Articulus 5
EXPLANATIO HUJUS PRIMI CAPITULI, AB EO LOCO QUO SCRIPTUM EST : ET VERBUM CARO FACTUM EST.
SUPRA declaravit Evangelista quod Verbum Dei fuit ab æterno. Nunc pandit quod factum est in tempore, dicens : Et Verbum caro factum est. Item asseruit filios Dei adoptivos natos non esse ex sanguinibus. Ne quis ex hoc opinaretur quod multo minus Filius Dei naturalis natus esset ex semine seu sanguine, ideo docet quod Verbum factum est caro, nascendo ex semine Patriarcharum atque ex sanguine Virginis. Iterum, quoniam dixit homines fieri filios Dei, ostendit hoc non esse impossibile nec incredibile, quum Filius Dei factus sit filius hominis. Itaque, Verbum, id est unigenitus Filius Dei verus Deus, in se æternaliter subsistens, caro, id est homo verus, factum est, assumendo humanam naturam ad propriam personalitatem, utpote substantificando eam in semetipso, conferens ei subsistere in eodem esse in quo et Verbum subsistit, ita quod Verbi atque assumptæ humanitatis est una hypostasis, eademque suppositalitas seu subsistentia personalis : nam et ipsum Verbum est suppositum substantificans humanitatis sibi unitæ. Sumitur ergo hoc loco pars pro toto, videlicet caro pro homine, quemadmodum et in Psalmo, Ad te omnis caro veniet;1 in Isaia quoque, Videbit omnis caro quod os Domini locutum est;23 itemque, Videbit omnis caro salutare Dei nostri. Sic etiam infra ait Salvator ad Patrem :4 Dedisti ei potestatem omnis carnis.
Denique Verbum factum est homo, assumendo simul in eodem instanti animam rationalem tunc primo creatam, et carnem humanam ex purissimis sanguinibus sanctissimæ atque dignissimæ Virginis sumptam, et a Spiritu Sancto formatam ac organizatam, rationalique anima informatam : sic quod in eodem instanti creata est anima Christi, et caro ejus formata ac animæ copulata, et utrumque simul a Verbo assumptum. Nunquam tamen caro et anima, vel humanitas Christi, habuit propriam personalitatem aut subsistentiam; sed in momento suæ creationis ac partium suarum mutuæ unionis, assumpta est ipsa humanitas a Verbo, et supposita in ipso. Sic Virgo vere concepit Filium Dei, Deum ac hominem, præbendo materiam anima Christi informatam, ac Verbo immediate unitam. Hoc est novum et supernovum, omniumque novorum ac mirabilium novissimum ac mirabilissimum, de quo vaticinatus est Jeremias : Novum, inquiens, faciet Dominus super terram, Mulier circumdabit virum.5 Circumdedit enim in utero sacratissimo puerum Jesum, virum, non ætate et quantitate, sed sapientia et virtute.
Incarnatus est ergo Filius Dei, ut nos efficiamur divinæ consortes naturæ, percipiendo meritis Christi copiosissimam gratiam in præsenti, æternamque beatitudinem in futuro.6 Inclinavit et humiliavit se ipsum, servilem formam accipiens, ut nos in cœlestibus exaltaret, et angelis parificaret;7 similitudinem carnis peccati assumpsit, ut nos ab omni macula culpæ purgaret.8 In quibus apparet magnitudo divinæ dilectionis, atque dignatio summæ majestatis ad genus humanum. Quum enim amoris sit amantem et amatum unire, unum in alium transponere, eosque inseparabiliter colligare, constat quod Deus ineffabiliter nos amavit, quoniam nostram naturam sibi immediatissime copulavit, videlicet unione hypostatica, eamque in se quodammodo transformavit atque transposuit, et sibi indissolubiliter counivit : nam et in triduo mortis manserunt corpus et anima Verbo unita.
In Christo ergo sunt duæ naturæ, et una hypostasis seu persona; sunt quoque in eo duæ generationes, et una filiatio, puta divina. Generatio namque pertinet ad naturam, filiatio ad personam. Per hanc Verbi incarnationem, incomprehensibiliter prorsusque inenarrabiliter honorificata ac sublimata est, non solum humanitas Christi, sed totum insuper genus humanum. Quid enim tam gloriosum atque magnificum esse potest hominibus, ut hoc quod Deus noster factus est frater noster, quod Creator noster factus est noster Salvator, quod judex noster factus est noster advocatus ?91011 Nonne perfectio creaturæ est assimilari suo Creatori ? Per Verbi autem incarnationem, assimilati sumus nostro Creatori similitudine speciei specialissimæ. Imo, si rite intelligo, per incarnationem hanc benedictam, facti sumus naturales fratres naturalis Filii Dei, utpote ejusdem naturæ cum Filio Patris æterni. Non tamen sumus naturales filii Patris Verbi, quia non sumus naturales fratres Verbi secundum naturam illam qua convenit ei esse naturalem Filium Dei, sed ratione naturæ assumptæ. — Amplius autem incarnatio ista sanctissima maxime auget spem nostram, caritatem quoque summe inflammat. Quomodo enim diffidere possumus de misericordia et benevolentia ejus qui propter nos in tantum exinanivit se ipsum, qui tanta dilectionis signa nobis ostendit, qui ita prævenit nos in benedictionibus suæ dulcedinis?1213 Quid etiam ita caritatem accendere potest, sicut tantorum exhibitio beneficiorum, et quod tantum dilecti ac ante dilecti sumus a Deo nostro, quod tam propinque ac intime se nobis univit quod una persona cum natura nostra effectus est, quod ultra omnem creaturam subcœlestem, cœlestem et supercœlestem, nostram exaltavit naturam ?
Magna, ni fallor, et inæstimabilis est virtus horum verborum : Verbum caro factum est. Quæ decet nos cum omni humilitate interiori et exteriori, seu corporis prostratione, inclinatione vel genuflexione proferre, ut humiliemus nos illi qui propter nos humiliavit se ipsum, quum esset Altissimus; cum summa quoque reverentia et gratitudine cordiali ac mentis fervore, ut honoremus ac diligamus eum gratissimo animo, qui prior eatenus honorificavit atque dilexit nos.14
Quæritur, cur potius Verbum quam Pater vel Spiritus Sanctus incarnatum est. Et respondendum, quod propter diversas causas. Primo : nam Verbo seu Filio appropriatur similitudo Patris cum Patre. Homo autem peccavit, Dei similitudinem inordinate appetendo :15 unde peccatum hominis fuit quodammodo specialiter contra Filium. Propter quod Pater zelans pro Filio, hominem condemnavit. Filius vero videns Patrem pro se zelatum, atque sui occasione honore sibi ab hominibus impendendo privatum, pro Patre quoque zelatus est. Unde ad recuperandum Patris honorem hominumque salutem, voluit incarnari. Secundo, quoniam homo habet specialem assimilationem cum Verbo. Nam Verbo appropriantur ea quæ pertinent ad intellectum ; homo quoque recipit speciem a perfectione intellectuali, videlicet ab esse rationali. Tertio, quoniam incarnatio ordinatur ad beatificam visionem; visio autem hæc respicit intellectum a quo profluit, et verbum ab intellectu procedit : sicque propter convenientiam Verbi cum visione beatifica, congruebat ei incarnatio ista salvifica. Quarto, quoniam Verbum est media in Trinitate Persona : idcirco conveniebat ei incarnatio et ratio mediatoris, ut esset Deus et homo.
Postremo, protestante Simeone justo ac timorato, hoc Verbum incarnatum positum est in signum cui contradicetur.1617 Propterea omnia loca sacræ Scripturæ plena
B
C
D sunt scandalis, secundum Hieronymum: non quod electi, qui sunt docibiles Dei, scandalizentur in verbis Scripturæ, sed reprobi volentes scrutari inscrutabilia Dei, sacramque Scripturam proprio intellectu metiri.18 Unde ex hoc quod dictum est, Verbum caro factum est, homines perditissimi in intolerabiles inciderunt errores. Arius namque et Eunomius asserebant, quod Verbum Dei sic factum est caro, quod solam carnem assumpsit, non animam. Dicebant enim, quod Verbum esset pura creatura, carni Christi loco animæ copulata. Apollinaris hæreticus dixit, quod Verbum sic factum est caro, quod aliquid Verbi in carnem mutatum est, et quod in Christo non fuit anima rationalis, quoniam vicem animæ intellectivæ suppleverit Verbum, fuerit tamen in eo anima sensitiva: quo concesso, Christus potius esset Deus et bestia, quam Deus et homo. Ebion autem, Cerinthus atque Photinus dixerunt, quod Verbum factum est caro per solam gratiæ unionem. Dixerunt enim, quod Christus esset purus homo, et non diceretur Deus nisi ob suæ sanctitatis et gratiæ excellentiam. Quorum errores quantum ad hoc secutus est inimicus Dei Nestorius, dicens quod Deitas non fuit in Christo nisi sicut in templo, affirmans quod ex Verbo et humana natura non constet una persona. Eutyches vero confinxit, quod Verbum sic factum est caro, quod ex natura divina et humana resultet in Christo una natura, sicut et una persona: quo dato, divina natura esset mutabilis, et Christus non esset Deus, nec homo, sed aliquid habens naturam mixtam ex divina atque humana natura. Sabellius dixit Patrem incarnatum. Manichæus asseruit Verbum carnem factum, non vere, sed tantum phantastice. Valentinus autem dixit, quod Verbum factum est caro, non assumendo corpus ex Virgine, sed secum illud portando de cœlo, ita quod corpus Christi fuerit de natura cœlestium corporum.
