Articulus 4
EXPOSITIO LITTERALIS PRIMI CAPITULI LIBRI JOB : VIR ERAT IN TERRA HUS, NOMINE JOB.
VIR erat in terra Hus, nomine Job. Primo historia quædam inducitur, quæ totius sequentis disputationis velut fundamentum et thema est, ad declarandum qualiter actus hominum providentia gubernentur divina. Porro de persona, nomine, cognatione et terra Job, dicta sunt plurima primo articulo : unde ex dictis ibidem patet intelligentia hujus particulæ textus.1 Fuit autem Job vir triplici virilitatis perfectione, videlicet perfectione animi per virtutum constantiam, perfectione naturæ per virentem germinationem, perfectione sexus. Sexus namque masculinus perfectior est, et ad sustinendas molestias fortior : ideo decuit personam, in qua patientiæ exemplum præclarum fuerat demonstrandum, esse sexus virilis. Denique secundum Gregorium, perfectione animi vir vocatur, qui contra biformes fortunæ insultus uniformi mentis constantia militat : qui scilicet nec prosperis vane extolitur, nec adversis mente dejicitur, sed regia via semper incedit. Hinc ad Eugenium Papam ait Bernardus : Magnus est cui dignitas sæculi si arrisit, non irrisit ; nec minor est illo, qui incidens in adversa, non excidit a sapientia. Quam perfectionem adepta est sancta Anna, de qua primo Regum habetur, Vultus ejus non sunt amplius in diversa mutati ;2 et beatissimus pater noster S. Martinus, de quo testatur Severus, quod nemo illum unquam vidit tristem aut dissolutum. Itaque et nos conemur taliter viri esse : quod erit, si passiones fuerint reformatæ, omnesque animarum nostrarum affectiones in Deum stabiliter ordinatæ. Præterea secundum Gregorium, terra in qua Job habitavit, exprimitur, ut ex hoc perfectio suæ virtutis amplius commendetur. Hus namque est terra gentilium : sicque dum scribitur inter malos fuisse moratus, perfectior declaratur.3 A Item Gregorius : Neque enim valde laudabile est, bonum esse cum bonis, sed bonum esse cum malis. Quemadmodum autem gravioris est culpæ, inter bonos bonum non esse ; ita immensi præconii est, etiam inter malos bonum consistere.
Et erat vir ille simplex, triplici simplicitate, secundum Albertum (per quem in toto hoc opere intelligo Albertum Magnum ordinis Prædicatorum), videlicet simplicitate intentionis : quoniam in omnibus quæ agebat, unum summum bonum intendebat. De qua simplicitate loquitur Christus, Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit :4 cui simplicitati opponitur duplicitas cordis volentium Deo et mundo placere, nuncque gaudere cum sæculo, et postea regnare cum Christo ;5 cum tamen ipse testatus sit : Nemo potest duobus dominis servire.6 Unde Ecclesiasticus quoque asserit : Væ peccatori ingredienti terram duabus viis.7 Et iterum : Ne accesseris ad Deum duplici corde. Quantum hæc bona simplicitas placeat Deo, patet ex eo quod Salomon profitetur : Cum simplicibus sermocinatio ejus. Ad Philippenses quoque ait Apostolus : Sitis sine querela, simplices filii Dei.8 Secundo, fuit simplex simplicitate virtutis in generali : quæ simplicitas consistit in hoc, quod virtus est ex una sola totaque causa, secundum divinum Dionysium atque Philosophum, vitium vero ex causa multiplici. Huic simplicitati opponitur multiplicitas peccati, juxta illud secundi Paralipomenon :9 Peccavi super numerum arenæ maris ; multiplicatæ sunt iniquitates meæ. Tertio, simplicitate prudentiæ, quæ est sine plica astutiæ, dolositatis et tergiversationis ad malum. Itaque accipitur hic simplicitas non ut opponitur intellectus perspicacitati, sed dolositati. Est namque et mala ac asinina simplicitas per debitæ considerationis defectum, ad quam pertinere potest illud Proverbiorum : Simplex credit omni verbo ;10 astutus considerat gressus suos. Potestque ibi astutia sumi in bono.
Fuit autem et rectus, id est justus affectu et opere. Rectitudo equidem proprie ad justitiam pertinet, quæ in æqualitate consistit, juxta illud Isaiæ :11 Semita justi recta est. Quocontra de impiis Salomon ait : Relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas.1213 Porro recta itinera sunt divina præcepta, sine vitiorum obliquitate ad beatitudinem veram ducentia : per quæ justi pede ambulant inoffenso, pravi vero in eis labuntur, juxta illud Osee :14 Rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis ; prævaricatores autem corruent in eis. Denique Ambrosius ait : Rectus est qui suam voluntatem conformat divinæ, volens de omni re quod Deus vult eum velle, et ex eadem caritate qua Deus, vult quod vult. Anselmus quoque : Justitia, inquit, est rectitudo sola mente perceptibilis. Ex quo certum est, quod rectitudo ad justitiam spectet. Itaque rectus est qui per lineas æquitatis in actibus suis procedit. Rectum namque est, ut etiam a Platone asseritur, cujus medium non exit ab extremis. Extrema vero operationis humanæ sunt : prima principia in operabilibus, sicut est illud Salvatoris in Evangelio, Quæcumque vultis ut faciant vobis homines, facite eis ;15 et illud Tobiæ, Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne aliquando alii facias ;16 et ultimus finis, puta æterna felicitas. Job ergo et omnis justus dicitur rectus, quoniam in actibus suis processit a principiis operabilium, absque declinatione ad culpam, ad ultimum finem.
At vero secundum Gregorium, quidam ita sunt simplices, ut quid sit rectum, ignorent ; sed eo veræ simplicitatis innocentiam deserunt, quo ad virtutem rectitudinis non assurgunt. Propter quod Paulus ait :17 Volo vos sapientes esse in bono, simplices autem in malo.18 Et ipsemet Christus : Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ : ut scilicet simplicitatem columbæ astutia serpentis instrueret, et serpentis astutiam columbæ simplicitas temperaret.19 Hinc Spiritus Sanctus non in specie columbæ tantum, sed et in igne apparuit.20 Per columbam namque simplicitas, per ignem zelus exprimitur.212223 Qui autem repleti sunt Spiritu Sancto, sic mansuetudini simplicitatis deserviunt, ut contra delinquentium culpas etiam zelo rectitudinis accendantur. Hinc et Salomon duo ista conjungit, dicens : Qui recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea.24
Ac timens Deum, timore filiali, reverentiali et casto, qui ex sincero Dei amore producitur, vel timore illo, qui unum de septem donis vocatur.25 Hic timor ad omne bonum sollicitat, quum sit fuga mali culpæ, seu abominatio offensæ Dei, quem quo serenius ardentiusque amamus, eo ipsius inhonorationem diligentius evitamus. Ideo in Proverbiis scriptum est : Timor Domini fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.26 Et denuo Salomon ait : Qui timet Deum, nihil negligit. Ideo dicit Gregorius : Deum timere, est nulla quæ facienda sunt præterire.27 Quomodo autem sanctus Job Deum timuerit, ipse infra fatetur : Semper, inquiens, quasi tumentes super me fluctus timui Deum. O quam beatus est cui datum est sic timere Deum !2829 Et recedens a malo, peccata vitando.30 Peccatum enim est fugibilitatis infinitæ, quum sit aversio a bono immenso, infinitæque majestatis Dei offensio. Ideo scriptum est : Quasi a facie colubri fuge peccata.31 Duæ autem sunt partes justitiæ, quas tangit Psalmista, dicendo : Declina a malo :32 ad quod pertinent præcepta negativa, quæ obligant semper et ad semper ; et fac bonum : ad quod pertinent præcepta affirmativa, quæ obligant semper, sed non ad semper. Receditur autem a malo culpæ per mentis dissensum ; interdum quoque et corpore recedendum a malo, ut a choreis atque spectaculis. Dicit hoc loco Gregorius : Neque bona opera Deo accepta sunt, quæ ante ejus oculos malorum admixtione maculantur. Hinc namque Salomon ait : Qui in uno offenderit, multa bona perdet. Et Jacobus : Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.3334 Paulus quoque : Modicum, inquit, fermentum totam massam corrumpit.3536 Verumtamen totum hoc de admixtione mortalis peccati sumendum est. Alioqui nonne, Isaia testante, quasi pannus menstruatæ sunt universæ justitiæ nostræ?
