit se ipsum. Secunda est comprehensio claræ visionis, qua essentia rei vere conspicitur. Et ita Beati comprehendunt Deum, quem facie ad faciem contuentur:18 propter quod comprehensores dicuntur. Tertia est comprehensio certæ adhærentiæ per fidem, atque sinceræ adhæsionis per caritatem. Sic viatores comprehendunt Deum: quod magis proprie dicitur apprehendere quam comprehendere. Tenebræ ergo, id est peccatores, quia in suis malitiis permanserunt, nullo horum modorum comprehenderunt Jesum. Qui autem conversi sunt, comprehenderunt eum tertio modo.
C Denique, juxta doctrinam magni Dionysii, Deus comparatur soli materiali. Unde et Deus Sol intelligentiæ atque justitiæ appellatur; quoniam sicut sol iste visibilis universa suæ lucis susceptiva irradiat, atque ingenita propriæ lucis plenitudine naturalique proprietate, sine præratiocinatione ac prævia deliberatione, cuncta disposita sua claritate perfundit, ornat impletque, et si quid est quod non illustratur hoc lumine, hoc non est ex solis defectu, sed ex propria indispositione; sic Deus sublimis et benedictus, ex propria bonitatis infinita plenitudine, naturali inclinatione, et superliberalissima atque piissima communicabilitate, omnem intellectualem creaturam illuminat, implet ac perficit, si fuerit capax atque disposita. Quod si aliqua non illustratur, hoc est non ex parte Dei, sed ob propriam indignitatem ac aversionem. Quamvis enim sit Deus ubique omnibus verissime præsens ac intimus, nihilo minus passiones nostræ et vitia separant nos ab eo, ut per Isaiam inducitur:19 Iniquitates vestræ diviserunt inter Deum vestrum et vos. Quæ utique impediunt nos a receptione gratiæ et illustrationis divinæ, secundum quod Jeremias testatur:20 Peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis. Removeamus ergo obstacula ista, faciendo quod in nobis est, aptemusque nos infusioni gratiarum cœlestium; et tunc illuminabimur atque implebimur mox a Deo, juxta illud Job : Si direxerit homo ad Deum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet. Et per Zachariam : Convertimini ad me, et convertar ad vos, dicit Dominus. Hinc Jacobus admonet : Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis.21
QUÆRITUR circa præhabita, an naturali ratione possit inveniri aut demonstrari pluralitas Personarum in Deo, et an gentiles philosophi habuerunt cognitionem de Patre et Filio per naturalem rationem.22 Quæstio ista præcipue oritur difficultatemque habet ex verbis Augustini, septimo Confessionum dicentis : Ibi, utpote in libris Platonis vel Platonicorum, non quidem his verbis, sed omnino hoc idem quod his verbis significatur, multis ac multiplicibus rationibus reperi comprobatum, quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, etc., usque ibi, Et vita erat lux hominum. Trismegistus quoque invenitur dixisse : Monas gignit monadem, et in se suum reflectit ardorem. Et videtur id posse probari : Primo, ex immensitate divinæ bonitatis, quæ quum sit infinitæ communicabilitatis, processit in actum sibi proportionatum, producendo germen immensum, quod non potest esse nisi Deus. Secundo, quia nullius rei possessio jucunda est sine consortio; et quum in Deo sit amor perfectus atque immensus, habet Deus aliquem quem diligit infinito amore, eo quod amor non sit proprie ad se ipsum. Tertio, quoniam generatio est perfectissima productio : convenit ergo perfectissimo enti, Deo altissimo. Quarto, quoniam quidquid perfectionis est in creaturis, reperitur in Deo. Quum ergo in mente creata sit emanatio verbi ab intellectu, et amoris a voluntate, erit etiam in mente divina processus verbi atque amoris, seu Prolis ac Spiritus Sancti.
Et respondendum, quod nunquam aliquis purus philosophus agnovit, quod in Deo esset emanatio ad intra Personæ a Persona, vel quod aliquid procedens a Deo esset ei æquale et consubstantiale : imo hoc reputabant omnino impossibile, ut patet ex Elementatione Procli summi Platonici. Sed nec possibile est naturali ratione demonstrare vel invenire Deum esse in Personis trinum, vel binum, et in essentia unum : quia perfectio Creatoris relucet in creaturis eo modo quo procedunt a Creatore. Quum ergo tres Personæ sint una causa creaturarum, ita quod creatio convenit eis quantum ad id in quo conveniunt, scilicet ratione naturæ atque potentiæ, palam est quod earum distinctio ex creaturis nequeat elici, demonstrari, aut inveniri.