Universos errores istos stultissimos dam-
Anat Ecclesia, asserens Verbum veraciter assumpsisse totam naturam humanam, quatenus illa natura vinceret diabolum in Christo, quæ victa fuit ab eo in homine protoplasto. Denique hoc Christus assumpsit, quod sanandum redimendumque fuit. Quemadmodum ergo caro et anima rationalis infectæ erant peccato, ita utræque Verbo unitæ sunt, ita quod unio ista facta est in persona directe et immediate, tanquam in termino, non in natura hoc modo, nam utraque natura retinet suas proprietates naturales, et sine confusione, perturbatione ac commixtione unitæ sunt, una manente persona. Quum autem dicitur, Verbum caro factum, passum ac mortuum, non insinuatur aliqua mutatio facta in ipso Verbo secundum se, sed in natura assumpta, quæ tam propinque ac intime conjuncta est Verbo, ut quod est unius, prædicetur de alio, videlicet humana de Verbo, et divina de homine; sed quid propter quid dicatur, est attendendum.
Postremo opinor quod Spiritus Sanctus non sine præcipuis causis dixit per Evangelistam, Verbum caro factum est, potius quam, Verbum factum est homo: primo, ut magnitudo divinæ inclinationis seu exinanitionis ostenderetur; secundo, ut futurum Manichæorum errorem destrueret, incarnationisque veritatem apertissime demonstraret. — Itaque Deus factus est homo, ut nos deificemur: illius ad ima descensio, nostra est ad summa promotio.
Et habitavit in nobis, id est in natura nostra quam induit, quæ fuit velut templum ac tabernaculum Verbi assumentis atque Divinitatis intus latentis. Unde et dixit Judæis, Solvite templum hoc:19 quod dixit de templo corporis sui, prout Evangelista exposuit.20 In ceteris Sanctis habitat Verbum per fidem et gratiam;21 in Christo homine habitavit per hypostaticam unionem, et beatificam visionem, atque inseparabilem copulam. Vel sic, Habitavit in nobis, id est, inter nos commorari ac conversari dignatus est, prout dictum fuit per Baruch : Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.22 Hinc quoque per Zachariam prædixit : Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui;23 et per Isaiam :24 Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum.
Et vidimus gloriam ejus. Gloria in Scripturis diversis modis accipitur : interdum pro majestate, interdum pro clara cum laude notitia, interdum pro beatitudine seu lætitia, interdum pro quacumque excellentia seu opere magno. Apostoli ergo viderunt oculo corporali gloriam Verbi incarnati, id est magnificentiam miraculorum ipsius : et claritatem quam habuit in transfiguratione viderunt Petrus, Joannes et Jacobus; claritatem vero et excellentiam ejus post resurrectionem viderunt omnes Apostoli.2526 Porro majestatem Divinitatis in carne latentis, et beatitudinem animæ Christi Deo semper fruentis, viderunt Apostoli oculo intellectuali seu visu interiori per fidem, præsertim post resurrectionem et Spiritus Sancti missionem. Excellentiam quoque ejus in prædicando et operando viderunt, quomodo erat docens sicut potestatem habens, et novam ac propriam legem tradens;2728 dæmones imperiali verbo ejiciens, atque ad nutum propria virtute miracula faciens; cordium arcana aperiens, cuncta futura prænoscens; post resurrectionem clausis januis intrans, Spiritum Sanctum insufflans, in conspectu discipulorum ascendens.29 Et quoniam omnia ista fuerunt supra hominem, et ultra omnem potestatem creatam, solique Deo possibilia, ideo subditur :30 gloriam quasi Unigeniti a Patre, id est, talem ejus gloriam vidimus, qualem decet videri et esse in unico naturalique Filio Patris æterni. Et ita, quod ait, Quasi, non denotat similitudinem, sed veritatem. Unde Evangelista omnem excellentiam Christi breviter innuens, dicit, Vidimus gloriam ejus quasi Unigeniti a Patre : ac si de aliquo rege cum maximo apparatu intrante, diceremus, Ipse intravit quasi rex, id est tam clare atque potenter, ut spectat ad regem.
Propter hanc visionem Christus dixit Apostolis : Beati oculi qui vident quæ vos videtis.31 Hinc per Isaiam fuerat prophetatum : Simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt.32 Et iterum dixit Isaias : Erunt oculi tui videntes præceptorem tuum;33 et aures tuæ audient vocem post tergum monentis. Et Psalmista :34 Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto.
Postremo omnia, etiam humana et infima, quæ in Christo fuerunt, gloria et honore ornantur, imo supernaturalibus magnificentiis decorantur, divinisque plena fuerunt præconiis.35 Nam conceptus et natus est ex muliere;36 sed mulier ista ante partum, in partu, et post partum virgo permansit, omnique macula caruit, tota pulchra ineffabiliterque sanctissima :37 et hoc utique gloriosissimum fuit. Denique hanc conceptionem ac nativitatem prædixerunt Prophetæ ac Patriarchæ, quam nuntiaverunt et Angeli.38 Turpissima quoque et acerbissima morte occisus est : sed tempore passionis sola voce omnes adversarios suos dejecit in terram;39 et quum in cruce penderet, supernaturaliter obscuratus est sol, mota est terra;40 et cum resurgente multi Sancti dudum mortui surrexerunt.41
Vidimus etiam eum, plenum gratiæ. De plenitudine gratiæ Christi multa possem inducere; sed breviter perstringendo, sciendum quod secundum doctores, fuit et est in Christo triplex gratia, utpote gratia unionis, gratia habitualis, et gratia capitis. Alii dividunt sic, quod in Christo fuit gratia unionis, gratia singularis personæ, et gratia capitis. Sed redit in idem, quoniam gratia singularis personæ fuit habitualis, sicut et gratia capitis : ideo illi per gratiam habitualem intelligunt gratiam illius personæ singularis, hominis Christi.
Gratia autem unionis in Christo, non est quid creatum, sed ipsemet Deus gratio-se, gratis et pie uniens naturam humanam divinæ, vel esse personale Verbi humanitati unitum. De hac gratia intelligendum est verbum Augustini, dicentis, quod so-la gratia factum est ut homo sit Deus, et quod humana natura unita est Verbo. Quum enim unio Verbi ac hominis sit summa et propinquissima, scilicet perso-nalis, certum est quod non sit facta per aliquam gratiam creatam ac habitualem intermediam. — Gratia vero habitualis in Christo, est donum supernaturale, perso-nalem consequens unionem, operationes Christi perficiens. Quæ gratia tanta fuit in Christo, quod major gratia communi-cari non potest creaturæ. Tota nempe ca-pacitas intellectualis creaturæ vel ra-tionalis, quantum ad gratiæ receptionem, fuit in anima Christi repleta. Eratque gratia ista summe perfecta atque plenissima, ra-tione immediatæ ac hypostaticæ unionis hominis Christi cum Verbo. Quanto enim intellectualis creatura fonti gratiarum Deo sublimi vicinius copulatur, tanto gratia ampliori perfunditur. Quemadmodum er-go humanitas Christi incomparabiliter præ ceteris omnibus vicinius unita est Verbo, sic gratia ejus omnium electorum gratiam incomparabiliter pene, non tamen simpliciter infinite, excedit. — Insuper, quo-niam Christus est salvator, mediator et caput totius Ecclesiæ militantis ac trium-phantis, ideo habet omnibus de sua pleni-tudine communicare, spiritualem sensum atque vivificum motum influere, sicut et caput influit membris sensum ac motum. Idcirco ponitur in Christo gratia capitis, hoc est exuberans habitus gratiæ, ex cu-jus redundantia alii gratiam sortiuntur. Gratia tamen immediate a Deo creatur; sed gratia Christi asseritur causa gratiæ aliorum per modum causæ instrumenta-lis, exemplaris, seu meritoriæ. Unumquod-que autem operatur per id per quod est in actu. Quoniam ergo Christus per gra-tiam habitualem seu personalem, est in
1 Tim. II, 5.
Ephes. I, 22.
Ephes. I, 23. actu gratiæ perfectissimo, ideo per eam-dem gratiam influit aliis. Unde gratia ha-bitualis et gratia capitis non distinguun-tur in Christo realiter, sed gratia capitis superaddit gratiæ habituali rationem su-perabundantiæ. — Patet ergo, quod gra-tia unionis in Christo sit simpliciter in-finita, quum sit ipsemet Deus, qui est gratia effective gratificans, sicut appella-tur natura naturans. Alia gratia, quum sit quid creatum, non est simpliciter in-finita in Christo.
