Skip to the text

Articulus 4

ELUCIDATIO HUJUS PRIMI CAPITULI, AB EO LOCO QUO DICITUR : FUIT HOMO MISSUS A DEO.

HUCUSQUE tractavit sublimis Evangelista de divinitate, divinaque operatione, atque incommutabili subsistentia Verbi. Nunc vero subjungit de ejus præcursore. Quoniam enim dicturus mox est de Verbi incarnatione, et adventu ejus in hunc mundum, ceterisque operibus atque dogmatibus Salvatoris, congruenter præmisit de ejus præcursore tractatum. Pauca enim ponit de Præcursore, sciens Lucam vit populum, dicens, In eum qui venturus est, ut crederent, hoc est in Jesum. Idcirco receptio baptismi Joannis erat quædam professio credendi in Christum.

Missus est ergo Joannes ante Christum, ut homines ad Christi susceptionem aptaret, docendo, baptizando, orando, exemplariterque vivendo. Erat nempe testis idoneus, propter vitæ suæ sanctitatem omnibus manifestam, gratiam prophetalem, angelicam annuntiationem, miraculosam conceptionem ac nativitatem. Necessaria vero fuit Judæis præparatio ista : nam quum rudes fuerint, immediate capaces non erant supernaturalium atque cœlestium documentorum Christi, sed pedetentim inducendi erant ad sublimiora. Joannes ergo, inducendo eos ad peccatorum confessionem, baptismi receptionem, dicendo etiam, Appropinquabit regnum cœlorum, cœpit eos a terrenis abstrahere, atque ad supernorum amorem accendere, ac per hoc ad Christi legem et fidem aptare.1

Erat lux vera, hoc est non participata aut defectiva, sed plena et substantialiter clara, in qua natura lucis perfectissime reperitur. Unde Joannes in Canonica sua scribit : Deus lux est, et tenebræ non sunt in eo ullæ.2 Omne autem creatum habet aliquid tenebrositatis admixtum ; nam ipsa minoratio lucis, ipsa ejus distantia seu dissimilitudo a luce divina, est tenebrositas quædam. Comparatione quoque lucis divinæ ac infinitæ, appellatur quasi caligo : ideo enim luna non splendet, et cœli non sunt mundi in conspectu ejus.3

Quamvis vero istud de qualibet divina Persona sit verum, nunc tamen de Filio dicitur, cui lux appropriatur, quoniam lux spiritualis præcipue spectat ad intellectum ac sapientiam. Quum ergo Verbum seu Filius sit emanatio intellectus, sic ei appropriatur lux, sicut sapientia, veritas, ars, splendor, et species.

Quæ illuminat lumine naturalis ingenii omnem hominem venientem in hunc mundum, id est, qui per nativitatem ingreditur orbem terrarum vallemque lacrimarum. Vel, Illuminat lumine gratiæ omnem hominem venientem in hunc mundum, id est omnem qui illuminatur gratia spirituali, quam nullus sortitur nisi a Filio. Juxta hunc sensum habetur in Psalmo, Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos :4 non quod omnes corruentes et elisi allevantur ac eriguntur, sed quod nemo talium allevetur aut erigatur, nisi a Deo. Vel, Illuminat omnem hominem, quantum in se est, sicut vult omnes salvari, ita quod nemo excusatur si non fuerit illustratus.5 Illuminat quoque omnem hominem, dando unicuique angelum pro custode, qui a diversis erroribus et peccatis retrahit hominem sibi commissum. Vel, Illuminat omnem hominem, hoc est quosdam de omni genere hominum : nam post passionem, et prædicationem Apostolorum, illuminavit sæculum universum. Juxta quem sensum ait inferius : Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum ;67 et Psalmista, Benedicentur in ipso omnes tribus terræ.

In mundo erat. Hoc de Christo secundum utramque ejus naturam accipi potest, sed differenter. Primo sic : In mundo, id est in toto ente creato seu universo, erat hæc lux, id est, totum mundum ab exordio suæ creationis implevit, quum sit infinita. Propter quod ait per Jeremiam : Numquid non cœlum et terram ego impleo?8 Deus enim ubique est per essentiam, præsentiam, atque potentiam. Ipse siquidem omnia penetrat, sua quoque potentia ad omnia se extendit, et suo conspectui omnia patent. Verumtamen, juxta Salomonem, Longe est Dominus ab impiis :9 non utique loco, sed dissimilitudine, quia non est nec habitat in eis per gratiam. Fuit autem circa Deum triplex error : Unus Manichæorum, dicentium ista corporalia et terrena Deo lucis non esse subjecta.