Verumtamen advertendum quod profundissimi philosophorum aliqua dixerunt, et in scriptis suis reliquerunt, in quibus videntur cognitionem divinitatis Patris ac Filii habuisse, propter communionem verborum quibus utuntur loquendo de Deo et processione eorum quæ producuntur ab ipso. Plato namque et ejus sequaces, multi quoque Peripatetici, disseruerunt universorum processum a primo principio fieri per quamdam assimilationem, ita quod omnia profluxerunt a Deo per rationem similitudinis, hoc est secundum similitudinem quamdam, quoniam omne agens producit sibi simile, et effectus vocatur participata similitudo suæ causæ. Quum ergo Deus sit lux pura, supersplendidissima et immensa, id quod immediate causatur ab eo, dixerunt esse ei simillimum. Unde vocabant primam intelligentiam seu primam mentem creatam, signaculum lucis divinæ, splendorem claritatis æternæ, itemque, quod esset imago evidentissima ac præclarissima majestatis divinæ, speculumque perfectionis increatæ. Et quoniam ratio filiationis in similitudine quadam consistit, idcirco dixerunt mentem illam immediate a summa divinaque mente creatam, esse Filium imo et23
Unigenitum et Primogenitum Dei. Unde refert Macrobius super Somnium Scipionis, quod Platonici posuerunt a summo Deo immediate profluxisse ac conditam esse mentem quamdam Deo sublimi simillimam, omnium creaturarum speciebus ac rationibus plenam, a qua dixerunt cetera omnia esse creata.
Hinc etiam Hermes Trismegistus, qui legitur fuisse Platonis discipulus (fuit autem et alius Hermes, qui scribitur præcessisse diluvium): ait igitur Hermes præfatus in libro suo quem intitulavit, De Verbo perfecto. Sed antequam verba Hermetis commemorem, audiamus quid in libro contra hæreticos asserat Augustinus. Hermes, qui Latine Mercurius, scripsit librum De Verbo perfecto: magnum nomen libri, quoniam magnus de quo scripsit. Audiamus quid dicat: Dominus omnium factor deorum, secundum fecit Dominum. Quoniam ergo hunc fecit primum et solum et verum, bonus ei visus est, et plenissimus omnium bonorum; et lætatus est in eo, et valde dilexit eum, tanquam unigenitum suum. Et post pauca: Hic est (inquit) Filius Dei benedicti, cujus nomen non potest humano ore narrari. Ex hoc ergo quod Hermes vocat hunc secundum Deum, elucescit quod posuit eum substantialiter distinctum a summo Deo, et per consequens puram creaturam. Itaque, quod Augustinus affirmat illum esse magnum, scilicet Verbum Dei perfectum, de quo scripsit Hermes hunc librum, indiget sano intellectu et pia interpretatione: quia secundum veritatem, liber ille scriptus non est de Filio Dei vero, sed æstimato, præsertim quoniam Filius Dei non est factus, quomodo Hermes dicit Dominum omnium deorum fecisse secundum Deum. Ex hoc dicto Hermetis et Platonicorum, orta est hæresis Arii atque Eunomii, asserentium Filium Dei esse puram creaturam, ut dicit S. Thomas in Summa contra gentiles.
Denique, juxta Thomam in prima parte Summæ, etiam Origenes dictis Platonicorum imbutus, dixit Verbum Dei esse puram creaturam. Propter quod Thomas ait Origenem fuisse fontem Arianæ perfidiæ, quia secundum Origenem, Verbum dicitur in Deo non proprie, sed metaphorice, utpote non filius naturalis, sed imitativus. Verum, qualiter intelligendum sit dictum hoc Thomæ, ignoro. Constat nempe quod Origenes in multis locis testetur Filium Dei esse verum æternumque Deum. Imo in epistola sua ad S. Barbaram, quam instruxit, apertissime dicit quod Patris et Filii et Spiritus Sancti sit una divinitas et vera æqualitas, et quod sunt tres Personæ unusque Deus. Præterea Athanasius fidei propugnator, allegat Origenem pro confirmatione fidei Trinitatis; nec dubium quin sanctissimus Athanasius, qui tantæ auctoritatis exstitit in Scripturis quod nullus unquam ei contradicere ausus fuit, bene agnovit ac legit verba atque volumina Origenis, nec aliquo modo allegasset eum, disputando contra Arianos, si putasset Origenem fuisse fontem Arianæ impietatis.