B Quæritur, quid magnum est Christo, quod dicitur plenus gratia, quum de Jo-anne Baptista prædixerit angelus : Spiritu Sancto replebitur ex utero matris. Ste-phanus quoque plenus gratia et fortitu-dine fuisse describitur; et de Apostolis legitur, quod repleti sunt omnes Spiritu Sancto. Dicendum, quod gratia dicitur ple-na dupliciter : Primo, ex parte gratiæ, quum tanta est intensive ac virtualiter, quod major esse non valet : sicque ple-nitudo gratiæ est propria Christo. Secun-do, ex parte subjecti, ut quum quis habeat gratiam tantam, quod operationes ad quas divinitus ordinatur, facile exsequi potest : et ita Sancti dicuntur fuisse gratia pleni, secundum exigentiam sui status ac pro-priæ conditionis. Tanto enim gratia dici-tur plenior, quanto redundare potest in plures. Plenum autem opponitur vacuo. Unde quemadmodum aliqua nuncupantur diversimode vacua, sic multipliciter plena dicuntur.
C Præterea fuerunt in Christo gratiæ gra-tis datæ, quæ ordinantur ad fidei mani-festationem et aliorum utilitatem, videlicet gratia prophetiæ et miraculorum, donum linguarum, etc. Dona vero Spiritus Sancti fuerunt in eo excellentissimo modo; vir-tutes quoque morales et intellectuales, eo modo quo, secundum Plotinum magnum Platonicum, virtutes heroicæ insunt ho-minibus purgati defæcatique animi. Quæ-dam tamen virtutes imperfectionem in-cludunt circa objectum, ut fides et spes; vel circa subjectum, ut pœnitentia. Fides42
Luc. I, 15.
Act. VI, 8.
Ibid. II, 4.
1 Cor. XI, 7.
Ibid. 10. namque includit defectum et obscuritatem notitiæ, spes vero absentiam et exspectationem boni optati. Hæ ergo virtutes non fuerunt in Christo, cujus anima a suæ creationis principio vidit Deum per speciem, plenamque sortita est felicitatem.
Et veritatis. Verbum incarnatum plenum fuit veritate, id est Divinitate, secundum Augustinum et Bedam, quia in ipso habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter, secundum Apostolum. Veritas quoque increata appropriatur Filio ab intellectu Patris profluenti. Fuit etiam plenum veritate, id est omni cognitione et sapientia, quia in ipso sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. Fuit etiam et est in Christo sapientia increata, quæ realiter idem est quod Verbum ac divina essentia; item, sapientia Beatorum seu patriæ, quoniam anima ejus vidit semper Deum per speciem, cognovitque omnia in Verbo, quæ Deus cognoscit notitia visionis, videlicet universa præterita, præsentia, et futura. Est quoque in Christo scientia indita seu infusa, qua per species sibi concreatas agnoscit res in propriis naturis, ordinibus atque generibus: quemadmodum angeli, secundum Augustinum, cognoscunt res cognitione vespertina, et
Adam cognovit creata in paradiso ante ruinam. Præter istas scientias ponunt quidam in Christo scientiam acquisitam, ita quod intellectus possibilis animæ Christi abstraxit ab intellectu suo agente species rerum sensatarum. Nulla enim naturalis perfectio defuit Christo: unde ad ejus perfectionem pertinuit, quod easdem res diversis modis atque scientiis novit. De hac scientia dicunt loqui Apostolum ad Hebræos: Didicit ex his quæ passus est, obedientiam.43 Insuper Christus plenus fuit veritate vitæ, veritate doctrinæ, et veritate justitiæ.
Huic autem verbo Joannis, consonat illud Lucæ: Puer Jesus crescebat plenus sapientia, et gratia Dei erat in eo.44 Imo tam plenus fuit gratia a principio suæ conceptionis in Virgine, quod nunquam profecit in gratia habituali, sicut nec in sapientia, nisi ponamus in eo sapientiam acquisitam. Unde quod Lucas dicit, profecisse gratia et sapientia apud Deum et homines, intelligendum est quantum ad manifestationem, sicut post resurrectionem dicitur ei data omnis potestas in cœlo et in terra;45 vel quantum ad usum. — Postremo dicitur Christus plenus veritate, quoniam implevit et verificavit ea quæ scripta erant de ipso.
Deinceps Evangelista confirmat quæ dixit de excellentia Verbi incarnati, testimonio Præcursoris. Joannes Baptista testimonium perhibet de ipso: quemadmodum dictum atque expositum est, Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine. Et clamat magno affectu, sublimique voce, tanquam certus de veritate, nec metuens prædicare eminentiam Filii Dei. Dicit autem Evangelista de Præcursore principaliter, Perhibet, et, Clamat: nam quamvis verba ore Joannis Baptistæ prolata diu transierint, tamen verba ejus incessabiliter repetuntur, et ipse in Evangelio indesinenter testimonium perhibet Christo et clamat. Quid ergo de Christo testetur, subjungitur.
Hic Unigenitus Patris plenus gratia et veritate, erat ab æterno, quia in principio erat Verbum, et etiam nunc est, semperque erit ille, quem dixi esse regem Messiam, Salvatorem mundi; vel, Quem dixi, id est, futurum prænuntiavi, et de quo testificatus sum verba sequentia: Qui post me, id est post meam prædicationem ac baptizationem, venturus est in publicum, manifeste docendo, miracula faciendo, atque per suos discipulos baptizando. Non utique loquitur Joannes de adventu Christi in mundum, quoniam incarnatio et nativitas Christi humana jam diu fuerunt præteritæ; sed Christus, qui usque ad tricesimum suæ ætatis annum latuit, post prædicationem Joannis venit in publicum. Ante me factus est, id est mihi præpositus et prælatus seu dignior factus, etiam secundum naturam assumptam, cujus dignitas et gratia omnium creaturarum simul sumptarum dignitatem gratiamque excellit, per hypostaticam ejus unionem cum Verbo.46474849 Unde ratio prælationis subjungitur: quia prior me erat, secundum divinitatem, in qua coæternus est Patri. Quoniam ergo persona Verbi æterna est, idcirco ipsa secundum naturam assumptam omni creaturæ præficitur. Nec obstat illud Psalmistæ, quod Apostolus ad Hebræos allegat de Christo: Minuisti eum paulo minus ab angelis.5051 Quamvis enim Christus, quantum ad corporis passibilitatem et assumptæ humanitatis naturalem seu specificam dignitatem, minor angelis fuit, absolute tamen loquendo major exstitit illis, secundum suam humanitatem, imo secundum corpus et animam, ut Verbo unita omniumque gratiarum charismatibus adimpleta.
Ex hoc verbo vitali quo ait Joannes de Christo, Ante me factus est, sumpsit Arius occasionem letalis erroris, asserens Verbum secundum naturam Verbi factum, quum certum sit quod Joannes præcessit ipsum Verbum secundum quod incarnatum: unde Verbum non potest dici factum ante Joannem, nisi secundum propriam naturam. Sed argumentum istud facillime solvitur, quia laborat in æquivocis: non enim jam sumitur factum esse, pro productione rei quantum ad esse de non esse, sed sicut expositum est. Juxta quem sensum Manasses primogenitus filius Joseph patriarchæ, dicere potuit de fratre suo Ephraim, Qui post me venit seu natus est, ante me factus est, quia sublimius benedictus, atque præpositus mihi a patriarcha Jacob:52 ut patet in Genesi. Juxta hunc modum Baruch ait: Facti sumus subtus, et non supra. Potest nihilo minus exponi de Christo secundum assumptam humanitatem, et factione proprie dicta. Eritque sensus: Ante me, id est ante generationem seu nativitatem meam ex utero, factus est, id est quantum ad corporis sui perfectam organizationem quoad lineamentorum distinctionem, quamvis non quoad debitam quantitatem; et item, Ante me factus est, quoad animæ suæ perfectionem in omni sapientia, dono, virtute et gratia Spiritus Sancti. Christus enim in primo suæ conceptionis instanti habuit corpus et animam prædictis modis perfecta, et tunc Joannes nondum factus fuit his modis.
Porro quæ sequuntur, Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, dicit Origenes esse verba Joannis Baptistæ. Et hoc videtur: primo, ex ordine vel serie textus; secundo, ex parte conjunctionis copulativæ et, connectentis sequentia præcedentibus; tertio, quia post verba sequentia immediate subjungitur: Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes ad eum. Secundum Hieronymum vero, Augustinum et Bedam, sunt verba Joannis evangelistæ redeuntis, et exsequentis post introductionem testimonii Joannis Baptistæ, quod supra dixit: Et Verbum caro factum est, et vidimus gloriam ejus. Itaque, secundum istos, Evangelista prosequitur quid de Christi humanitate sentit, et quomodo Apostoli viderunt gloriam ejus, quum dicitur:
Et de plenitudine ejus, id est de plena et superabundanti gratia Christi, nos omnes accepimus aliquam portionem, seu gratiam particularem: quemadmodum ait Apostolus, Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus;5354 itemque, Alii datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, alii gratia sanitatum, etc.; et iterum, Unicuique (inquit) nostrum data est gratia, secundum mensuram donationis Christi.55 Accepimus ergo de plenitudine ejus gratiam subsequentem et bene agendo adeptam ac meritam, pro gratia primo infusa pure gratis collata. Nemo enim primam gratiam gratificantem valet mereri, quum sine gratia nihil sit meritorium, et tanta est dignitas gratiæ, quod ex puris naturalibus mereri non potest; sed ea gratis accepta, potest homo per eam adipisci gratiam ampliorem, imo de condigno mereri gratiæ incrementum.