Contra hos dicimus Deum esse ubique per potentiam. Alius fuit error negantium divinam providentiam. De quibus dicit Psalmista : Dixerunt : Quomodo scit Deus ;10 et, Si est scientia in Excelso? Contra hos dicimus Deum esse ubique per præsentiam, ita quod omnia sunt aperta et nuda oculis ejus.11 Tertius fuit error dicentium, quod Deus immediate non condidit nisi primam intelligentiam, et illa creavit secundam, secunda quoque tertiam. Cujus erroris origo, secundum Thomam, fuit auctor libri de Causis. Quem errorem Avicenna et Algazel sunt secuti. Contra istos asserimus Deum esse ubique per essentiam. — Secundo exponitur sic : In mundo erat, id est, lux ista seu Christus postincarnationem in terris est visus, et cum hominibus conversatus, ita quod illum quem totus non capit orbis secundum suam divinitatem, parva pars terræ cepit et clausit secundum humanitatem assumptam.12

Et mundus, videlicet cœlum et terra, et quidquid cœli ambitu continetur, per ipsum Verbum factus est, eo sensu quo jam dictum atque expositum est : Omnia per ipsum facta sunt. Et quoniam mundus seu omnis creatura per Verbum facta est, ideo ad Verbi cognitionem naturalem inducit, videlicet ad cognoscendum suum Creatorem, quantum ad naturam, non quantum ad personam secundum relativam proprietatem. Effectus enim repræsentat suam causam.

Et mundus eum non cognovit. In hoc sancto Joannis evangelio, mundus diversis modis accipitur : quandoque pro tota creatura ; quandoque indifferenter pro bonis ac malis hominibus in mundo degentibus ; interdum specialiter pro electis, ut quum dicitur, Sic Deus dilexit mundum, ut Unigenitum suum daret ;13 interdum pro reprobis, sicut ait Salvator, Me odit mundus.14 Nunc ergo accipitur mundus pro perversis ac cæcis hominibus, qui Christum non cognoverunt per fidem formatam. Et licet aliqui tales agnoscant eum per fidem informem, factis tamen negant eumdem.15 Denique Judæi increduli, qui eum cognoverunt corporali intuitu, non cognoverunt eum interiori visu. Numquid enim cognoverunt eum, qui dixerunt, Nos scimus quia hic homo peccator est?16

In propria venit, hoc est, in hunc mundum inferiorem a se creatum, vel in Judæam et populum Israeliticum sibi olim peculiarem, per incarnationem descendit, quemadmodum Isaias oravit, dicendo : Utinam dirumperes cœlos, et descenderes. A summo etenim cœlo egressio ejus.17 Et sui, hoc est Judæi ad cultum Dei specialiter deputati, de quorum semine natus est Christus, eum non receperunt per fidem.18 Paucissimi enim Judæorum crediderunt in Christum, comparatione incredulorum. Hoc apud Isaiam apertissime invenitur prædictum, loquente Christo ad Patrem : Hæc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israel non congregabitur.19 Hinc Dominus ait per Jeremiam : Prævaricatione prævaricata est in me domus Juda et domus Israel ; negaverunt Dominum, et dixerunt, Non est ipse. Judæi igitur isti appellantur populus Christi, non ratione prædestinationis, sed creationis, et temporalis electionis atque vocationis. De quibus ait per Isaiam : Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me.20 Potest quoque generaliter de universis infidelibus et perversis exponi : qui dicuntur sui, quia ab ipso creati ; et non receperunt eum, quia non omnium est fides, et novit Dominus qui sunt ejus per prædestinationem.21

Verum, ut Lucas ait in Actibus :22 Crediderunt quotquot præordinati erant ad vitam æternam.23 De quibus jam subditur : Quotquot autem receperunt eum per fidem formatam. Universaliter loquitur, dicendo, Quotquot, quoniam non est personarum acceptor Deus. Dedit eis potestatem, hoc est idoneitatem, seu gratiam efficacem, filios Dei fieri, hoc est per quam fiunt filii Dei adoptivi.24

Sed quæritur, quum homines fiant filii Dei eo ipso quod credunt in Christum, quemadmodum ait Apostolus ad Galatas, Omnes vos filii Dei estis per fidem in Christo Jesu :25 quomodo recipientibus Christum per fidem, datur potestas filios Dei fieri, et non potius ipsa filiatio adoptiva?