Ex præhabitis patet, quod Job bene habuerit se ad Deum, ad proximum et ad se ipsum. Ut enim Thomas hic scribit, tripliciter peccat homo, scilicet in Deum, in proximum, in se ipsum. In proximum autem dupliciter, scilicet occulte per fraudulentiam, et aperte per violentiam. Job autem proximum dolo non circumvenit : nam dicitur, Erat vir simplex. Nec vi oppressit : nam subditur, Et rectus. Quod vero non peccavit in Deum, monstratur dum jungitur, Ac timens Deum. Nec in se ipsum : nam sequitur, Et recedens a malo. Malum enim odio habuit propter se, utpote quia malum, non solum propter nocumentum hominis offensamque Dei. Quomodo autem Job dicatur nec verbo nec facto peccasse, infra discutiemus.
Hucusque ostensum est, qualis fuit Job in bono monastico, quod est bonum personæ. Deinde describitur qualis fuit in bono œconomico, id est domestico. Natique sunt ei septem filii, et tres filiæ. Primo beati Job prosperitas notificatur, ut ex hoc magnitudo suæ adversitatis clarius insinuetur : opposita enim juxta se posita, lucidius innotescunt ; simul etiam ad ostendendum (ut Thomas affirmat) quod ex prima Dei intentione justis semper bona præstantur, non spiritualia tantum, sed corporalia quoque ac temporalia. Sed quod aliquando justi adversitatibus affliguntur, ob specialem aliquam accidit causam. Unde et a principio sic institutus est homo, ut nullis subjaceret adversitatibus, si in innocentia permansisset. Principium autem temporalis prosperitatis, post bonam propriæ personæ consistentiam, consistit in personis conjunctis, præsertim in sobole. Proles enim est quasi aliquid suorum parentum, secundum illud Ecclesiastici : Mortuus est pater ejus, et quasi non est mortuus ; reliquit enim similem sibi filium.37 Ideo fecunditas prolis beati Job explicatur. Idque ad prosperitatis augmentum pertinuit, quod filii plures erant quam filiæ. Sexus namque masculinus perfectior est, et filii magis consueverunt optari quam filiæ: propter quod dicit Augustinus super Joannem, quod majus est gaudium dum nascitur filius quam puella. Filii quoque efficaciores sunt ad domus aliarumque rerum dispositionem ac regimen. Nam corpore rationisque usu fortiores solent exsistere.38 Præterea (sicut Gregorius ait) sæpe ad avaritiam corda parentum trahit fecunditas prolis. Nam tanto plus ad congregandas divitias inflammatur, quo pluribus heredibus fecundantur. Hoc ergo ad sancti Job spectat præconium, quod tot natis abundavit, nec tamen ab æquitate per temporalium amorem superfluum declinavit.
Et fuit possessio ejus. Possessio dicitur quasi pedum positio, quia ad nutum habetur, et possidenti subjicitur, non dominatur. Septem millia ovium. Ovis (secundum Albertum) est animal mansuetum, simplex, valdeque utile, fimo, lacte, carne, cibo, pelle, calceamento, lana, intestinis et vestimento. Et tria millia camelorum, qui utiles sunt ad onera deferenda; quingenta quoque juga boum, quæ faciunt mille boves, qui ad terras colendas deserviunt, et multipliciter utiles sunt; et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis, quæ ad tot animalium pastum atque custodiam necessaria fuit. Ideo autem opulentia Job per jumenta describitur, quia possessio animalium pretiosior antiquitus fuit quam agrorum; imo animalia fuerunt præcipuæ antiquorum divitiæ: agri enim propter hominum paucitatem plus abundabant, et maxime in partibus orientis, in quibus usque hodie sunt pauci habitatores præ latitudine regionis, ut scribit hic Thomas.
Porro (secundum Philosophum) quatuor virtutibus regitur domus:39 quarum prima est uxoraria, quæ est scientia et virtus bene utendi uxore; secunda est paterna, quæ senatoria dicitur; tertia chrimatistica seu thesauritiva; quarta despotica, quæ est virtus bene utendi servis atque ancillis. Harum nulla defuit Job. Prima notatur, quum dicitur, Nati sunt ei, videlicet ex uxore legitima, quæ se habet in domo sicut regina in regno. Secunda notatur ibi, Septem filii, etc. Tertia ibi, Fuit possessio ejus. Quarta autem, quum sequitur, Ac familia multa nimis. Convenienter demum scribitur Job possedisse tam multa, ut magnitudo patientiæ perfectionisque suæ clarius innotescat, dum omnia illa sine impatientia amisisse narratur. Majorem namque dolorem inferunt damna majora; et nunquam sine dolore amittitur, nisi quod sine amore superfluo possidetur. Magnæ ergo fuit virtutis, tot opes sine inordinato possidere affectu, nec per eas a mentis stabilitate atque custodia impediri.
Denique triplex est bonum, scilicet bonum hominis, quod est bonum simpliciter; bonum domus, quod est melius; et bonum civitatis ac gentis seu patriæ, quod primo Ethicorum optimum divinissimumque vocatur. Hinc subditur, qualis fuerit Job in bono hoc tertio. Eratque vir ille magnus, bonitate, sapientia, fama, honore et gloria, inter omnes orientales, qui prædivites sunt, secundum Gregorium: et in hoc prosperitas ejus terrena perficiebatur, quod etiam fama inclytus fuit. Nam in Ecclesiastate scriptum est: Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa.40 Et alibi: Curam habe de bono nomine, hoc enim magis proderit tibi quam thesauri.41
Et ibant filii ejus sex, ad domum illius in qua fuerant comesturi, qui septimus fuit; et faciebant convivia, id est, pariter vescebantur, per domos, id est successive in domo uniuscujusque ipsorum, unusquisque in die suo: ita quod quolibet die simul edebant, primo die hebdomadæ incipientes comedere in domo primogeniti, ut apparet, et deinde secundum ordinem dierum hebdomadæ et nativitatis filiorum, comedebant in domibus ceteris successive: sicque completa hebdomada, complebatur convescentia in domibus singulorum; et sequentis hebdomadæ prima die reincipiebatur in domo fratris senioris. Ex quo sequitur, quod inter fratres istos fuit grandis stabilisque concordia, frugaliterque vixerunt: quorum utrumque ad laudem pertinet patris eorum, qui eos taliter rexit, quum tamen opulentiam rerum frequenter sequatur discordia atque tenacitas. Et mittentes vocabant tres sorores suas, invitando eas per nuntium, ut comederent et biberent cum eis. In quo insinuatur, quod non instar quorumdam protervorum ac superborum fratrum, sorores suas despexerant ob sexus inferioritatem, imo honorem eis tanquam infirmiori vasculo impendebant, prout a patre suo edocti erant.42 Hinc dicit Gregorius: O inæstimabilem paternæ institutionis laudem! Et pater dives dicitur, et filii concordes asseruntur; et dum dividenda inter eos substantia aderat, corda tamen omnium caritas indivisa implebat.
Quumque in orbem, id est circulum hebdomadæ, transissent dies convivii, redeundo ab ultimo ac minore ad primum, utpote die octava secundum Gregorium, septem scilicet diebus hebdomadæ evolutis, mittebat ad eos Job nuntium quemdam; vel sacerdotem, secundum Albertum; et sanctificabat illos. A maculis, quas convivantes incurrere solent, instrumentaliter, quantum potuit, expurgavit eos, per internuntium seu epistolam exhortando ad diluenda mala præterita, ac futura vitanda; vel forte per aliquem ritum oblationis seu expiationis eos sanctificavit. Sacrificia namque et primitiarum ac decimarum oblatio, ante legem scriptam fuerunt, prout Hugo in libro de Sacramentis plenius docet. Consurgensque diluculo, implens illud
Ecclesiastici, Justus cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum;43 itemque illud Psalmistæ, Mane adstabo tibi et videbo.44 Hac equidem hora sensibus sobriis consistentibus, et mente exterioribus negotiis nondum involuta, aptior est ad devotionem homo. Ideo dicit Salvator: Primo quærite regnum Dei. Et Isaias Deum orsus affari:45 De mane, inquit, vigilabo ad te.46 Offerebat holocausta per singulos, id est, pro quolibet obtulit speciale holocaustum, septem videlicet holocausta, secundum Albertum et Thomam. Ex quo videtur, quod pro filiabus non obtulit: vel quia noverat eas tam verecundas ac virtuosas, quod de earum excessu notabili non timebat; vel forte etiam pro eis obtulit, quamvis non exprimatur, sed nomine filiorum etiam filiæ intelliguntur:47 quemadmodum infra in isto capitulo, domus cadens dicitur oppressisse liberos, id est filios Job, nec dubium quin filias quoque ejus oppresserit, quamvis non exprimatur. Porro holocaustum fuit solennius sacrificium, quoniam ad divinæ reverentiam majestatis totum comburebatur, nulla ejus parte ad offerentium usum manente.