Quoniam ergo gratia sequens, seu major vel aucta, datur pro actu meritorio procedente a gratia prima, ob id dicimur accipere gratiam pro gratia. Vel, Accepimus de plenitudine ejus, id est de sapientia, pietate et gratia Christi, gratiam novi Testamenti, id est evangelicam legem et gratiam, pro gratia veteris Testamenti, id est loco Mosaicæ legis. Utraque autem lex gratia appellatur, quoniam gratis et misericorditer data. Vel sic: Accepimus gratiam membrorum, videlicet gratiam nobis concessam, pro gratia capitis, id est merito et efficacia gratiæ Christi, qui quolibet vitæ suæ actu quem habuit ut viator, ex gratia profluente meruit nobis gratiam in præsenti, et gloriam in futuro. Sibi ipsi enim non meruit gratiam gratum facientem, nec beatificam visionem, sed membris suis, quæ participant gratiam capitis per fidem et sacramenta Ecclesiæ. Secundum Magistrum vero Sententiarum, quoniam nostra merita et præmia sunt Dei dona, eo quod ex gratia sola liberalitate Dei infusa dependeant, ideo potest sic accipi: Accepimus gratiam, id est meritum vel præmium, pro gratia, quæ est causa meriti vel mercedis. Quum ergo Deus remunerat nostra merita, remunerat sua dona, donatque gratiam super gratiam, juxta illud:56 Habenti dabitur, et abundabit. Augustinus quoque et Beda exponunt sic: Accepimus jam in spe, gratiam pro gratia, id est vitam æternam pro fide.
Quæritur, quum gratia Christi sit accidens, quod non migrat de subjecto in subjectum, et quum solus Deus sit gratiæ dator, quomodo dicimur de plenitudine gratiæ Christi accepisse. Rursus, quomodo gratia gratis confertur, si datur merito Christi. — Et respondendum ad primum, quod non dicimur accepisse de plenitudine Christi, quasi particulam gratiæ ejus acceperimus, ita quod gratia Christi sit divisibilis, et eadem numero sit primo in Christo, deinde in nobis; sed quia plenitudo gratiæ Christi est causa instrumentalis, dispositiva ac meritoria, per quam singulis electis hominibus datur gratia secundum aliquem gradum, sola vero Divinitas est causa efficiens gratiæ. De plenitudine autem gratiæ Christi omnes, præsertim Apostoli, acceperunt, acceptando gratiam non dumtaxat pro habitu gratiæ gratum facientis, quæ ponitur in essentia animæ, sed pro quocumque dono supernaturali vel supernaturaliter dato, quamvis sit naturale in se. Nam de plenitudine sapientiæ Christi, accepimus evangelicam legem; de plenitudine vero sanctissimæ conversationis suæ, accepimus boni exempli exhibitionem; de plenitudine suæ gratiæ interioris, essentiam animæ perficientis, accepimus gratiam pro gratia, id est gratiam habitualem deiforme esse præstantem, pro gratia secundum modos præhabitos. Maxime autem de plenitudine Christi receperunt Apostoli, aliique cum eis in conclavi collecti, quando in die sancto Pentecostes receperunt Spiritum Sanctum in signo visibili;57 repletique sunt omnes, non solum gratia gratificante, sed et gratiis etiam gratis datis. Nec mirum si de plenitudine Christi dicimur accepisse, quum Petrus universos fideles hortetur, dicendo:58 Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei. — Ad secundum dicendum, quod gratia fertur dari sine præviis meritis, quoniam datur sine præviis meritis recipientis, non sine meritis Salvatoris; vel datur sine meritis quantum ad primam radicem, quia et Christo collata est absque meritis ejus (sola enim bonitate Dei datum est humanæ naturæ Christi, esse unitam Verbo, et gratia adimpleri), et quoniam Deus decrevit hominibus gratiam dare ex sua largitate per meritum Christi, sive futurum, sive præsens, sive præteritum.
Consequenter subditur causa, signum vel declaratio, quod de plenitudine Christi accepimus. Quia lex veteris Testamenti, in qua erant præcepta moralia, judicialia, ac cærimonialia, per Moysen data est, tan- quam per servum populo Israel. Data est quoque per angelos, quemadmodum in Actibus loquitur Stephanus ad Judæos incredulos :59 Accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis. Unde ad Galatas dicit Apostolus :60 Lex propter transgressiones posita est, ordinata per angelos in manu mediatoris. Ex quibus elicitur, quod data sit lex ministerio angelorum multorum, quamvis communiter non fiat mentio nisi de angelo uno, qui frequentius apparuit Moysi. Lex ergo data est a Deo principaliter, per angelum ministerialiter Moysi, et per Moysen tanquam per ministrum secundarium, data est populo Israel.
Gratia, id est liberatio a peccatis, justificatio generis humani, supernaturale donum Spiritus Sancti perficiens animam, eamque Deo acceptam et ad promerendum idoneam faciens, et veritas, id est doctrina evangelicæ legis, vel impletio legis ac Prophetarum, per Jesum Christum facta est. Christus namque ut Deus, causa est principalis atque efficiens gratiæ hujus; sed ut homo talis, est causa instrumentalis ac meritoria ejus. Ipse quoque per assumptam humanitatem implevit et verificavit quæ de ipso prænuntiabantur in lege et Prophetis per figuras seu verba prophetica. Ipse etiam exposuit nobis Scripturas veteris legis per se ipsum, quando aperuit discipulis sensum ut intelligerent Scripturas, et quando misit eis Spiritum Sanctum, prout apud Joannem promisit :61 Quum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.62
Præterea Moyses dedit legem, multa jubendo; sed non dedit gratiam qua implerentur quæ jussit. Lex quoque Mosaica habuit umbram futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum, ut dicit Apostolus.63 Christus vero præstitit gratiam adimplendi quæ jussit, et pro umbra legalium figurarum, proposuit lucem veritatis, atque imaginem rerum, id est evidentem similitudinem bonorum cœlestium. Propter quod, secundum Dionysium, lex evangelica media est inter legem Mosaicam et statum Beatorum in patria. Hinc tempus Christi novæque legis, vocatur tempus gratiæ : quoniam lex nova dat gratiam, in quantum includit sacramenta Ecclesiæ, quæ faciunt quod designant; et propter copiosissimam gratiam quam Christus nobis promeruit; et item propter ineffabilem magnitudinem beneficiorum Dei, et pronitatem ejus ad dandam gratiam tempore evangelicæ legis. Unde philosophis dicitur innotuisse divina majestas; Judæis, justitia. Christianis vero misericordia innotescit, prout ad Titum protestatur Apostolus : Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris, nostri Dei;64 et alibi, Apparuit gratia Salvatoris.65 Hoc per Zachariam legitur prophetatum, quum dicitur : Et erit qui offenderit ex eis in die illa sicut domus David, et domus David quasi Dei, sicut angelus Domini.66
Deinde ostendit Joannes certitudinem horum quæ hic recitantur. Deum nemo vidit unquam. Verba evangelistæ Joannis, sicut in stilo simplicissima sunt, sic in sensu vere profundissima exstant. Sic nempe decuit scribi Evangelium humillimi atque altissimi Jesu Christi, ut esset in stilo simplicitas summa, et in sensu profunditas maxima : quatenus sermonis inculta simplicitas corresponderet, tam humilitati humanitatique Christi, de quo conscriptum est Evangelium, quam humilitati Evangelistarum scribentium, qui omnem curiositatem stilique pompam vitarunt; profunditas vero sententiæ corresponde-
Potest autem exponi quatuor modis, secundum quod quadriformis est visio, et etiam visio Dei. Est enim corporalis visio Dei, non tamen secundum divinitatem. De qua ait sanctus Job : In carne mea videbo Deum salvatorem meum, quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt.67 Ex qua auctoritate ostendit Thomas in Summa contra gentiles, quod beatus Job noverat Deum incarnandum. Alia est visio Dei imaginaria, de qua communiter eloquuntur Prophetæ : ut Isaias, quum dicit, Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; Daniel quoque, Adspiciebam donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit. Tertia est visio Dei per speciem, qua Deum vident Sancti in patria. Quarta est visio perfectæ comprehensionis, qua res cognoscitur totaliter, tamque perfecte sicut ex sua natura cognoscibilis est : qua solus Deus videt se ipsum.