Et respondendum dupliciter: Primo, quod licet homo dum convertitur ad Christum per fidem et dilectionem, efficiatur adoptivus filius Dei, hoc tamen non est nisi in quantum habet propositum recipiendi Baptismum, in quo spiritualiter renascitur, et filiatio adoptiva perficitur. Omnibus ergo qui receperunt Christum, dedit ipsemet Christus secundum quod Deus, potestatem filios Dei fieri perfecte in fonte Baptismatis, quod non datur adultis nisi credentibus, imo nulli nisi fidem profiteatur, vel per se, si sit compos rationis, vel per alium, si sit infra annos discretionis. In Baptismo autem gratia augetur, character imprimitur, et homo Christo perfecte conformatur et incorporatur, atque ab omni labe peccati ac reatu pœnæ absolvitur, ut sit omnino filius Dei. Secundo respondetur, quod omnibus qui Christum nunc per fidem recipiunt, datur potestas filios Dei fieri, filiatione gloriæ consummata in patria. Per fidem enim pervenitur ad speciem. Filiatio quoque gratiæ adoptionis ordinatur ad filiationem gloriæ beatificæ fruitionis. Filiatio autem fundatur in assimilatione. Quoniam ergo per Christi adventum data est hominibus participatio divini esse, et supernaturalis similitudo cum Deo, idcirco recipientibus ipsum datur præfata potestas. Per fidem quippe inchoatur in nobis supernaturalis cognitio patriæ, quæ quantum ad suam plenitudinem, Deo est propria. Per gratiam quoque gratum facientem ponitur anima in esse supernaturali, divino ac meritorio, tamque accepta ac similis Deo efficitur, ut etiam vitam æternam de condigno mereatur.

His qui credunt in nomine ejus, loquendo de nomine nominato, hoc est in ipso Christo, fide formata. Quum itaque Verbum sit Filius naturalis, qui ei per fidem uniuntur, atque per caritatem incorporantur, efficiuntur filii adoptivi. Filiatio autem adoptiva, quæ fit per gratiam, qua homines fiunt participes hereditatis Patris adoptantis, est participatio filiationis naturalis. Hinc ad Romanos dicit Apostolus: Si filii, et heredes, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi.2627 Et rursus: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba (Pater).

Deinde Evangelista distinguit generationem spiritualem, per quam filiatio adoptiva acquiritur, a generatione carnali. Qui credentes et filii adoptivi, non ex sanguinibus, id est seminibus viri ac feminæ. Semen enim est superfluum alimenti sanguinei et sanguis coagulatus. Itaque, Non ex sanguinibus, id est semine viri, in quo est virtus formativa, et semine mulieris, quæ præbet in generatione materiam. Neque ex voluntate carnis, id est concupiscentia sensualitatis, vel feminæ, quæ nomine carnis exprimitur, quoniam mollior, et in ratione debilior; neque ex voluntate, id est concupiscentia, viri; sed ex Deo nati sunt, id est divina virtute et gratia spiritualiter regenerati, ac divinum esse sortiti. Nam loquendo de esse naturæ, tunc nati sunt ex seminibus parentum sicut et infideles; sed loquendo de esse gratiæ, per quod constituti sunt filii Dei adoptivi, nati sunt ex Deo, tanquam ex patre principali, hominem sibi assimilante ac deificante. Porro in generatione carnali ac naturali, semen se habet per modum causæ materialis, parentes per modum causæ efficientis; concupiscentia vero movet ad actum. Potest autem per voluntatem carnis et viri intelligi appetitus superior seu intellectivus, qui actum generationis imperat, vel ei consentit.

C

D

Footnotes

  1. Matth. III, 2. ↩

  2. 1 Joann. I, 5. ↩

  3. Job XXV, 5; XV, 15. ↩

  4. Ps. CXLIV, 14. ↩

  5. 1 Tim. II, 4. ↩

  6. Ps. LXXI, 17. ↩

  7. Joann. XII, 32. ↩

  8. Jer. XXIII, 24. ↩

  9. Prov. XV, 29. ↩

  10. Ps. LXXII, 11. ↩

  11. Hebr. iv, 13. ↩

  12. Baruch. III, 38. ↩

  13. Joann. III, 16. ↩

  14. Joann. VII, 7. ↩

  15. Tit. I, 16. ↩

  16. Joann. IX, 24. ↩

  17. Is. LXIV, 1. ↩

  18. Ps. XVIII, 7. ↩

  19. Is. XLIX, 5. ↩

  20. C Is. I, 2. ↩

  21. II Thess. III, 2. ↩

  22. II Tim. II, 19. ↩

  23. Act. XIII, 48. ↩

  24. Act. X, 34. ↩

  25. Galat. III, 26. ↩

  26. Ibid. 15. ↩

  27. Rom. VIII, 17. ↩

Chapter 5 of 51