Dicebat enim, tanquam de filiorum salute sollicitus, magis autem pro Dei honoratione accensus: Ne forte peccaverint filii mei. Sobrie circumspecteque loquitur, docens temerarium judicium esse vitandum. Ideo de actibus absentium atque incertis assertive non loquitur, quamvis probabiliter noverit eos in quotidianis conviviis non penitus caruisse peccatis, venialibus saltem. Convivantes namque solent multipliciter excedere, scilicet in quantitate, in delectatione, in loquacitate, in risu, in cordis quoque inepta lætitia. Ideo homo timoratus debet cum magna cordis custodia sumere cibum ac potum, præsertim quando cum aliis vescitur vel delicatioribus utitur.
Et benedixerint Deo in cordibus suis, id est, cogitando maledixerint Deo. Sed quum maledicere Deo, sit gravissimum scelus, mirum quod tantum facinus suspicabatur de filiis suis, quos tanta disciplina compescuit et tam probos cognovit; imo dicit Gregorius: Beati Job filii tanta fuerant bonæ institutionis disciplina accincti, ut neque per facta in conviviis, neque per verba delinquerent; perfectos quippe eos esse in opere et sermone docuerat. Ad quod respondendum videtur, quod non putavit eos in verba maledictionis prorupisse, nec tentationi de maledicendo Deo plenarie consensisse; sed timuit ne circa hoc habuerint aliquem primum motum vel co- gitationem incautam. Quoniam enim inter gentiles atque idololatras habitabant, poterant aliquando tentari de inhonoratione Dei præfata, videndo prosperitates servientium idolis. Hinc dicit Gregorius, quod Job de sola cogitatione pro suis filiis metuebat. Præallegatum quoque verbum Gregorii de perfectione filiorum Job, sumendum est quod a mortalibus abstinere solebant excessibus; et si quid tale incurrerant, mox emendare curabant.
Denique, in Scripturis frequenter maledictio Dei, per ejus benedictionem per antiphrasim designatur, sicut et infra statim patebit, eo quod tantus sit horror hujus peccati, quod est blasphemare seu maledicere Deo, quod pia ora ipsum proprio nomine exprimere horrent, sed per contrarium suum illud designant. Verumtamen Thomas tangit modum, quo benedictio possit hic accipi sicut sonat, ut scilicet totum istud, Ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis, accipiatur conjunctim: eritque sensus, Ne forte peccaverint, et de ipsis actibus vitiosis benedixerint Deo, quasi complaceant Deo peccata, sicut latrones atque prædones prædam sortiti, Deo sæpe gratias referunt. Quamvis autem benedicere Deo, secundum se sit bonum, tamen sic benedicere Deo, est malum, significatque voluntatem in vitiis quiescentem. Unde sic vituperatur, dum apud Zachariam dicitur contra quosdam pascentes pecora occisionis: Quæ qui possederant, occidebant, et non dolebant, dicentes, Benedictus Dominus, divites facti sumus.
Sic faciebat Job cunctis diebus, id est quolibet die octavo secundum modum præhabitum, utpote circulo conviviorum per hebdomadam jam completo. Sciebat enim quod postea locutus est Christus: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Multi enim ferventer incipiunt, sed paulatim tepescunt, vel omnino omittunt, similis illis quibus ad Galatas ait Apostolus: Sic stulti estis, ut quum spiritu cœperitis, nunc carne consummemini? Denique opus
A Dei a quibusdam devote peragitur, si sit rarum; si vero sit frequens, minus attenditur, aut in fastidium vertitur: quod negligentiæ est sive acediæ, dum quis de spirituali attædiatur labore. Talem vero non fuisse beatum Job, inducta verba testantur. Nos ergo opus Dei tanto agamus vigilantius atque ardentius, quanto frequentius. Maledictus enim qui facit opus Dei negligenter. Sicque perseveremus in bono cunctis diebus. Ad hoc enim incarnatus est venitque Filius Dei, ut sine timente de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus vitæ nostræ.
B Ex præhabitis claret, quantam sollicitudinem habuit sanctus Job pro filiis suis, ne Deum offenderent: quem parentes imitari tenentur, filios ac filias instruendo, a malis retrahendo, ad bona inducendo. Parentes quippe (ut etiam Philosophus loquitur) filiis tenentur educationem, instructionem et disciplinam seu correctionem. Unde ad Ephesios dicit Apostolus: Patres, educate filios vestros in disciplina et correptione Domini. Insuper patet ex dictis, quod licet Job filiis suis convivia ista admisit, ipse tamen in suo rigore, parsimonia et gravitate permansit, vitans convivia. Juniori enim ætati aliqua rationabiliter permittuntur, quæ seniores non decent. Et forte filios suos ac filias maluit pariter convivari, quam aliorum comessationibus commisceri, sciens suorum probitatem, et ne aliorum vitiis inficerentur.
C Consequenter processus tentationis atque adversitas Job recitantur. Quadam autem die, quum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino, adfuit inter eos etiam Satan. Quamvis absolute loquendo, omnes angeli sancti Deo ministrent laude continua, atque adsistant contemplatione perpetua, quum dicat Apostolus, Omnes sunt administratorii spiritus; et Psalmista, Benedicite Domino, omnes virtutes ejus, ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus; itemque Salvator, Angeli eorum in cœlis semper vident faciem Patris mei: per ap-
Tædium in spiritualibus detestabile crimen.
Jer. XLVIII, 10.
Luc. I, 74, 75.
Parentes in quibus obligentur filiis,
Ephes. VI, 4.
Hebr. I, 14.
Ps. CII, 21.
Matth. XVIII, 10.
Maledictio Deo irrogata, cur per benedictionem exprimatur.
Benedictio falsa Deo offertur in vitiis.
Zach. XI, 4, 5.
Matth. X, 22.
Galat. III, 3.
Dan. vii, 10.
III Reg. xxii, 19.
Hebr. iv, 13.
Dan. ix, 21-23.
Judic. n, 1. propriationem tamen ministrare dicuntur, qui ad explenda foris ministeria divinitus emittuntur; adsistere vero, qui sic intima Dei visione fruuntur, quod foris nequaquam mittuntur. Sicque in Daniele legitur: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia adsistebant ei. Sed iste modus adsistendi Deo propriissimus appellatur, non nisi superioribus angelorum ordinibus competens. Alio igitur modo adsistere Deo extensius sumitur, ut sit idem quod vultui gloriæ ejus intendere, totaque mente ad omne beneplacitum ejus promptum consistere: et sic universis angelorum competit choris. Unde tertio Regum ait Michæas propheta: Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cœli adsistentem ei a dextris et a sinistris. Tertio autem adsistere Deo communissime sumitur, ut sit idem quod divinæ præsentiæ cognitum esse, sicut Apostolus ait, Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus: sicque omnibus competit creaturis.
Præterea advertendum, quod angeli sancti deputantur custodiæ hominum, sicut et dæmones ad tentandum et exercitandum hominibus deputantur. Itaque angeli sancti sæpe de cœlis destinantur ad viatores ad succursum eorum, rursusque redeunt ad superna: et hoc fit certis temporibus, quamvis motus et operatio angelorum non mensurentur tempore, quod ponitur species quantitatis. Sic ergo nunc dicitur: Quadam die, quum venissent filii Dei, id est angeli sancti animarum custodes, de ipsis hominibus circa quos operati fuerunt, quibus et realiter adfuerunt. Sunt namque angeli in loco definitive, et ubi operantur, ibi esse dicuntur; expletoque ministerio, propter quod descenderunt, mox ad cœlestia revertuntur. Hinc namque Daniel ait: Adhuc me loquente in oratione mea, ecce Gabriel cito volans tetigit me et docuit me. Dixitque Gabriel: Nunc egressus sum ut docerem te et intelligeres. Ego autem veni ut indicarem tibi. Sic et in Judicum libro habetur: Angelus Domini ascendit de Galgala ad locum Flentium.