Si ergo hæc verba exponantur de visione corporali, occurrit objectio de Jacob, qui de visione tempore vigiliæ habita, ait in Genesi :68 Vidi Dominum facie ad faciem. Sed hoc facile solvitur, ut dicamus cum Augustino, quod non vidit Deum in propria persona, sed per creaturam subjectam, hoc est per angelum, Dei præconem : quo modo Manue pater Samsonis, viso angelo, locutus est conjugi suæ, Morte moriemur, quia vidimus Dominum. Sed tunc occurrit objectio de his qui Christum in carne viderunt, qui utique divinam Personam verumque Deum corporali visu intuiti sunt, sicut Joannes ait : Quod perspeximus oculis nostris, et manus nostræ contrectaverunt de Verbo vitæ. Sed hoc rursus de facili solvitur, quoniam non viderunt Deum secundum divinitatis essentiam, sed quoad naturam assumptam; divinitatem vero non viderunt, nisi per fidem. Porro, si verba hæc exponantur de visione imaginaria, certum est quod Prophetæ frequenter asserant se hoc modo Deum vidisse. Si autem exponatur de visione comprehensionis, habet instantiam de Sanctis in patria, qui Deum comprehendere perhibentur, unde et comprehensores dicuntur. Si vero exponatur de comprehensione omnino perfecta, occurrit instantia de Christo, qui quum homo esset, comprehendit Deum perfecte, quemadmodum ait Joannes : Nemo novit Patrem, nisi Filius.6970
Verum breviter respondendo dicendum, quod verbum Evangelistæ his quatuor modis intelligi potest. Primo sic : Deum Trinitatem, vel quamcumque divinam Personam, nemo vidit, videt, videbit videreve potest unquam visu corporali, quantum ad Divinitatis naturam, quum Deus secundum propriam essentiam sit incorporalis, incircumscriptus, simplicissimus, atque purissimus actus. Unde dicit Apostolus : Quem nemo hominum vidit, sed nec videre potest.71 — Secundo sic : Deum in sua essentia, nemo vidit unquam, visione imaginaria. Quamvis enim in tali visione dicatur Deus videri, hoc tamen non est, nisi in quantum in sensu interiori formantur corporales similitudines, ad repræsentandum Deum.
Tertio sic : Deum in sua essentia, seu per speciem, nemo, hoc est nullus homo purus viator, vivens vita humana ac sensitiva vidit unquam. Sic enim Deus videri non potest72, nisi per speciem increatam, quum omnis species, forma ac similitudo creata, in infinitum deficiat a clara repræsentatione divinæ essentiæ, sicut et omnis creatura in infinitum deficit a plena repræsentatione perfectionis divinæ.
Denique, quum secundum Philosophum, intellectus noster se habeat ad cognitionem intelligentiarum, quemadmodum oculus noctuæ ad intuitum lucis solaris, patet quod incomparabiliter impotentior sit ad claram ac immediatam divinæ essentiæ visionem, loquendo de statu ejus in præsenti, et naturali virtute. Hoc cognoverunt atque professi sunt omnes subtiliores philosophi. Unde Alphorabius, Avicenna, Theophrastus, alii quoque innumerabiles dixerunt, quod de Deo melius cognoscimus quid non sit, quam quid sit, et quod de eo solum cognoscimus quia est, non quid est. Hoc princeps theologorum beatissimus Dionysius, plenius docet, affirmans quod perfectissima cognitio quam habemus de Deo in vita præsenti, est per puram ac meram abnegationem omnium rerum a Deo, ita ut uniamur ei tanquam prorsus ignoto. Unde tertio capitulo Mysticæ Theologiæ : Hoc est (inquit) Deum vere cognoscere, supersubstantialem supersubstantialiter per omnium entium ablationem laudare. Et in epistola ad Dorotheum : Invisibilis est Deus propter excedentem suæ lucis claritatem. Lux autem divina, immensa et increata, secundum quod inaccessibilis seu incomprehensibilis, hoc modo vocatur a Dionysio divina caligo. De qua in epistola sua ad Caium monachum contestatur : Divinæ tenebræ cooperiuntur omni lumini, et absconduntur omni visioni, propter incircumscriptibilem propriæ claritatis splendorem. Omnia hæc in Elementatione theologica Procli, et in libro de Causis, subtilissime inveniuntur probata.
Hinc quoque Dominus ait ad Moysen : Non poteris videre faciem meam ;73 non enim videbit me homo et vivet. Verumtamen, quoniam in libro Numerorum de Moyse legitur, Palam, et non per ænigmata et figuras, videt Deum ;74 et quoniam Paulus de se ipso fatetur, quod raptus est usque ad tertium cœlum, audivitque arcana verba quæ non licet homini loqui :75 propterea Augustinus in libro de Videndo Deum, et Thomas, dicunt quod Moyses Judæorum magister, et Paulus gentium doctor, viderunt Deum in hac vita per speciem. Sed hoc non est contra prædicta, quia pro tunc non vixerunt vita humana, nec quidquam senserunt. Quod ergo legitur Moysi negatum in Exodo, postea concessum est ei, ut legitur in libro Numerorum.
Quarto sic : Deum nemo, hoc est nulla creatura, vidit visione perfectæ comprehensionis unquam. Sic enim nec anima Christi videt Deum, qui sicut est infinitæ actualitatis, sic est infinitæ cognoscibilitatis : propter quod perfecte atque totaliter cognosci et comprehendi non valet, nisi ab intellectu infinitæ virtutis. Hanc ultimam expositionem multi putant amplius ad propositum pertinere. Sicque Damascenus in principio sui libri disseruit, quod non solum nullus hominum, sed nec aliquis supermundanorum animorum, Deum vidit unquam. Sed advertendum, quod res dicitur a cognoscente comprehendi dupliciter : Primo, quoniam ejus essentia cernitur, et sic ipsa immediate attingitur. Hoc modo Sancti in patria comprehendunt Deum, et comprehensores dicuntur, quoniam vident, hoc est, intelligunt et agnoscunt Deum sicuti est, secundum Joannem, seu facie ad faciem, juxta Paulum. Secundo, res dicitur comprehendi, quia in tantum cognoscitur sicut ex sua natura cognoscibilis est, ita quod nil ejus latet, sed quasi infra certos terminos continetur in animo cognoscentis. Hoc modo infinitum a finito comprehendi non potest : sicque Apostolus loquitur, Quæ sunt Dei, nemo novit, nisi Spiritus ejus.76
Præter modos commemoratos, videmus Deum tripliciter : per fidem, per naturalem rationem, per anagogicam illustrationem.
Consequenter pandit Evangelista, quis nos instruxit de invisibilibus Dei. Unigenitus Filius, Patri consubstantialis, consempiternus et coæqualis, qui est invariabiliter ab æterno, in sinu Patris, id est Patri intime atque affectuosissime inseparabiliterque conjunctus, ipse enarravit, id est, in Evangelio docuit quid de Divinitatis unitate, et Personarum trinitate, quid de Creatoris providentia, omnipotentia, ceterisque secretis divinis, et ad salutem pertinentibus, sentire debemus. Hinc infra loquitur : Pater, manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo.77 Et ut ait Joannes : Scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus Deum verum.78 Hoc utique insuperabiliter ac ineffabiliter roborat fidem nostram, quod a Filio Dei unigenito vero Deo sumus edocti. Itaque, quod ait, Filium esse in sinu Patris, non est materialiter intelligendum, sed per sinum, intelligitur cor paternum, in quo Verbum æternaliter manet.7980 Loquitur tamen Evangelista more humano, quatenus per exsistentiam Filii in sinu Patris, insinuet superdulcem affectum, amorosissimamque unionem Patris ac Filii, sicut apud nos parentes ponunt filios in sinu, ex magno affectu.
Quoniam ergo fides et lex christiana ab unigenito Filio Dei pronuntiata ac data est nobis, idcirco gravius est non credere et obedire Evangelio, quam olim fuit non credere ac parere Pentateucho et Scripturis veteris Testamenti. Ad quod insinuandum dicit Apostolus ad Hebræos : Si illi (puta Judæi) non effugerunt, recusantes eum qui super terram loquebatur (puta Moysen), multo magis nos qui de cœlis loquentem nobis avertimus, scilicet Filium Dei, non effugiemus.81 — De hac sua enarratione Christus ait apud Isaiam : Ad annuntiandum mansuetis misit me.82
Deinde Evangelista prosequitur plenius testificationem Joannis de Christo, ostendens locum et tempus, ubi et quando perhibuit testimonium Christo. Et hoc est testimonium Joannis, id est, verba Joannis Baptistæ jam introducta, sunt quæ testificando dixit de Christo. Aliqui referunt hoc ad verba sequentia, in quibus Præcursor testatur veritatem de Christo. Quando miserunt Judæi ab Jerosolymis, urbe sacerdotali ac regia atque metropoli in Judæa, in qua studium Prophetarum ac legis vigebat, sacrificia quoque fiebant, et principes Judæorum demorabantur, sacerdotes et Levitas, videlicet nuntios solennes et eruditos, qui magis videbantur zelare pro lege ac divino honore, ad eum, ut interrogarent eum : Tu quis es, id est quæ vel qualis persona, cujus auctoritatis aut dignitatis ?
Unde moti fuerunt Judæi ad hanc legationem et interrogationem Joannis ? Nisi enim putassent eum esse aliquem magnum, non misissent ad eum tales legatos, nec tam magna petissent ab ipso.
