Articulus 2
DE MATERIA ET INTENTIONE LIBRI HUJUS; ET AN QUOD IN LIBRO ISTO NARRATUR, FUIT RES GESTA, VEL TANTUM PARABOLA.
IN expositione sexti capituli libri hujus, refert Albertus quatuor fuisse opiniones antiquorum de isto Job. Quidam dixerunt, quod fuit homo gentilis de Esau natus, sicut præcedenti articulo patuit. Alii, quod fuit unus de sapientibus Babylonis, unusque ducum qui ab oriente venerunt, et in Babylone moratus sit post confusionem linguarum. Eos vero qui dixerunt Job de Esau descendisse, Albertus divisit in duo. Nam quidam eorum dixerunt, quod Job scripsit hunc codicem; alii, quod Moyses diu post eum. Quarta fuit opinio quorumdam, quod Job non fuit homo nec aliquid in rerum natura; sed quod in libro isto habetur, parabolice scriptum est atque inventum, ad ostendendum quod ordine justitiæ humanæ non regitur mundus per providentiam Dei, sed quod regimen providentiæ divinæ penitus dissimile sit regimini et ordini justitiæ humanæ. Hoc enim ostenditur in Job, qui simplex et rectus percussus describitur, potestatique Satanæ traditus: quod ordini justitiæ humanæ non convenit. Horum autem intellectus verborum infra clarius patefiet.
Hinc et Thomas testatur: Fuerunt quidam, dicentes quod iste Job non fuit aliquid in rerum natura, sed quod sit quædam parabola ficta, ut esset quoddam thema ad providentiæ disputationem, sicut homines frequenter confingunt aliqua facta ad disputandum de eis. Lyra etiam refert fuisse quosdam Judæos, dicentes quod istud sit tantum parabola, et quod Moyses scripserit librum hunc; et ad declarandum conditionem virtutis patientiæ, retributionemque ejus, finxerit hominem nomine Job, et ea quæ in libro isto quasi res gestæ narrantur: quemadmodum auctor libelli qui incipit, Æthiopum terras, ad declarandum antiquitatem ac veritatem sacræ Scripturæ respectu poeticarum confictionum, finxit virginem nomine Alithiam, quod Græcum, Latine significat veritatem, et virum nomine Pseudis, id est falsus seu falsitas, ad invicem disputantes de sanctæ Scripturæ historiis poetarumque fabulis.1
Sed (ut Thomas ait) quamvis ad intentionem libri non multum referat, utrum sic vel sic dicatur, refert tamen seu differt quantum ad veritatem. Hæc namque opinio sacræ obviare videtur Scripturæ, quæ de Job sicut de homine olim veraciter exsistente eloquitur, ut quum apud Ezechielem Dominus protestatur: Terra quum peccaverit, si fuerint tres viri isti in ea, Noe, Daniel et Job, ipsi in justitia sua liberabunt animas suas; filium autem et filiam non liberabunt.2 Sicut ergo Noe et Daniel homines vere fuerunt, ita de Job pro certo tenendum est. Rursus, apostolus Jacobus in epistola sua, Exemplum, inquit, accipite longanimitatis, laboris et patientiæ, Prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini.3 Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis.
Porro materia libri hujus, est sufferentia et patientia sancti Job, secundum Albertum; intentio autem et finis libri seu auctoris est, ostendere qualiter actus humani providentiæ divinæ subjaceant, et quomodo res humanæ gubernentur a Deo. Dicit autem circa hoc Thomas:4 Tota intentio libri istius circa hoc versatur, ut per rationes probabiles ostendatur res humanas a divina providentia regi. Sed istud dictum B. Thomæ cuidam non placet, eo quod totus hic liber procedat per modum disputationis inter Job et ejus amicos:5 intentio autem contra alium disputantis, non est probare aut declarare id in quo cum eo concordat; sed illo pro vero supposito, id in quo ab eo dissentit. Quum ergo omnes isti contra Job disputantes, concesserint actus hominum divina providentia regi, intentio Job non est id declarare, sed aliquid in quo ab eis dissensit, videlicet, quod non sic reguntur a Deo ut illi putabant.
Verum objectio ista procedit contra verba, non contra mentem Thomæ, qui in principio expositionis primi capituli dicit: Intentio tota libri hujus ordinatur ad ostendendum qualiter res humanæ providentia divina regantur. Ex quo clarissime constat, quod Thomas non voluit simpliciter dicere intentionem auctoris seu libri hujus esse, ostendere quod humana regantur a Deo, sed qualiter gubernentur ab eo. Unde et forma verborum Thomæ, quam alter impugnat, faciliter veraciterque salvatur: quoniam absolute loquendo, idem est ipsa res et veritas ejus, loquendo de veritate naturæ: sic enim ens et verum convertuntur, nec verum enti reale quid superaddit. Quum igitur Thomas dicit, Intentio libri est, ostendere quod res humanæ divina providentia gubernantur, tantum est dicere ac si dicat:6 Intentio libri est, ostendere quod res humanæ providentia divina reguntur, secundum quod veritas ipsa se habet, non eo modo quo aliqui errando putabant.