A Itemque: Quum ascenderet flamma altaris in cœlum, angelus Domini pariter in flamma ascendit. Insuper, Tobiæ Raphael angelus ait: Tempus est ut revertar ad eum qui me misit. Et Zacharias propheta attestatur: Ecce angelus qui loquebatur in me, egrediebatur, et alius angelus egrediebatur in occursum ejus, et dixit: Curre, et loquere ad puerum istum. Ex quibus omnibus multisque aliis Scripturæ locis patescit, quod angeli sancti moventur de loco ad locum, veniuntque de cœlo ad homines, et revertuntur ad cœlos horis atque temporibus a Deo præordinatis.
Ut adsisterent coram Domino. Si angeli indesinenter Deo adsistunt, utpote quem incessabiliter contemplantur, et a quo ipsi indeficienter cernuntur, quomodo quadam die venerunt ut coram Deo adsisterent? Et respondendum, quod semper adsistunt, quoad hoc quod jugiter cernunt atque cernuntur; nec hoc modo venerunt ut adsisterent. Sed angeli qui mittuntur, non solum dicuntur adsistere modo prædicto, verum etiam quoniam specialem aliquem actum de novo exhibent coram Deo. Propter quod dicit Albertus: Adsistunt, quum intima contemplatione vultui Dei præsentes sunt, et profectum ministerii sui ostendunt, et quid acturi sunt, per illuminationem a Deo accipiunt. Et illud, Quum venissent filii Dei, quidam exponunt sic: Ad præsentandum Deo merita hominum, prout in Tobiæ historia scribitur, quod preces Saræ et Tobiæ uno tempore in conspectu Dei sunt recitatæ. Et rursus ibidem
Raphael fatetur Tobiæ: Quum orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos, ego obtuli orationem tuam Domino. Angeli equidem orationes et causas sibi commissorum ad divinum referunt judicium, suffragiumque impendunt. Unde Gabriel loquitur Danieli: Nunc revertar ut prælier adversus principem Persarum. Et ecce Michael unus de principibus primis venit in adjutorium meum. Sic ergo venerunt ut adsisterent coram Domino, per modum recentem ac specialem, ad peragendum actum præfatum.
Judic. xiii, 20.
Tob. xii, 20.
Zach. n, 3, 4.
Tob. iii, 25.
Ibid. xii, 12.
Angeli causas nostras referunt divino judicio.
Dan. x, 20, 13.
Præterea alius modus est, secundum quem angeli dicuntur a Deo exire, et ad ipsum venire atque redire ut ei adsistant:48 non quod a Deo ubique præsente usquam elongentur, avertantur, aut ejus beatifica visione preventur, quem non corporaliter extra se, sed spiritualiter intra se invertibiliter contuentur; sed quia egrediuntur de loco, et regrediuntur ad locum illum, in quo Deus incircumscriptibilis et immensus specialiter esse habitareque dicitur: qui locus est cœlum empyreum, in quo Deus clarius se ostendit, et magnificentius agit. Sicque Raphael dixit: Tempus est ut revertar ad eum qui me misit. Et nihilo minus quando hoc dixit, etiam ait: Ego sum Raphael, unus de septem qui adstamus ante Deum.49 Ergo et tunc quando loquebatur Tobiæ in domo ejus, adstitit coram Deo. Habendo enim comparationem ad Deum secundum se, ubique ei præsentes sunt, nec redeunt ut adsistant;50 sed loquendo de Deo per comparationem ejus ad cœlum empyreum, in quo ipse specialiter esse et habitare asseritur, revertuntur ad ipsum, ut ei illic adsistant. Hinc dicit Gregorius: Et mittuntur igitur, et adsistunt: quia per hoc quod circumscripti sunt, exeunt; et per hoc quod intus præsentes sunt, nunquam recedunt. Et faciem ergo Patris semper vident, et tamen ad nos veniunt: quia et ad nos spirituali præsentia foras exeunt, et tamen unde recesserant, ibi se per internam contemplationem servant. Dicatur ergo, Venerunt filii Dei ut adsisterent coram Domino: quia illuc spiritus conversione redeunt, unde nulla mentis aversione discedunt.
Postremo, angeli sancti dicuntur filii Dei ob eminentem similitudinem, qua per dona naturæ et gratiæ ei præclarius assimilantur.51 Dicit quoque Gregorius: Quia beati Job tentatio ad victoriam venit, a die cœpta perhibetur. Albertus quoque: Ideo, inquit, scriptum est, Quadam die, etc., quia in tantis doloribus et adversis a rationis et gratiæ luce non cecidit, et a tenebris ad lucem rediturus fuit, juxta illud Michææ:
A Ne læteris, inimica mea, super me, quia cecidi: consurgam; quum sedero in tenebris, Dominus lux mea est.5253
Adfuit inter eos etiam Satan, id est diabolus: non quod cœlum empyreum cum angelis sanctis ingrediatur, et ibi Deo adsistat; sed inter angelos adfuisse describitur multiplici ratione. Primo, quoniam angelis sanctis hominum merita Deo offerentibus, opemque quærentibus ac impendentibus, diabolus demerita hominum allegare, accusare, et salutem eorum impedire conatur, sicut super Danielem scribit Hieronymus:54 sicque inter eos est, intromittendo se de factis eorum. Secundo, propter communionem naturæ. Propter quod ait Gregorius: Recte inter eos fuisse describitur, quia etsi beatitudinem perdidit, naturam cum eis similem non amisit; etsi meritis prægravatur, conditione tamen naturæ subtilis attollitur. Tertio, quoniam sicut angelorum, ita et dæmonum natura ac operatio divino patent conspectui, ejusque adducuntur examini. Ideo dicit Albertus: Adfuit, quia divino lumini abscondere se nequivit. Quarto, secundum Thomam, dicitur adfuisse, ad insinuandum quod mala non sunt ex principali intentione, sed subveniunt bonis quasi per accidens. Quinto, quia eidem Domino cui angeli adstiterunt, præsens fuit et ipse.
Insuper Thomas dicit: Angeli venisse dicuntur, quia proprio motu et intentione omnia quæ agunt, divino subdunt judicio, referuntque in Deum. Mali vero angeli non intendunt quæ agunt referre in Deum, sed nolentibus eis hoc accidit, ut quidquid agant, divino subdatur judicio. Ideo non dicitur de Satan, quod venit ut adsisteret coram Domino, sed solum quod adfuit inter eos. Cui concordans Albertus, disseruit: Non dicit Scriptura quod venit vel vocatus fuit, sed adfuit, quasi coactus. Quibus obviare videtur, quod dæmones expetunt homines ad tentandum a Deo, et ex proposito sistunt se Deo ad accusandum;55 reos quoque quos ad supplicia trahere nequeunt, nisi prævio judicio Dei, sponte sequuntur vel ducunt ad judicem Christum, secundum modum Deo cognitum quo id fit.56 Hinc doctores præfati loqui videntur, quoad hoc quod dæmones quæ agunt, in Deum non referunt sicut ad finem, nec agunt quid ex proposito ad gloriam ejus directe; ea quoque quæ agunt, eis invitis, subduntur Dei judicio, in quantum hoc redundat in augmentum pœnæ eorum.
Rursus ait Albertus: Dicit Scriptura quod Satan inter eos fuit, et non cum eis, vel ante eos, vel post eos. Cum eis non fuit, quia voluntati eorum non concordavit; ante eos non fuit, quia profectus eorum in bonis hominibus impedire non potuit; post eos non fuit, quoniam confirmatis insidiari non potuit; sed inter eos fuit, quum inter bona eorum mala seminavit, juxta illud Matthæi:57 Quum dormirent homines, venit inimicus, et superseminavit zizania in medio tritici. Id etiam advertendum, quod angeli sancti cum hominibus in terra consistendo, preces eorum ac merita Deo possunt offerre ac opem impendere, atque ibidem se sistere Domino secundum modum prætactum; sicque venire ad ipsum, convertendo se de actu circa hominem exhibito, ad actum circa Deum versantem, qui est præsentare merita hominum Deo, non quasi Deus ea ignoret, sed ut optatum ab ipso sortiantur gratiæ donum: sicque inter eos Satan adesset.