A Et respondendum, quod Judæi, baptizante Joanne, magnam æstimationem habebant quod Messias venisset in mundum, ex causis diversis, videlicet : propter testinium pastorum, Annæ prophetissæ et justi Simeonis, trium quoque Magorum, et propter occisionem infantium : quorum testimoniorum memoria adhuc in Judæis permansit. Item, quia viderunt sibi regnum ablatum, et alienigenæ traditum, quod Jacob dedit eis pro signo adventus Christi;8384 et quia viderunt hebdomadas illas impletas, de quibus cecinit Daniel quod intra illas Christus veniret.85 Istud de hebdomadibus dicit quidam, quod non videtur certum, vel multum probabile, quia apud Matthæum Christus improperat Pharisæis, quod ex vaticinio Danielis prædicto, non adverterunt tempus adventus Messiæ instare : Faciem (inquit) cœli judicare nostis, signa autem temporum non potestis ?86 Et in Luca planius ait :87 Hypocritæ, faciem cœli et terræ nostis probare, hoc autem tempus quomodo non probatis ? Quoniam itaque æstimabant tempus Messiæ adesse, opinati sunt Joannem esse Christum, propter miraculosam ejus nativitatem, quæ super omnia montana Judææ divulgabatur;88 item, propter vitæ suæ abstractionem, rigorem ac sanctitatem, genealogiæ nobilitatem. Quum enim fuerit natus de tribu sacerdotali, probabile est quod etiam fuit de tribu regali vel Juda, quoniam hæ duæ tribus pene semper contraxerunt ad invicem. Quærendo autem, Tu qui es ? non intendebant sciscitari vel certificari de nomine et origine, hæc enim sciebant; sed de dignitate et gratia.
C
Et confessus est Joannes veritatem, tanquam Veritatis præco, amicus et paranymphus, et non negavit eam. Os enim quod mentitur, occidit animam.89 Et Psalmista ait Deo : Perdes omnes qui loquuntur mendacium.90 Quamvis namque sæpe sit licitum veritatem silere, propter audientium improbitatem, vel propriam pacem, seu aliam piam seu rationabilem causam (juxta illud Psalmistæ : Posui ori meo custodiam, dum consisteret peccator adversum me;91 obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis), nunquam tamen licet veritatem negare, quamvis possit aliquando pia cautela abscondi.92 Et confessus est : Quia, id est quod, non sum ego Christus, id est non judex, non sponsus, non Salvator, non unigenitus Filius Dei, sed Christi minister, judicis præco, sponsi paranymphus, Salvatoris præcursor, Filii Dei minister. Sacerdotes ergo primo quæsierunt explicite vel saltem implicite a Joanne, an esset Christus. Idcirco Joannes respondit vel ad verba, vel ad mentem eorum.
Et interrogaverunt eum : Quid ergo es? et quid restat? Elias es tu? Putabant autem Judæi Joannem esse aliquem valde magnum. Quum ergo audissent quod non esset Christus, sciscitati93 sunt an esset Elias, qui fuit unus de maximis Sanctis veteris Testamenti. Multa vero induxerunt sacerdotes atque Judæos ad opinandum quod Joannes esset Elias, scilicet :94 solitaria vita, duritia vestium, zelus justitiæ contra Herodem.95 Omnia enim hæc in Elia fuerunt. Item, quoniam adventus Eliæ fuit Judæis promissus per Malachiam.969798 Propter quod discipuli dixerunt Christo, apud Matthæum :99100 Quomodo dicunt Pharisæi, quod Eliam oportet prius venire?101 Sed quoniam isti Judæi sciebant Joannem esse Zachariæ filium atque Elisabeth102, circa triginta annos habentem, intra quos ex infante crevit in virum, mirum est quomodo interrogaverunt, an Joannes esset Elias, qui per tot centenos annos translatus fuit in paradisum, et rediturus est in forma ac statu virili.103104 Et respondendum, quod multi Judæorum tunc, sicut et nunc, posuerunt animas transcorporari : sicque æstimare poterant quod Joannes esset Elias in alio corpore, sicut et multi eorum dixerunt quod Elias esset Phinees, propter zelum utriusque contra iniquos.105106 Vel, sicut quidam dixerunt Jesum esse Eliam, aliique Jeremiam, aut unum ex Prophetis, sic isti æstimabant de Joanne.
Et dixit : Non sum Elias in persona, quia non idem homo. Joannes tamen dici potest Elias, propter similitudinem operationis, parilitatem officii, conformitatem conversationis, sanctitatis et gratiæ cum Elia. Præcessit enim primum Christi adventum, sicut ille præcedet secundum; redarguit Herodem et Herodiadem, sicut ille Achab et Jezabel;107 uterque eremita; et in aliis multis conveniunt.108 Propter quod ait Christus discipulis : Elias jam venit, et si vultis scire, Joannes ipse est Elias. Hinc Gabriel de Joanne prædixit :109110 Ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ.
Tertio quæsierunt : Propheta es tu? Aliqui dicunt, quod sacerdotes isti per prophetam, intellexerunt non simplicem vatem, sed Prophetam quemdam præcipuum, illum videlicet de quo Moyses scripsit in Deuteronomio :111112 Prophetam suscitabit vobis Dominus de fratribus vestris tanquam me.113 Et dicunt, quod Judæi per istum Prophetam, intellexerunt non ipsum Christum, sed ejus præcursorem. Hoc autem non videtur rationabiliter dictum. Joannes enim respondendo, dicit se non esse Prophetam illum de quo ipsi loquuntur. Si igitur ipsi nomine prophetæ, intelligunt Prophetam illum præcipuum, Christi præcessorem, negaret se esse quod veraciter erat. Et si quis dicat, quod negat se esse illum Prophetam de quo præallegata Scriptura loquitur, quæ ad litteram intelligenda est de Christo, tunc responsio Joannis non absolveret quæstionem interrogantium : imo ipse et illi laborarent in æquivocis. Illi enim, secundum istos, quæsierunt an esset præcipuus Propheta Christum præcessurus; et ipse, secundum istos, respondit se non esse Prophetam de quo Moyses loquitur, secundum veritatem, scilicet, quod non esset Christus : sicque illi per prophetam, intelligerent alium quam Joannes. Imo sic responsio ista Joannis non differret a prima, qua se dixit non esse Christum, quum tamen Joannes optime sciret quod sacerdotes in tertia quæstione, nomine prophetæ non intelligebant Christum. Denique ex textu præsenti elici nequit, quod sacerdotes intendebant quærere de Propheta illo præcipuo de quo Moyses fuit locutus, sed potius de aliquo Propheta inferiore Elia, quia paulatim descenderant. Non est etiam consuetudo Scripturæ novi vel veteris Testamenti, ut nomine prophetæ simpliciter pronuntiati, intelligatur ille Propheta præcipuus. Melius igitur reor, ut per prophetam, intelligatur quicumque Propheta indistincte, eo modo quo in veteri Testamento communiter fit sermo de propheta.
Sed tunc dubitatio oritur, quomodo Joannes neget se esse prophetam, quum certum sit ipsum fuisse prophetam, Zacharia testante : Tu, puer, Propheta Altissimi vocaberis.114 Christus quoque vocat eum plus quam prophetam.115 Dicit enim de eo : Major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est.116 Ex quibus patet quod fuit propheta. Ad hoc respondent Gregorius et Beda, quod quia Joannes fuit plus quam propheta, non solum futura de Christo prænuntiando, sed etiam Christum præsentialiter ostendendo, dum dixit, Ecce Agnus Dei ;117 quantum ad id se negat prophetam, quo fuit plus quam propheta. Aliter dici potest, quod quia Joannes fuit medius inter Prophetas et Apostolos, et quasi horizon ac medius utriusque Testamenti, ita quod sua ultimata, formalis ac propria gratia gratis data, non fuit cum Prophetis veteris Testamenti Christum futurum in mundum prædicere, sed eum jam demonstrare, et cum Apostolis annuntiare quoniam venit, ideo negat se esse prophetam : non quia nequaquam propheta fuit, sed quoniam suum ultimatum, formale ac proprium officium, non fuit futura prædicere, sed Christum præcurrere, prædicando, baptizando, ejusque semitas disponendo. Unumquodque enim denominationem sortitur a sua formali et propria ratione. Potest quoque aliter dici, videlicet, quod Joannes dicit se non esse prophetam, eo modo quo ait Amos propheta :118 Non sum propheta ; et quo modo Christus dicit in Psalmo, Ego autem sum vermis, et non homo.119
Dixerunt ergo ei : Quis es, id est cujus auctoritatis, gratiæ, vel officii ? Non enim quærebant solum quis esset per naturam sive personam, sed quis esset per gratiam et missionem divinam. Ut responsum demus his qui miserunt nos ad te ad hunc finem, ut reportaremus eis certam responsionem de hoc quis sis : et frivolum esset nos sine absolutione quæstionum et affirmativa responsione reverti. Quid dicis de te ipso ? qui tantæ excellentiæ es, ut proprio testimonio tuo de te ipso prolato credendum sit : quamvis secundum communem legem, homo non reputetur idoneus testis de se ipso, nisi forte cum juramento. Unde infra Judæi dicunt ad Christum :120 Tu de te ipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum. Hinc Paulus ad Corinthios, quum sibi ipsi et propriæ gratiæ testimonium perhibuisset propria bona describendo, adjecit : Factus sum insipiens, vos me coegistis.121
Ait Joannes sacerdotibus et Levitis ad se missis : Ego vox, per proprietatem, non per essentiam, id est præco et vociferator, clamantis, id est Christi vel Spiritus Sancti per me loquentis, in deserto, hoc est solitudine Judææ, in qua habitavit ac prædicavit Joannes. Dicitur autem Joannes vox, secundum Gregorium, quia sicut vox præcedit verbum, ut audiatur, sic Joannes præcessit Christum, ut cognosceretur. Sed quum verbum et vox sint idem realiter, quomodo vox dicitur verbum præcedere? Dicendum, quod Christus est verbum intellectuale. Quemadmodum ergo in nobis vox oris præcedit verbum mentis, ut audiatur, sic Joannes Christum præcessit. Vel dicendum, quod licet verbum oris et vox idem sint, vox tamen præcedit hoc verbum, secundum rationem, eo modo quo, secundum auctorem libri Causarum, genus præcedit speciem. Secundo, Joannes Baptista appellatur vox Christi, quoniam sicut vox rem ipsam significat, sic Joannes Christum ostendit. Tertio, propter efficaciam suæ prædicationis, altæ atque tubalis, qua Christo testimonium perhibebat. Unde vocatur non solum prænuntiator, sed etiam vox Christi, sicut de homine multum dilecto dicimus, Amor meus.
