Articulus 1
SECUNDUM JOANNEM
DE DIGNITATE ET EXCELLENTIA SACRATISSIMI EVANGELISTÆ S. JOANNIS, ET QUOD LIBER EVANGELII JOANNIS UNIVERSOS SCRIPTURÆ CANONICÆ LIBROS EXCEDIT.
HIC est discipulus in tantum inter discipulos reliquos prædilectus a Christo, ut hac circumlocutione, Discipulus quem diligebat Jesus, significetur in præsenti evangelio, quasi ipsum solum amasset.1 Ipse exstitit unus trium Apostolorum qui suscitationi puellæ, transfigurationi dominicæ, ac trinæ orationi Christi tempore passionis interfuerunt.234 Denique ipse solus in Cœna supra pectus Jesu recubuit seu quievit, reclinans se in sinu Jesu. Tuncque, secundum Augustinum et Bedam, ex fonte dominici pectoris bibit quod postea in evangelio propinavit.5 Quod non est intelligendum quasi in hora illa impletus sit spiritu sapientiæ, et illustratus a Christo evangelica veritate, præsertim quum ipso testante, dum post resurrectionem Maria Magdalene sibi retulisset Dominum a monumento sublatum, ipse sic esse crediderit:67 nondum enim sciebat (ut ipsemet ait) Scripturas. Quomodo ergo tunc bibit, nisi quod ille8 recubitus fuit signum ac dispositio, causa quoque meritoria, in quantum ex magna dilectione processit, futuræ illuminationis Spiritus Sancti? Hunc Christus a nuptiis ubi aquam in vinum convertit, vocavit, ut recitat Beda; eique tempore passionis Matrem suam virgineam ac superdignissimam commendavit.9
Hic sanctus Apostolus in ferventi oleo positus, exivit illæsus, quatuor mortuos suscitavit, totiusque Asiæ rexit ac fundavit Ecclesias. Ipse est præclarissimum jubar Ecclesiæ, non dumtaxat evangelii, sed trium quoque epistolarum et Apocalypsis radiosus descriptor. Præterea, quantus fuerit in corde divini ac magni Dionysii, innotescit in ea quam Joanni misit epistola, ubi inter cetera loquitur: Ave, vere dilectissime, vere amabilium et desiderabilium ac dilectorum valde dilectissime.
Denique, quamvis tota Scriptura canonica tractet de Deo tanquam de objecto, specialiter quoque Prophetæ, Apostoli et Evangelistæ loquantur de Christo ut promisso vel misso; nihilo minus evangelicum volumen S. Joannis universis Scripturæ codicibus rite præfertur, quoniam de Divinitate ac Trinitate, de divinæ essentiæ unitate, de Personarum distinctione, de æterna atque divina Christi generatione et Sancti Spiritus processione, de duplici Christi natura, multiplici actione et una persona, plenius, clarius atque profundius scribit.10 Ea quoque supplevit quæ alii Evangelistæ omiserunt, videlicet signa, documenta et opera facta a Christo ante incarcerationem Joannis Baptistæ. Insuper, de doctrina et sermonibus Salvatoris Joannes valde sublimius scribit, quam ceteri Evangelistæ : propter quod designatur in prophetica quatuor animalium visione Ezechieli ostensa, per aquilam, quæ altius volat, solareque lumen clarius inspicit.11
Scripsit autem Evangelium post alios Evangelistas. Quum enim demoraretur in exsilio Patmos, insurrexerunt in Asia et in Epheso hæretici, asserentes Christum esse hominem purum, nec tempore præcessisse Mariam.12 Quum ergo reversus esset Joannes a Patmos ad Ephesum, prout Areopagita Dionysius ei prophetavit, rogatus est ab episcopis Asiæ, ut de Christi divinitate, de qua alii Evangelistæ pauca scripserunt, plenius scriberet, imo Evangelium Christi plenissime conscribendo elucidaret, quo tam præsentes quam futuros damnaret errores, omniumque credentium instrueret animas. Quod Spiritu Sancto invocato, et communi jejunio ac prece præmissis, effecit. Dicitque Alcuinus, quod a tempore ascensionis Christi per annos sexaginta quinque absque adminiculo scribendi prædicavit.
Ad hujus igitur evangelii sacrosancti elucidationem, tanto accedo humilius, et Sancti Spiritus illustrationem invoco affectuosius, quanto sublimior est ejus materia, atque declivior ac insufficientior propriæ rationis intelligentia. Sed nec intendo cursorie pertransire, neque extranea introducere, sed textus declarationi ac moralitati viribus totis insistere.
Footnotes
Chapter 2 of 51