Cui dixit Dominus, allocutione non exteriore, corporali, sensibili, sed interiore ac intelligibili, quum ipsemet Deus sit supersimplicissimus spiritus, dæmon quoque spiritualis substantia est: Unde venis? Quærendum cur angelis bonis Deus non ait, Unde venitis? sed Satanæ, Unde venis? Ad quod respondet Gregorius: Requirimus quæ nescimus; nescire autem Dei, est reprobare: unde quibusdam dicturum se perhibet, Nescio vos unde sitis.58 Sic verax homo dicitur nescire mentiri, quia fari mendacium dedignatur.59 Quoniam ergo Dominus Satanæ vias reprobat, ait ad eum: Unde venis? Et est quæstio non ignorantis, sed arguentis: tanquam dicat, Vide de quantis obscenitatibus atque malitiis venias. Similiter dicitur Adæ: Adam, ubi es?60 id est, vide in quanta miseria es. Locutio quoque ista perficitur, dum Satanæ sua malitia divino lumine demonstratur, ut dicit Albertus.
Thomas autem hanc quæstionem solvit, dicendo: Angeli boni nil faciunt, nisi ad quod divina voluntate moventur: a qua angeli mali discordant; unde quæ agunt, a Deo aliena exsistunt, quantum ad intentionem eorum semper perversam. Non autem solemus interrogare de his quæ ipsi nos facimus, sed de his quæ absque nobis fiunt: ideo non dicitur quod Dominus interrogavit ab angelis bonis, sed solum a Satan. Potest insuper responderi, quod ideo, quoniam angeli boni bene sibi conscii, ad hoc coram Deo adstiterunt, ut ei sua opera faterentur ac præsentarent per modum prædictum: ideo non inquiruntur. Satan vero male sibi conscius, ita non habuit se; imo quantum in se est, suam mallet occultare nequitiam, in quantum est sua: hinc interrogatur. Quem etiam Dominus idcirco non quasi ignorans interrogat, ut ejus responsione convenienter procedat ad quod intendebat, scilicet ad sancti Job commendationem.
Insuper, juxta Thomam, Dominus non ait ad Satan, Quid facis?61 aut, Ubi es? sed, Unde venis? Quoniam facta quæ per dæmones procurantur, interdum ex divina voluntate procedunt, dum per eos vel mali puniuntur, vel boni exercentur; sed dæmonis intentio semper est mala, atque a Domino aliena. Iterum, secundum eumdem Doctorem, dicere, dupliciter accipitur: quandoque enim refertur ad cordis conceptum, quandoque ad significationem, qua talis conceptus exprimitur alteri. Itaque secundum primum modum, dicere Dei æternum est, nihilque aliud quam generare Filium, qui est Verbum ipsius. Secundo modo dicit specialiter aliqua Deus, diversimode tamen diversis, secundum quod congruit naturæ eorum. Hominibus quippe corporeos sensus habentibus quandoque locutus est sono sensibili, formato in aliqua creatura subjecta, sicut vox sonuit in baptismo transfigurationeque Christi, Hic est Filius meus dilectus. Aliquando per visionem imaginariam, ut Prophetis. Aliquando autem intelligibili expressione : sicque intelligendum est, Deum ad Satan dixisse, in quantum Deus fecit ipsum Satan intelligere, quod ea quæ agit, conspiciuntur a Deo. Sicut autem dicere Dei ad Satan, est notitiam ei præbere ; sic Satan Deo respondere, est non alicujus rei notitiam Deo tradere, sed considerare omnia Dei conspectui aperta esse.62
Matth. vii, 17; xvii, 5.
Verumtamen de hoc plenius tractat Gregorius, dicens : Quatuor modis loquitur Deus diabolo. Primo, vias ejus injustas arguendo, sicut dum ait : Unde venis ? Secundo, electorum justitiam contra eum proponendo, ut quum dicit : Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis super terram ? Tertio, tentandam electorum innocentiam dæmoni permittendo, quemadmodum ait : Ecce universa quæ habet, in manu tua sunt. Quarto, diabolum ab electorum tentatione aliquando prohibendo, sicut subjungit : Tantum in eum ne extendas manum tuam. Quæ omnia loquendi genera fiunt per intelligibilem ostensionem. Tribus quoque modis diabolus loquitur Domino. Primo, vias suas ei denuntiando, ut quum ait : Circuivi terram, etc. Secundo, electos mendaciter accusando, sicut quum dicit : Numquid frustra Job timet Deum ? Tertio, tentandam eorum innocentiam postulando, ut quum ait : Extende manum tuam, et tange cuncta quæ possidet, etc.
Hebr. iv, 13.
Adhuc secundum Albertum, isti modi locutionum fiunt per demonstrationes illuminationum, id est ostensivas illuminationes, quantum videlicet ad superiores. Demonstrationem autem illuminationum appellat, quando ex voluntate intellectualis substantia in lumine intelligentiæ suæ conceptus suos atque affectus alteri substantiæ intellectuali demonstrat. Et hoc dicit Basilius in libro de Fide divinitatis, sic : Sermonis usum nobis Deus inclusit, ut corporei exsistentes, affectus nostros invicem panderemus. Si autem intecta et nuda anima uteremur, sermone non indigeremus, sed mutuo in nobis invicem videremus nostros affectus. Hinc quoque Gregorius ait : Alienis oculis intra mentis nostræ secretum, quasi post parietem corporis stamus ; sed quum manifestare nos ipsos cupimus, quasi per linguæ januam egredimur.
Qui respondens ait. Jam dictum est, quid sit, et quomodo fiat responsio Satan ad Deum : fatetur equidem Deo quod ei abscondere nequit, imo quod ille invariabiliter præscit. Circuivi terram, id est habitatores terræ, et perambulavi eam, id est, diligenter pertransivi. Omnium enim mores, proprietates, inclinationes, consuetudines, actus, vitamque observat, ventilat, discutit atque rimatur, ut sciat qualiter quemque facilius vincat, astutius tentet, secretius circumveniat, damnabiliusque prosternat. Unde per circuitum ejus calliditas designatur, curvitas sive perversitas, sicut per rectitudinem simplicitas atque justitia. Callidorum namque est aliud foris prætendere, aliud intus intendere, et sic opus quod faciunt ac ostendunt, exit ab extremis, dum neque voluntati concordat, nec ultimo fini. Rursus, dæmon et homines vitiosi mente semper instabiles sunt et undique divagantur, quia in Deo summo et incommutabili bono mentis non figunt radicem. Ideo scriptum est : In circuitu impii ambulant. Et in prima Petri : Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret.
Dæmonum astutia variatentandi homines.
Ps. xi, 9.
1 Petr. v, 8.
Dicit autem Albertus : Perambulat, qui ubique vestigium pedis relinquit ; vestigium vero pedis diaboli, peccatum est. Sed sic non perambulat, nisi quos aliquo modo vincit atque contaminat. Virtuosi autem eum expellunt, implentes illud Apostoli, Nolite locum dare diabolo ; imo de ejus impugnatione triumphando, puriores redduntur. In justis vero perambulat Deus,
Ephes. iv, 27. sanctitatis et veritatis suæ vestigia in eis relinquens, quemadmodum ad Corinthios dicit Apostolus: Vos estis templum Dei vivi, sicut dicit Dominus, Quoniam habitabo in eis et inambulabo, et ero illorum Deus. Præterea Thomas ait:63 Quum compositus sit homo ex natura spirituali et carne terrena, malum hominis in hoc consistit, quod relictis spiritualibus bonis, ad quæ secundum rationalem mentem ordinatur, terrenis bonis inhæret, quæ sibi competunt secundum carnem terrenam: ideo mali, in quantum naturam terrenam (scilicet carnem) sequuntur, recte dicuntur terra. Hujusmodi ergo terram non solum circuit, sed et perambulat Satan, quia in eis malitiæ suæ effectum consequitur.
Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job: servum utique servitute amoris, cui dicitur in Evangelio, Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui;64 non servitute timoris, de quo ait Christus, Servus non manet in domo in æternum;65 quod non sit ei similis in terra? Hoc tripliciter accipi potest. Primo, quod nullus homo viator tempore sancti Job, fuit ei similis in perfectione virtutum, sed ipse quolibet tunc in terra vivente perfectior fuit: quod non videretur cautum asserere, si tempore Moysis fuit, præsertim quum Moyses populum Israel rexit. Secundo intelligi potest, prout in quolibet homine perfecto et sancto est aliqua præeminentia cujusdam virtutis, quoad specialem aliquem usum, seu quædam specialis prærogativa virtutis: propter quod de quolibet canitur confessore, Non est inventus similis illi;66 et Apostolus asserit, Unusquisque proprium donum habet a Deo. Tertio, quod in terra, id est rebus hominibusque terrenis, ei non fuerit similis.67 Verumtamen quia mox subditur, homo simplex et rectus, et timens Deum, ac recedens a malo, videtur textus prætendere, quod in istis virtutibus non fuit ei tunc similis. Quod et satis probabile apparebit, si pensemus quæ ipsemet Job infra de se ipso testatur, inter cetera loquens, Neque reprehendit me cor meum in omni vita mea;6869 et, Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum. In hoc ergo Job a terra atque terrenis hominibus fuit segregatus, quod exstitit Dei servus. Homo etenim quasi medius constitutus est inter Deum et res terrenas: nam mente conjungitur Deo, carne terrenis. Medium vero, quo amplius ab uno extremo recedit, eo plus alteri appropinquat. Unde quo homo plus Deo inhæret, eo remotior est a terra. Hoc autem est servum Dei esse, quod mente Deo inhærere: quoniam servus est, qui non sui causa est, id est non propter se ipsum, sed ordinatur ad Dominum. Porro qui Deo mente inhæret, in Deum se ordinat, quasi servus amoris.
Cui respondit Satan: Numquid frustra timet Job Deum? id est, non mirum quod timet te, quia tot ei beneficia præstitisti, et in omnibus prosperatur: ideo servit tibi et timet te, non propter te aut ex tuo puro amore, sed propter bona sibi collata, et ex amore privato ac servili timore, metuens si peccaret, temporali prosperitate privari. Frustra autem fieri dicitur, quod fit sine spe mercedis seu utilitatis, aut compleri aut obtineri non valet. Quoniam ergo Job tot temporalia Deo donante possedit, dixit eum diabolus non frustra Deum timere, quasi propter sola terrena coleret eum. Porro dum justi laudantur, invidi et perversi acrius contra eos desæviunt; et dum opera quæ cernuntur, reprehendere nequeunt, intentionem condemnant, asserentes malo fieri animo quæ recta intentione geruntur. Deus vero vitam justorum vult non solum eis esse salubrem, sed et aliis exemplarem: quia et ideo tantam quibusdam gratiam elargitur, ut eorum intuitu et exemplo alii proficiant, ædificentur seu convertantur. Benevoli quoque eorum imitatione proficiunt, malevoli deteriorantur, invidia eos torquente. Ideo bona interpretantur in malum, et sub specie boni multa mala proponunt ac faciunt. Hinc in secunda ad Corinthios ait Apostolus: Christi bonus odor sumus Deo; aliis quidem odor mortis in mortem, aliis vero odor vitæ in vitam.70 Unde diabolus audito a Deo sancti Job præconio, acrius cœpit furere ac sævire. Nonne tu vallasti, id est, tua protectione circumdedisti, eum ac domum, id est sobolem ac familiam ejus, universamque substantiam per circuitum? id est, undique eum circummunisti, ut nulla ex parte adversitas ei occurrat. Operibus manuum ejus, id est rebus ac opibus quæ laboribus conquiruntur, benedixisti. Benedictio Dei, est collatio beneficiorum suorum, multiplicatio eorumdem, secundum Gregorium. Thomas quoque affirmat: Quum Deus dicendo omnia faciat, benedicere Dei, est bonitatem rebus donare. Inanimatis autem Deus benedicere dicitur, quando possessoribus suis eas adauget. Et possessio ejus crevit in terra, opibus ejus multiplicatis.
Sed extende paululum manum tuam, id est, potestatem tuam parumper circa eum exerce ac monstra effective seu permissive; et tange cuncta quæ possidet, id est, omnes facultates ac sobolem ejus totam permitte a me sibi auferri ac dissipari; nisi in facie, id est manifeste, benedixerit, id est maledixerit, tibi, supple, Mendax inveniar et puniar, seu male mihi contingat. Per hoc Satan nitebatur probare, quod propter temporalia Job Deum timeret, quoniam illis ablatis, in apertam murmurationem prorumperet. Et ait, Extende paululum, quia quidquid diabolus damni intulerit homini, quamdiu animam ejus non læserit atque deceperit, parum se egisse arbitratur. Voluit quoque Satan probare, quod Job nullo modo justus exsisteret vere, sed simulatorie tantum, per hoc quod ait, Extende paululum. Nam ex modica adversitate seu exteriorum ablatione turbari, est ficte justorum: perfecti enim vereque justi, nec propter proprii corporis læsionem ad impatientiam prolabuntur. Potest præterea secundum Thomam exponi, ut benedicere, proprie accipiatur: eritque sensus, Tange quæ possidet, nisi in facie benedixerit tibi, id est, male accidat mihi, nisi pateat quod tempore prosperitatis benedixit tibi non vere in corde, sed in facie, id est secundum apparentiam et coram oculis hominum.
Sed quum diabolus certissime sciat Deum esse veracem, nec posse mentiri, quomodo contradicere potuit verbis ipsius? Et respondendum, quod non putavit verba Dei esse mendosa, sed stimulante ipsum sua invidia, non timuit proferre mendacium, quum ab initio sit mendax, et pater ejus.71 Possunt etiam præinducta ita intelligi, quod diabolus scivit ex propria consideratione et magis ex verbis Dei sanctum Job esse veraciter timoratum, et quod temporalium affluentia esset ei occasio magis timendi Deum; nec tamen putavit eum tam justum, quin ex temporalium sublatione tentationi succumberet et peccaret. Denique Satan non prius a Domino expetiit ipsum Job ad tentandum, ut ait Gregorius; sed quum Dominus in despectum Satanæ laudasset Job, tunc irritatus diabolus petiit tentandi licentiam. Quum equidem superbissimus sit, metuit a viris virtutum devinci: et in hoc consideranda dispensatio pietatis ac sapientiæ Dei, præbentis diabolo occasionem impugnandi justos, quos Deus prænoscit victuros, et ex prælio cum Satana amplius coronandos.
Dixit ergo Dominus ad Satan, id est adversarium salutis humanæ: Ecce universa quæ habet, in manu tua sunt, id est, potestati tibi a me collatæ tangenda dissipandaque trado sive permitto. Voluntatem autem nocendi habes, o Satan, a te: sed potestas omnis a me est; abusio autem potestatis, ex tua est perversitate. Hinc dicit Gregorius: Satanæ voluntas semper iniqua est, sed potestas ejus nunquam injusta: quia a semetipso voluntatem habet (id est impiam ultionem , non volitivam potentiam), sed a Domino potestatem.72 Tantum in eum ne extendas manum tuam, id est, ipsum in propria persona non tangas nec lædas. Quo liquet, tantum et non amplius posse diabolum in nos, quantum a Deo permittitur. Propter quod ait Apostolus: Fidelis Dominus, qui non patietur vos ten- tari supra id quod potestis.73 Imo nec in ea quæ attinent homini seu possidentur ab eo, plus potest quam Deus permittit; unde legio dæmonum dixit ad Christum: Si ejicis nos, permitte nos intrare in porcos.7475 Deus ergo refrenat tyrannidem dæmonis, et potestatem ipsius coaretat, prout condecens novit, et homines ferre posse conspectat.