Quid autem Christus clamaverit per Joannem, subjungitur: Dirigite viam Domini, id est, recte et vere exercete opera bona, et sancta desideria in vobis habete, per quæ Deus ingreditur cor humanum: hoc est, vitiorum obliquitates fugite, vos ipsos ad gratiam præparate, atque ad Christi prædicationem ac fidem mentes vestras disponite; sicut dixit, hoc est, de me prophetavit, Isaias propheta, qui prædixit de me quod essem futurus vox clamantis, etc. Prædicationem istam Joannis Baptistæ, evangelista Joannes non prosequitur, quam Matthæus et Lucas plenius prosequuntur.
Is. xL, 3 et seq.
Matth. III, 1 et seq.; Luc. III, 3 et seq.
24
Et qui missi fuerant, id est prædicti sacerdotes atque Levitæ, erant ex Pharisæis, hoc est de numero Pharisæorum, imo et Pharisæi: ex quo patet quod erant solennissimi nuntii. Triplici quippe existente secta inter Judæos (videlicet: Essæorum, qui rigorosissimam, castam et sobriam vitam duxerunt; Sadducæorum, qui dixerunt animas hominum esse mortales, et nec angelum, nec spiritum, nec resurrectionem esse; ac Pharisæorum, qui posuerunt animas immortales, et futuram esse resurrectionem universalem, et spirituales esse substantias), secta Pharisæorum, de qua et Paulus se fuisse testatur, erat famosior. Videbantur enim specialem zelum legis habere, et religiose incedere. Aliqui autem sacerdotes, Levitæ ac Scribæ, fuerant Pharisæi, sicut nunc multi sacerdotes, clerici et doctores, sunt claustrales seu religiosi.
Act. xXIII, 8.
Ibidem.
Ibid. 6.
Præterea advertendum, quod secundum sanctos doctores communiter, Gregorium, Chrysostomum, Bedam, et alios, nuntii isti insidianter ac malitiose interrogaverunt Joannem, quærentes occasionem adversus eum. Ad quod insinuandum, asserunt nunc dixisse Evangelistam: Et qui missi fuerant, erant ex Pharisæis. Pharisæi namque, quamvis foris sanctitatem prætenderunt, intus tamen replebantur hypocrisi, ambitione atque invidia. Origenes vero dicit, quod simplici animo quæsierunt, optantes veritatem agnoscere: Primo, quoniam dictum est nunc, quod ex dubitatione moti sunt ad interrogandum. Secundo, quoniam tam magnifice senserunt de Joanne, quod suspicabantur eum esse Christum. Tertio, quoniam maximam reverentiam ei exhibuerunt in ipso interrogationis processu. Quarto, quia Judæi communiter primo multum bene senserunt de Joanne, scientes mirabilem ejus nativitatem, atque sanctissimam vitam. Unde et apud Marcum habetur, quod exibat ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab eo. Sed et in Matthæo legitur, quod multi Pharisæorum veniebant ad baptismum Joannis. Postremo, quia Joannes fuit de genere sacerdotali, et magni sacerdotis filius, non apparet quod sacerdotes prima facie insidiati sint ei: imo, si Joannes dixisset se esse Christum, aliud nihil videtur nisi quod credidissent sic esse. Quod ergo ait Evangelista, Et qui missi fuerant, additum est ad innuendum solennitatem ac idoneitatem nuntiorum.
Marc. I, 5.
Matth. III, 7.
Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, id est, homines in aquis Jordanis lavas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? id est, cur novum ritum præsumis inducere, si non es aliquis horum? Nullus enim ante Joannem ausus est baptizare. Unde Judæi videntes Joannem aliquid novi inducere, voluerunt scire qua auctoritate hoc faceret: et nunc, quia se dixit non esse Christum, neque Eliam, neque prophetam, incipiunt eum de præsumptione notare.
25
26
Respondit eis Joannes dicens: Ego baptizo in aqua, id est, exterius lavo corpora vestra, non intus purgo a culpa, nec gratiam præsto; medius autem vestrum stetit, id est, inter vos apparere, conversari, et communiter vivere dignatus est, quem vos non scitis, id est, non cognoscitis esse Christum, Filium Dei, quamvis forte sciatis quod sit filius Mariæ. Non enim agnoverant Christum secundum suam divinitatem, nec etiam secundum suam humanitatem, per comparationem ad unionem cum Verbo, atque ad cetera Spiritus Sancti charismata.
Quæritur, quomodo Christus stetit medius horum, vel inter hos medius fuit, qui forsitan nunquam fuit inter nuntios istos, sacerdotes et Levitas. Dicendum, quod Christus secundum suam deitatem stat, id est, firmiter invariabiliterque subsistit, medius omnium, quia in omnibus est. Dicitur enim stare, juxta illud in Psalmo: Deus stetit in synagoga deorum.122 Et Isaias ait: Stat ad judicandum Dominus.123 Porro, secundum humanitatem, stetit Christus medius horum dupliciter: Primo, quia in terra et populo eorum communiter vixit. Secundo, quia singulis annis ascendit Jerosolymam in solennitate paschali, secundum legem, intravitque templum, et ibi inter sacerdotes et alios stetit in templo. Nam et quum esset annorum duodecim, inventus est in templo in medio doctorum.124 Sed non videtur Jesus corporaliter adfuisse, et inter istos stetisse, quando locutus est hæc verba Joannes.
27 Ipse quem vos non scitis, videlicet Christus, est qui post me venturus est, qui ante me factus est. Hoc jam paulo ante expositum est. Cujus ego non sum dignus, id est, cujus præsentia et famulatu dignus non sum in minimis rebus, videlicet, ut solvam ejus corrigiam calceamenti, id est, in rebus corporalibus et vilibus ei deserviam. Improportionabiliter namque fuit Christus major Joanne Baptista. Multo minus dignus sum ipsum contingere, vel ejus nomine appellari seu æstimari quod ego sim ille, videlicet Christus. Matthæus et Lucas plenius recitant verba Joannis Baptistæ. Nam præinductis verbis suis, adjecit de Christo: Ipse vos baptizabit Spiritu Sancto et igni. Quæ verba apud Matthæum, prout Dominus dedit, diligenter exposui.
Matth. III, 11.
Prædictis itaque verbis Joannes Baptista satisfecit quæstioni Judæorum. Dicens enim se esse vocem Domini, quemadmodum Isaias prænuntiavit, et quod Dominus, cujus ipse vox fuit, tantum excelleret eum quod non esset dignus solvere corrigiam calceamenti ejus, fassus est se esse Christi præcursorem. Item, dicendo quod baptizaret in aqua125126 dumtaxat, ostendit insufficientiam sui baptismi, ita quod sicut prædicando disponebat homines ad Christi prædicationem salubriter audiendam, sic baptizando disponebat ad suscipiendum Christi Baptisma: Primo, quoniam susceptio baptismi Joannis fuit quædam professio credendi in Christum. Baptizavit namque in nomine Christi venturi. Secundo, quoniam qui baptizabantur a Joanne, confitebantur sua peccata: sicque aptabantur ad fidem et gratiam Christi. Tertio, quia Joannes baptizando congregavit populum multum, et ita potuit pluribus annuntiare Christi adventum. Hanc rationem ipsemet sanctus Baptista post pauca commemorat, sicut patebit. Patet ergo quod Joannes baptizando, non usurpavit indebitum sibi officium, sed ejus inspiratione hoc fecit quem præcurrebat.
Is. XL, 3.
Matth. III, 1.
Act. XIX, 4.
Matth. III, 6.
Ibid. 5.127
Denique, quod ait Joannes se esse indignum ad solvendum cingulum calceamentorum Christi; non est sic intelligendum, quod Christus tulerit calceamenta. Ipse enim cœpit facere et docere. Ipse vero discipulis jussit ne calceis uterentur, ut legitur in Matthæo. Sed Joannes conformat se communi modo loquendi, quo aliquis volens se multum humiliare sub alio, asserit se indignum ad solvendum ligaturam calceorum ipsius.
Sed quomodo Joannes fuit indignus ad hoc, qui dignus fuit Christum baptizare? Et quum homo exsistens in gratia mereatur de condigno vitam æternam, hoc est claram et immediatam divinæ essentiæ vi-
Act. I, 1.