Verumtamen multa inveniuntur in dictis Origenis, ex quibus videtur verum esse quod adstruit Thomas, videlicet, quod Filius Dei non comprehendat Patrem perfecte; itemque, quod hoc est Filius ad Patrem, quod Petrus vel Paulus ad Filium. Insuper, super illud Isaiæ, Seraphim stabant24 super illud, per Seraphim, intelligit Origenes Filium ac Spiritum Sanctum, sicut innuit S. Hieronymus, quamvis non exprimat nomen Origenis.25 Ad hæc atque similia diversi diversimode responderunt: quidam, quod hæretici inseruerunt talia libris Origenis, sicut libris B. Ambrosii aliqua falsa inveniuntur inserta; quidam, quod fuerunt duo Origenes, unus catholicus, alter hæreticus; quidam, quod Origenes scripsit aliqua sibi invicem contrariantia, sicut et Augustinus, propter quod tandem compulsus est facere librum Retractationum. Sed de hac materia nihil definio, Origenem indiscrete defendendo, quem certum est in multis errasse. glorioso sententiosoque stilo descripsisse genealogiam, annuntiationem, conceptionem, nativitatem conversationemque Præcursoris: de cujus etiam parcitate in victu, et duritia in vestitu, Matthæus et Marcus scripserunt. Itaque ait:
Fuit homo missus a Deo. Nemo enim sapienter agens, assumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tanquam Aaron. Quocontra Dominus ait de præsumptuosis et falsis prophetis:2627 Ipsi currebant, et ego non misi eos. Missio ista Joannis intelligi potest tunc facta, quando Deo jubente exivit a latibulis eremi ad ripam Jordanis, quatenus illic baptizando, populum congregaret, eisque de Christi adventu prædicaret. Unde Lucas ait: Anno quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, factum est verbum Domini super Joannem Zachariæ filium, in deserto.28 Fuit autem missus a Deo, vel ex sola inspiratione interna, vel ex allocutione et apparitione angelica exterius facta, quæ non est ab aliquo Evangelistarum descripta. Hanc missionem Joannis Deus prædixit per Malachiam: Ecce mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam. Dicitur quippe Joannes angelus, ratione officii, non naturæ, et quoniam angelicæ conversationis fuit.
Cui nomen erat Joannes. Sic namque Gabriel archangelus jussit Zachariæ vocare filium suum.29 Et congruit nomen istud Præcursori, quia Joannes interpretatur gratia Dei, quæ præcipue fuit in homine isto, quo inter natos mulierum non surrexit major seu sanctior; qui etiam primo prædicavit: Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum, hoc est gratia Salvatoris. Quum enim alicui divinitus nomen imponitur, insinuatur quod proprietas significata per nomen competit illi, quemadmodum Abram vocatus est Abraham, id est pater multarum gentium, et Jacob dictus est Israel, quum Dei angelum vidisset.3031
Hic venit a secretis locis deserti ad publica loca, in testimonium perhibendum, id est ad testificandum, non ad salvandum, videlicet ut testimonium perhiberet de lumine, id est, veritatem annuntiaret de Christo, ut omnes homines, primo Judæi, deinde gentiles, crederent in Filium Dei per illum, hoc est mediante testificatione Joannis, sicque credendo, consequerentur salutem æternam. Non dicit, Ut omnes crederent in illum, quoniam fides quum sit virtus theologica, habet Deum pro objecto: concernit enim Deum sub ratione primæ veritatis. Ideo non est credendum in hominem purum. Hinc infra ait Salvator, Creditis in Deum, et in me credite:32 quod consequens non esset, nisi et Filius esset Deus.
Non erat ille Joannes lux principalis, effective illustrans, lucem gratiæ præstans, et per essentiam lucens; erat tamen lux instrumentalis, dispositive illuminans, ad gratiam præparans, lux participata, eo modo quo Christus ait Apostolis:33 Vos estis lux mundi. Et ad Philippenses Apostolus: Sitis, inquit, sine querela in medio nationis pravæ, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo.34 Denique, secundum Dionysium, quædam est lux illuminans, non illuminata, sicut lux prima. Alia est lux solum illuminata, ut illi qui modicam gratiam habent. Alia est lux medio modo se habens, videlicet illuminans et illuminata, ut illi qui de gratia sibi concessa alios possunt illuminare: inter quos certum est Præcursorem unum de summis fuisse. Sed ut testimonium perhiberet de lumine: hoc est, Joannes non fuit Christus in lege promissus, sed ejus minister et præco, ordinatus ad hoc, ut Christo testimonium daret.