Circa prædicta scribit Albertus: Ea quæ dicta sunt, Judæi et nostri judaizantes hæretici, aliter exponunt, dicentes, quod in die, id est in luce, divinæ providentiæ, angeli seu filii Dei, id est bonæ creaturæ et secundum rectum intellectum agentes, Deo adsistunt; malæ autem creaturæ, quæ significantur per Satan, ut sensualitas inclinans ad malum, etiam adsunt: et hoc esse quod dicitur omnis homo habere bonum angelum a dextris, et malum a sinistris.76 Et ideo, quoniam malum est infinitum, quærere Dominum per verbum infinitum: Unde venis? et Satan, id est materiam cum privatione, dicere: Circuivi terram, undique spargendo malum privationis: in cœlo enim non habet locum, quia ibi non est generatio neque corruptio. Quod autem Dominus ait, Numquid considerasti, etc.? et dæmon, Extende, etc., est quædam etiam incorruptibilia ad corruptionem et perversitatem appetere, ut quod in fabula Phaethontis dicit Ovidius, quod Phaeton male dirigens cursum solis, combussit cœlum et terram, intelligens hoc de exorbitatione planetarum, per comparationem ad medium quod est terra, vel etiam de perversitate recti hominis per malitiam privationis, vel de malitia periodi declinantis ad domum infaustam: cui datur licentia, quando infaustis fausti prævalent. Et hoc colligitur in tertia Collatione Rabbi Moysis in libro qui dicitur, Dux neutrorum, capitulo vicesimo quarto.77 Quam opinionem sequuntur Abraham, Isaac et Moyses Ægyptius, Judæorum philosophi, eo quod dicant angelos intelligentias esse, quæ sint ubique et semper, et nusquam mittantur; angelos autem qui mittuntur, effectus eorum esse in inferioribus, vel homines qui corde præsago ista prænuntiant, sive ad bonum sive ad malum. Prima autem expositio secundum catholicam veritatem est, et alterius opinionis sive erroris fabulam non curamus. Hucusque Albertus.
Præterea Deus perfectionem justorum vult omnibus esse notam, ideo voluit etiam intentionem sancti Job, omnibus justam ostendere per patientiam suam in adversis: propter quod permisit sibi sua auferri ut ejus perfectio omnibus fieret nota ad ædificationem ipsorum, quemadmodum scriptum est in Tobia: Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, id est Tobiæ, ut posteris daretur exemplum patientiæ ejus, sicut et sancti Job.78 De quo pulchre scribit Gregorius: Scriptura sacra oculis mentis quasi speculum quoddam opponitur, ut interna nostra facies in ipsa videatur. Ibi etenim fœda, ibi pulchra nostra cognoscimus. Ibi sentimus quantum proficimus; ibi videmus a profectu quam longe distamus. Narrat gesta fortium, et ad imitationem corda provocat infirmorum; dumque illorum victoriosa facta commemorat, contra vitiorum prælia nostram debilitatem confirmat, fitque verbis illius, ut eo minus mens inter certamina trepidet, quo ante se positos tot virorum fortium triumphos videt.79 Nonnunquam etiam quorumdam casus insinuat, ut David, quatenus timere prudenter discamus.80
Egressusque est Satan a facie Domini. Quo potuit Satan exire a facie ejus qui ubique est? qui ait per Jeremiam, Cœlum et terram ego impleo. Ad quem David psalmista: Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in cœlum, tu illic es; si descendero in infernum, ades.81 Et respondendum, quod sicut ad Deum non acceditur passibus pedum spatiisque locorum, sed intentione sancta, affectione justisque actibus; ita ab eo receditur non corporis gressu, sed perverso affectu impioque effectu: non quod per hæc desinat intellectualis creatura esse in Dei præsentia, sed quia desinit esse coram eo, quomodo ante fuit, vel quomodo esse deberet. Egressus est itaque Satan a facie Domini, id est, per impietatis exsecutionem ab ejus supersancta voluntate per discordiam abiit: quia quod Deus bona intentione fieri licentiavit, ille perverso exsecutus est fine. Unde Albertus hic ait: Facies Domini hoc loco vocatur præsentia divinæ potestatis, iniquam diaboli voluntatem prementis, id est, ab optatæ malitiæ actu impedientis. Sicque egressus est Satan ab obligatione seu coarctatione potestatis illius, ut non impeditus posset exercere suæ malitiam voluntatis. Juxta quem sensum intelligi potest illud Jeremiæ: Ejice illos a facie mea, et egrediantur, videlicet a defensione meæ potestatis ad licentiam seu permissionem impiæ voluntatis.82
Hinc ait Gregorius: Quo exitur ab eo, qui dum per molem corporis nusquam est, per incircumscriptam substantiam nusquam deest? Sed quamdiu Satan pressus majestatis præsentia, appetitum suæ malitiæ exercere non valuit, quasi ante faciem Domini stetit; a facie Domini exiit, quia relaxatus divinitus ab internæ coarctationis angustia, ad sui effectum desiderii venit. Insuper Thomas signanter inquit: Dicitur, Egressus est a facie Domini. Satan enim secundum quod potestas nocendi ei permittitur, coram facie Domini est, quia ex rationabili voluntate hoc accidit; sed dum permissam sibi potestatem exsequitur, a facie Domini exit, quoniam ab intentione permittentis recessit. Circa hunc locum divinus et sanctus Gregorius de infinitate Dei sublimis et benedicti scribit pulcherrime, dicens: Deus manet inter omnia, ipse extra omnia, ipse supra omnia, ipse infra omnia: et superior est per potentiam, et inferior per sustentationem; et exterior per magnitudinem, et interior per subtilitatem: sursum regens, deorsum continens; extra circumdans, interius penetrans. Nec alia ex parte superior, alia inferior, atque ex alia parte exterior, et ex alia manet interior; sed unus idemque totus, ubique præsidendo sustinens, sustinendo præsidens, circumdando penetrans, penetrando circumdans. Unde superius præsidens, inde inferius sustinens, et unde exterius ambiens, inde interius replens; sine inquietudine superius regens, sine labore inferius sustinens; interius sine extenuatione penetrans, exterius sine extensione circumdans; inferior atque superior sine loco, amplus sine latitudine, subtilis sine extenuatione.
Quum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent, et biberent vinum: quod additur, ad innuendum quod hilariter simul edebant, ut ex hoc sequens mœror appareat gravior, quia opposita juxta se posita, clarius patent, et vicissim gravius torquent. Unde in Ecclesiastico habetur: Vinum in jucunditate creatum est, non in ebrietate.83 In domo fratris sui primogeniti, ubi fortasse solennior convivatio fuit (et quod ait, sui, non refertur ad ejus, puta ad Job, sed ad id quod prædixit, Filii et filiæ ejus): id est in domo fratris eorum qui fuit sancti Job primogenitus, ubi forte edebant statim post egressum Satan a facie Dei. Satan enim invidiosissimus, non diu distulit implere pravum conceptum, præsertim quum secundum divinum Dionysium, in dæmonibus sit phantasia proterva, amens furor, et irrationabilis concupiscentia: amens autem furor non differt.
Nuntius venit ad Job, qui diceret: Boves arabant, et asinæ pascebantur juxta eos; et irruerunt Sabæi: qui nominantur in Joele, quo habetur, Venundabunt eos Sabæis genti longinquæ.84 Tuleruntque omnia pecora, ut nec victui nec agriculturæ necessaria remanerent ex illis; et pueros, id est pecorum custodes et servos Job, percusserunt, id est occiderunt, gladio. Ex quo sequitur, quod non solum sobolem, sed et familiam Job Deus tradiderit manui Satanæ, quantum ad corporalem tribulationem. Et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi, improvise ac subito ad majorem tui afflictionem, quia jacula prævisa minus feriunt. Ideoque Satan unum abire permisit ac fugere, ut per importunam ac turbulentam ejus denuntiationem, Job amplius moveretur et turbaretur : qui etiam tanquam vir justus magis de puerorum occisione, quam pecorum ablatione dolebat. Istud in die convivii accidit, quia secundum Gregorium, prænuntia tribulationis est lætitia satietatis. Unde et scriptum est : Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.85 Sed et frequenter rota fortunæ quem ad summa elevat prius, ad ima declinat, et vice versa.