Præterea, præfatus in argumento suo aliquid ponit, quod inquisitionem requirit majorem. Siquidem ait, quod licet amici Job dicerent actus hominum providentia regi divina, tamen tenebant, quod adversa mundi non accidunt homini nisi propter ejus demerita seu mala præterita, nec prospera nisi propter præcedentia opera bona: quod constat esse erroneum. An dictum istud sit verum, videlicet, an amici Job ita senserunt, non est tam certum ut aliqui arbitrantur. Albertus quoque vir subtilissimus, ex verbis amicorum Job ostendit oppositum, prout infra clarebit. Ideo pro nunc inde pertranseo.
Advertendum autem pro intellectu dictorum, quod sicut beatissimus Augustinus in libris de Civitate Dei, sapientissime docet, ab exordio generis humani cœperunt civitas Dei civitasque diaboli, id est congregatio hominum bonorum et electorum, et collectio impiorum et reproborum. Cain namque primogenitus protoplastorum parentum reprobus et injustus, occidit innocentem Abel:7 quo facto, recessit a suis parentibus, moratusque est in parte terræ distante ab eis, juxta illud Genesis, Egressus Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem partem Eden.8
Deinde Adam genuit Seth electum a Deo, in cujus posteritate cultus Dei diu remansit, cujus et posteri a primo parente in divinis edocti sunt.9 Cain vero et posteri ejus vitiis intenderunt. Non tamen leguntur homines ad idololatriam ante diluvium declinasse: ex quo consequens est, quod unum solum verum summumque Deum esse noverunt. Paulatim tamen sic obtenebrati ac victi sunt vitiis, quod omnis caro humana viam suam corrupit;10 nec Dei providentiam judiciumque pensaverunt, quamvis forte ea non negaverunt: sicut et modo multi sunt Christiani tam excæcati et vitiose viventes, quasi nec providentia Dei, nec futurum esset judicium, quamvis fide informi credant hujusmodi. Post diluvium vero ad idololatriam sunt prolapsi, et tandem in tantum excæcati sunt multi, ut vel unum verum summum Deum esse non scirent nec crederent; vel si hoc scirent aut crederent, tamen divinam providentiam denegarent. Nec vulgus dumtaxat et indocti, sed et qui inquisitioni veritatis operam dederunt, puta philosophi quidam, tales fuerunt, omnia casualiter fieri opinantes, sicut de Epicureis et antiquis Aristoteles narrat. Posteriores vero philosophi, profundius ordinem rerum, cursum stellarum, mundi dispositionem ac statum scrutantes, invenerunt unum esse primum universorum principium: quorum quidam dixerunt sola superiora atque cœlestia ejus providentiæ subjacere, ac regi ab eo; alii vero, omnia naturalia. Sed de rebus actibusque humanis multiplex fuit inter eos error atque opinio, utrum et quomodo esset de eis providentia, dispositio ac judicium Dei, præsertim quia difficile fuit eis videre quomodo infallibilitas præscientiæ Dei et libertas arbitrii simul starent. Et quia videbant, quod in vita præsenti boni opprimuntur a malis, et impii prosperantur, virtuosi adversitatibus affliguntur, ita quod in humanis eventibus nullus certo ordo apparet
A (non enim bonis semper eveniunt bona, nec malis semper mala; nec iterum bonis semper mala, nec malis semper accidunt bona, sed indifferenter bonis et malis bona et mala);11 hinc mota sunt corda multorum, quod actus humani non disponuntur per providentiam Dei. Quorum error devenit ad hoc, quod vel fortunæ vel casui, vel fato eos attribuerunt: qui error nocentissimus fuit hominibus. Inde enim venit irrefrenata peccandi libertas; omnisque timor, amor et reverentia Dei discessit. Ideo præcipua sanctorum Patrum diligentia fuit istum exstirpare errorem, et demonstrare omnia divinitus gubernari, ita quod nullum malum permanet impunitum, nec aliquod bonum irremuneratum. Sed et aliqui præclariores philosophi hoc aliqualiter per sapientiam acquisitam docuisse leguntur. Hinc et sanctus Job in libro suo id potissime docere intendit et docet, ac probat juxta modum prætactum.12
Footnotes
-
Theodulus. ↩
-
Ezech. xiv, 13, 14, 16. ↩
-
Jacob. v, 10, 11. ↩
-
Intentio, materia, et finis libri Job. ↩
-
Job 1, 1, 12-19; II, 6, 7. ↩
-
Res humanas divina gubernari providentia. ↩
-
Gen. IV, 1, 8. ↩
-
Ibid. 16. ↩
-
Ibid. 25; v, 3. ↩
-
Gen. VI, 12. ↩
-
Bona et mala indifferenter bonis et malis eveniunt. ↩
-
Job xxiv. ↩
Chapter 4 of 72