Matth. X, 10. sionem, ita quod dignus fit Divinitati fruendo uniri, quomodo Joannes non fuit dignus Christo in corporalibus ministrare? Et respondendum dupliciter: Primo, quod loquendo de Joanne secundum sua naturalia tantum, non fuit dignus Christum baptizare, vel ei in minimo ministrare, propter infinitam dignitatem Christi secundum suam deitatem, et propter plenitudinem gratiæ suæ humanitatis: et sic loquitur de se Joannes. Vel loquitur de se, secundum quod aliquo modo fuit peccator, quantum ad venialia minutissima: juxta quem modum Paulus, Non sum (inquit) dignus vocari apostolus.128 Loquendo autem de Joanne secundum magnitudinem gratiæ sibi collatæ, dignus fuit ad hæc, præsertim ob suam profundissimam humilitatem. Secundo dicendum, quod aliquis dicitur dignus per comparationem ad Christum, dupliciter: Primo, simpliciter: sic Joannes ad ista dignus non exstitit. Secundo, juxta modum humanæ conditionis ac possibilitatis: sic Joannes dignus erat ad ista. Imo sic homo dignus est corpus Christi consecrare et manducare. Aliter omnes damnaremur, dicente Apostolo: Quicumque manducaverit corpus Domini indigne, judicium sibi manducat, et reus erit corporis Domini.129 Hoc modo Virgo benedicta digna fuit Filium Dei concipere et lactare. Sic quoque justus dignus est vita æterna. Et videtur dignitas ista fundari in quadam benevola acceptatione voluntatis divinæ, quæ libere voluit homines taliter dignificari per gratiam.
In omnibus his commendatur et imitanda relinquitur nobis eximia humilitas S. Joannis, qui quum tantæ sanctitatis reputationisque esset ut Christus putaretur, se ipsum profundissime humiliavit. Noverat enim scriptum: Quanto major es, humilia te in omnibus, et invenies gratiam coram Deo et hominibus.130131 Noverat quod homo tanto sit coram Deo sublimior, quanto in oculis propriis fuerit vilior atque declivior. Et si Joannes reputavit se indignum solvere corrigiam calceamentorum Christi, quum esset amicus paranymphusque Sponsi, consanguineus Domini, et breviter, talis ac tantus quod inter natos mulierum non fuerit major eo:132 quomodo nos pusilli, tam irreverenter, et intimorate, et inaffectuose accedimus venerandum Dei altare, et Christum consecramus aut sumimus?133 Humiliemur igitur sub potenti manu Dei:134 et faciamus quidquid præceptum est nobis et quidquid valemus, tuncque ex corde dicamus. Servi inutiles sumus; et Christi sacramentis cum omni puritate ac reverentia propinquemus. Præstet hoc mihi et ceteris indigentibus Christus.
Mystice per calceamenta, intelligitur Christi humanitas a Verbo induta; per pedem, divinitas humanitate tecta quodammodo et velata; per corrigiam vero, unio utriusque. Joannes ergo non fuit dignus corrigiam calceamentorum pedis Christi dissolvere, quia non potuit perfecte mysterium Incarnationis, seu modum hypostaticæ unionis humanæ naturæ cum Verbo, explicare. Imo hoc excedit intellectum non solum omnium viatorum, sed et angelicorum spirituum.
Hœc, scilicet interrogatio Judæorum, et responsio testificatioque Joannis de Christo, in Bethania facta sunt trans Jordanem, hoc est in illa Bethania quæ est ultra Jordanem, in terra duarum tribuum ac mediæ. Estque Bethania illa supra Jordanem sita. Ubi erat Joannes baptizans, non in Bethania, sed in aquis prope currentibus. Hoc dicitur, ad differentiam alterius Bethaniæ citra Jordanem, in qua Martha, Maria et Lazarus commorati sunt.135 Verumtamen, secundum Origenem, textus vitio scriptorum corruptus est, quia ut asserit, sic textus haberet: Hæc in Bethabora facta sunt.
Footnotes
-
Ps. LXIV, 3. ↩
-
Luc. III, 6. ↩
-
Is. XL, 5. ↩
-
Joann. XVII, 2. ↩
-
Jer. XXXI, 22. ↩
-
II Petr. I, 4. ↩
-
Philipp. II, 7. ↩
-
Rom. VIII, 3. ↩
-
1 Joann. II, 1. ↩
-
Hebr. II, 11-13. ↩
-
Matth. xxviii, 10; ↩
-
Ps. XX, 4. ↩
-
Philipp. II, 7. ↩
-
1 Joann. IV, 10. ↩
-
Gen. III, 5. ↩
-
Ibid. 34. ↩
-
Luc. II, 25. ↩
-
Joann. vi, 45. ↩
-
Joann. II, 19. ↩
-
Ibid. 21. ↩
-
Ephes. III, 17. ↩
-
Baruch III, 38. ↩
-
Zach. II, 10. ↩
-
Is. LII, 6. ↩
-
Matth. XVII, 1, 2. ↩
-
Act. I, 3. ↩
-
Marc. I, 27. ↩
-
Matth. VII, 29. ↩
-
Joann. XX, 19, 22. ↩
-
Act. I, 9. ↩
-
Luc. X, 23. ↩
-
Is. LII, 8. ↩
-
Is. XXX, 20, 21. ↩
-
Ps. LXVII, 25. ↩
-
Ps. VIII, 6. ↩
-
Galat. IV, 4. ↩
-
Cant. IV, 7. ↩
-
Luc. I, 9-14. ↩
-
Joann. XVIII, 6. ↩
-
Matth. XXVII, 45, 51. ↩
-
Ibid. 52. ↩
-
1 Cor. XII, 7. ↩
-
Hebr. V, 8. ↩
-
Luc. II, 40. ↩
-
Matth. XXVIII, 18. ↩
-
Gen. II, 19, 20. ↩
-
Ibid. 3. ↩
-
Coloss. II, 9. ↩
-
Luc. II, 52. ↩
-
Hebr. ii, 7. ↩
-
Ps. viii, 6; ↩
-
Gen. xlviii, 13-20. Baruch ii, 5. ↩
-
Ibid. 8-10. ↩
-
1 Cor. xii, 4. ↩
-
Ephes. iv, 7. ↩
-
Matth. xxv, 29. ↩
-
Act. II, 1-4. ↩
-
I Petr. IV, 10. ↩
-
Act. vii, 53. ↩
-
Galat. III, 19. ↩
-
Luc. XXIV, 45. ↩
-
Joann. XVI, 13. ↩
-
Hebr. X, 1. ↩
-
Tit. III, 4. ↩
-
Tit. II, 11. ↩
-
Zach. XII, 8. ↩
-
Job xix, 26, 27. ↩
-
Gen. xxxii, 30. ↩
-
Matth. xi, 27; ↩
-
Joann. v1, 46. ↩
-
1Tim. v1, 16. ↩
-
I Tim. vi, 16. ↩
-
Exod. xxxiii, 20. ↩
-
Num. xii, 8. ↩
-
II Cor. xii, 2, 4. ↩
-
II Cor. ii, 11. ↩
-
Joann. xvii, 6. ↩
-
I Joann. v, 20. ↩
-
I Cor. xiii, 12. ↩
-
I Joann. iii, 2. ↩
-
Hebr. xii, 25. ↩
-
Is. lxi, 1. ↩
-
Luc. ii, 20, 25-38. ↩
-
Gen. xlix, 10. ↩
-
Dan. ix, 24-27. ↩
-
Matth. xvi, 4. ↩
-
Luc. xii, 56. ↩
-
Luc. i, 65. ↩
-
Sap. i, 11. ↩
-
Ps. v, 7. ↩
-
Ps. xxxviii, 2, 3. ↩
-
Ps. xxxviii, 2, 3. ↩
-
Matth. ii, 1-6, 16. ↩
-
Luc. 1, 80; ↩
-
Matth. III, 4; XIV, 4. ↩
-
III Reg. XIX, 4; ↩
-
IV Reg. I, 8; ↩
-
III Reg. ↩
-
Matth. XVII, 10; ↩
-
Malach. IV, 5, 6. ↩
-
Marc. IX, 10. ↩
-
Luc. i, 5, 13. ↩
-
IV Reg. II, 11; ↩
-
Malach. IV, 5. ↩
-
Num. XXV, 13; ↩
-
III Reg. XIX, 10, 14. ↩
-
Matth. XIV, 4. ↩
-
III Reg. XXI, 20-24. ↩
-
Luc. 1, 17. ↩
-
Matth. XVII, 12; XI, 14. ↩
-
Deut. XVIII, 15; ↩
-
* [Et respondit : Non.] ↩
-
Act. III, 22. ↩
-
Luc. 1, 76. ↩
-
Matth. xi, 9. ↩
-
Luc. vii, 28. ↩
-
Joann. 1, 29, 36. ↩
-
Amos vii, 14. ↩
-
Ps. xxi, 7. ↩
-
Joann. viii, 13. ↩
-
II Cor. xii, 11. ↩
-
Ps. LXXXI, 1. ↩
-
Is. III, 13. ↩
-
Luc. II, 42, 46. ↩
-
Matth. III, 11, 12; ↩
-
Luc. III, 16, 17. ↩
-
vers. 31. ↩
-
1Cor. xv, 9. ↩
-
1Cor. xi, 27, 29. ↩
-
Eccl. iii, 20; x, 7. ↩
-
Eccli. iii, 20; x, 7. ↩
-
Matth. xi, 11. ↩
-
1Petr. v, 6. ↩
-
Luc. xvii, 10. ↩
-
Joann. xi, 1. ↩
Chapter 6 of 51