Hoc fecit Joannes dicendo: Venit fortior post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.35 In Actibus quoque Paulus ait dixisse Joannem: Quem me arbitramini esse, non sum ego.36 Perhibuit etiam Joannes testimonium Christo operibus, utpote baptizando Judæos in nomine Christi venturi. Forma enim baptismi Joannis fuit, Baptizo te in nomine futuri, secundum quod in Actibus tangit Apostolus:37 Joannes baptiza-3839404142
Nunc solvendæ sunt rationes quibus videtur ostendi quod Trinitas, vel Patris ac Filii deitas, posset naturali ratione probari. Primo itaque, ad auctoritatem Augustini dicendum, quod principium evangelii S. Joannis invenitur in libris Platonicorum, non quantum ad verum ipsius intellectum, sed quantum ad aliquam communionem verborum, et quantum ad apparentiam superficialem. Posuerunt enim Platonici verbum in Deo. Unde Avicebron Platonicus in libro suo de Fonte vitæ affirmat, quod intellectus divinus ac paternalis omnia agit per verbum intus conceptum. Sed nomine verbi, intelligunt rationem idealem seu mundum archetypum. Quod vero Hermes ait monadem, id est unitatem seu unum Deum, genuisse monadem, Thomas interpretatur sic intelligendum, quod unus Deus condidit unum mundum, propter sui ipsius amorem. Tamen intelligendum id reor de generatione prædictæ mentis creatæ, secundum Platonicos. Et quod dicit Trismegistus Deum in se suum reflexisse ardorem, intelligit non de processione Spiritus Sancti, sed quod Deus diligit se propter se, et ex amore sui ad se ipsum conversi diligit alia.
Ad argumentum de immensitate divinæ bonitatis, dicerent naturales, quod quamvis sit communicabilitatis immensæ, non tamen producit germen sibi æquale : non ex sua impotentia, sed propter incapacitatem procedentis, quod dicunt non posse æquari suo causali atque fontali principio. Ad aliud diceretur, quod nullius rei possessio jucunda est sine consorte, in his quorum unum indiget altero ; Deus vero in se ipso summe simpliciterque perfectus est. Ad aliud de amore diceretur, quod licet amor non sit proprie ad se ipsum, nihilo minus, secundum Philosophum, amor ad alium oritur ex amore ad se ipsum, et unusquisque tantum vel plus diligit se, quantum aliquem alium conditum : ideo Deus vere diligit se ipsum infinito amore atque fervore. Ad aliud diceretur, quod generatio convenit Deo altiori modo quam creaturis, per hoc quod tribuit eis vim generativam. Ad aliud quoque responderetur, quod in creatis intellectibus est emanatio verbi ac amoris, quia in eis differunt essentia et actio, nec essentia eorum in se ipsa perfecta est, quum non sit actus purus, sed verbo atque amore perficitur. In Deo autem opposito modo est, quia in eo sunt penitus idem essentia, virtus et actio, estque Deus in se absolute perfectus, et purus actus, quidquid ad beatitudinem pertinet, in se eminentissime comprehendens. Quamvis itaque præinductæ rationes non sunt demonstrativæ, pulchre tamen declarant quod fides Trinitatis non sit aliquam irrationabilitatem vel impossibilitatem complectens : nam licet sit supra rationem, non tamen est contra eam.
Footnotes
-
Ephes. 1, 11. ↩
-
Exod. xx, 8-11. ↩
-
Ps. xxxv, 10. ↩
-
Rom. vi, 23. ↩
-
Ps. iv, 7. ↩
-
I Petr. II, 9. ↩
-
Ps. xxxv, 10. ↩
-
Ps. xvii, 29. ↩
-
Act. i, 16. ↩
-
Joann. xviii, 12. ↩
-
Luc. xxii, 53. ↩
-
Malach. iv, 2. ↩
-
Sap. v, 6; ↩
-
Ephes. v, 8. ↩
-
vers. 18. ↩
-
Joann. viii, 37. ↩
-
Ibid. 19. ↩
-
I Cor. xiii, 12. ↩
-
Is. lix, 2. ↩
-
Jer. v, 25. ↩
-
Jacob. iv, 8. ↩
-
Job xxxiv, 14. ↩
-
Zach. i, 3. ↩
-
Is. vi, 11, 2. ↩
-
Is. VI, 2. ↩
-
Jer. xxiii, 21. ↩
-
Hebr. v, 4. ↩
-
Luc. iii, 1, 2. ↩
-
Luc. 1, 13. ↩
-
Luc. xxxii, 28. ↩
-
Gen. xvii, 5. ↩
-
Joann. xiv, 1. ↩
-
Matth. v, 14. ↩
-
Philipp. ii, 15. ↩
-
Marc. 1, 7. ↩
-
Act. xiii, 25. ↩
-
Act. xix, 4. ↩
-
Ibid. 111, 2. ↩
-
Matth. xi, 11. ↩
-
Malach. 111, 1. ↩
-
Luc. 111, 1, 2. ↩
-
Matth. 111; ↩
Chapter 4 of 51