Quumque adhuc ille loqueretur, venit alter, unus scilicet puerorum oves custodientium, ut videtur, et dixit : Ignis Dei, id est divinitus permissus, vel secundum æstimationem loquentis, a Deo pro plaga inductus et supernaturaliter procuratus, cecidit de cœlo aereo, et tactas oves puerosque consumpsit, id est, repente dum tetigit oves tuas et earum pastores, simul cuncta consumpsit : cum tanto impetu furoreque venit. Et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. Ideo Satan practicavit, quod unus ita effugeret ac subito ad Job veniret, altero adhuc loquente, quatenus adversitas adversitati adjuncta, et sine intervallo percepta, mentem sancti Job magis obrueret, dum se per temporis interpolationem ad patientiam non armaret. Denique, quod dicitur, Ignis Dei, quidam exponunt, Ignis Dei, id est missus a Deo : quod non videtur congrue dictum, quoniam ignem istum Satan produxit in aere, fecitque descendere. Deus autem nec per se ipsum, nec per angelum bonum, sed per Satan afflixit Job, ita quod dæmon ignem hunc procuravit : quod naturali industria et virtute faciliter potuit, activa atque passiva materialia invicem applicando. Unde et in Apocalypsi legitur : Bestia, id est Antichristus seu ejus caterva, fecit signa magna, ut etiam ignem faceret de cœlo descendere in conspectu hominum :86 quod (secundum expositores ibidem) fiet operatione diaboli. Aliqui etiam dicunt, quod ignis iste cecidit de cœlo per coruscationem et fulgur. Sed magis opinor, quod directe ex aere irruit, nec per terræ gyrum, sed per locum dumtaxat ubi oves et pastores fuerant, fundebatur et extendebatur. Dicitur tamen ignis Dei, quia permissus a Deo, vel ob aliam causam prætactam. Hinc dicit Gregorius : Intuendum quam callide dicitur, Ignis Dei, ac si diceretur, Illius iram sustines, cui quotidie sic servisti totque hostias obtulisti, ut Job de exhibito Deo obsequio tristaretur, seque ei frustra servisse conquereretur.
Sed et illo adhuc loquente, venit alius puer custosque pecorum, et dixit : Chaldœi : de quorum maxima crudelitate in Jeremia, Joele et Habacuc multa dicuntur;87 fecerunt tres turmas, cingentes quæ tua fuerunt, ne quidquam tuorum evaderet; et invaserunt camelos, et tulerunt eos, et pueros percusserunt gladio;88 et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi, addendo dolorem dolori. Pensandum, quod quatuor tribulationes denuntiantur beato Job : quas Satan sic ordinavit, quod duæ ab hominibus inferrentur, duæ divinitus crederentur illatæ ; et prima ab hominibus illata ipsi Job nuntiata, nuntiaretur secunda desuper facta, deinde tertia ab hominibus inflicta, et ultimo quarta desuper lapsa : quod hostis antiquus callidissime ad doloris procuravit augmentum. Mens nempe justorum, ab hominibus sumpta injuria, consolationem in Deo requirit : quem si mox viderit sibi adversa exaggerare et plagas augere, magis affligitur.
Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit : Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus : quæ corruens, oppressit liberos tuos : nec dubium quin et filias, quæ ad fugiendum fuerant tardiores ; et mortui sunt, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. Unde videtur quod omnes qui erant in domo, oppressi sint, isto excepto, qui forte vento irruente fuit in janua aut extra domum : estque verisimile, quod multi cum filiis et filiabus Job fuerunt in domo, præsertim de ministrantibus ad mensam filiis ac filiabus tam inclyti principis;8990 et forte si filii Job vel saltem primogenitus ejus habuit sobolem, simul exstincta est. Hæc autem adversitas præcedentibus tanto molestior fuit, quo filii plus diliguntur quam servi et facultates; et quia omnes filii et filiæ simul exstincti sunt, ita quod spes posteritatis non mansit; et rursus, quia in tali opere in quo periculosum est mori, fuerunt consumpti, videlicet in convivio, in quo peccata deesse non solent; quod item tam improvise ac subito, ita quod se ad mortem per pœnitentiam disponere aut non, aut vix valebant. Ex quibus omnibus generabatur timorato patri sollicitudo et timor de aliquo forte periculo animarum eorum, præsertim quoad venialia non minima: nam et ante, tempore convivii, misit ad eos, sanctificavitque ipsos, timens quod Deum offenderint. Præterea innuendum, quam hostiliter et astute dæmon invasit Job. Primo enim induxit nocumenta minora, deinde majora, ut unumquodque per se gravius atque distinctius sentiretur: nam nocumenta ac damna minora post majora statim illata, parum aut nil sentiuntur. Quemadmodum enim parvum lumen cum magno non percipitur, sed fuscatur, sic minus tristabile, non sentitur immediate post majus.
Circa hæc scribit Thomas: Quum omnis adversitas prædicta sit per Satan inducta, necesse est confiteri, quod Deo permittente dæmones possint aeris perturbationes inducere, ventos concitare, ignem e cœlo dejicere. Quamvis enim natura corporalis non obediat angelis bonis nec malis, quantum ad substantialium susceptionem formarum, sed soli Deo, obedit tamen eis quoad motum localem: cujus signum est, quod in homine ex solo voluntatis imperio membra ad opus moventur. Quæcumque ergo solo motu locali fieri possunt, hæc per naturalem virtutem angeli boni ac mali facere possunt, nisi divinitus prohibeantur. Venti autem et pluviæ et aliæ hujusmodi aeris perturbationes solo motu vaporum resolutorum ex terra et aqua fieri possunt. Nec obviat illud Jeremiæ:91 Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant? Aliud enim est naturali cursu pluere, quod solius est Dei, qui causas naturales ad hoc ordinavit; aliud, causis naturalibus a Deo ad pluendum ordinatis aliquando artificialiter uti, ad pluviam vel ventum interdum quasi extraordinarie producendum.
Insuper ait Gregorius: Notandum, quam callide tot malorum pondera, et divisa et subita nuntiantur, ut et repente et particulatim crescens in audientis corde, sese dolor ipse non caperet; et tanto ardentius in blasphemiam accenderet, quanto subitis ac multiplicibus nuntiis in se angustius æstuaret. Postremo Gregorius sentit filios et filias sancti Job virtuose vixisse, sobrie refecisse, salubriterque obiisse: Absit, inquiens, ne tanti viri filios per conviviorum studia ingurgitando ventri suspicemur vacasse.
Tunc, videlicet morte totius sobolis suæ audita, surrexit Job, non pusillanimitate dejectus, sed in Deum mente erectus, et scidit vestimenta sua, et tonso capite, corruens in terram, adoravit. Apud antiquos signum tristitiæ fuit utrumque istorum, videlicet scindere vestes, atque abradere crines. Nec mirum si Job tot filiis ac filiabus amissis hæc fecerit, quum in Genesi scriptum sit, quemadmodum patriarcha Jacob putans Joseph a bestia devoratum, scissis vestibus, indutus sit cilicio, lugens filium tempore multo.92 Denique ex hoc quod Job primo surrexit, deinde vestes scidit, et caput totondit, atque deinceps in terram corruit, Deumque adoravit, ostenditur quod non ex mentis immoderato mœrore, sed ex vera devotione solo tenus se prostravit.
Sed quum Salomon dicat, Non contristabit justum quidquid ei acciderit, quomodo Job signifer æquitatis, in adversis tristatus est, præsertim quum perfectæ patientiæ sit, etiam cum delectatione sustinere adversa?93 Et respondendum, quod verbum Salomonis de inordinata, sæculari et irrefrenata tristitia accipi debet, quæ animum obruit, rationem excæcat, et juxta Apostolum, efficit mortem: de qua in Ecclesiastico dicitur, Tristitiam non des animæ tuæ, et non affligas te ipsum in consilio tuo.94 Moderata vero tristitia non est abjicienda: de qua in Ecclesiaste fertur, Cor sapientium ubi tristitia;95 cor stultorum ubi lætitia.96 Sed et de Christo Evangelista testatur quod dixit, Tristis est anima mea usque ad mortem.97 Imo quod Salomon ait, Non contristabit justum quidquid ei acciderit, de malo culpæ intelligi nequit, nisi quoad immoderantiam quamdam tristitiæ, præsertim quum de Christo in Marco scriptum sit:98 Contristatus est super cæcitate cordis eorum.
Porro quomodo timor et tristitia ac ceteræ passiones cadant in virum constantem, seu virtuoso sint assumendæ, B. Augustinus in libris de Civitate Dei prolixe pertractat, recitans diversas de hoc philosophorum opiniones. Stoici enim dicebant, quod nullo modo cadunt in virum constantem et sapientem. Peripatetici vero dicebant, quod passiones de se non sunt virtuosæ aut vitiosæ, sed naturales quædam affectiones et motus: ideo secundum rationis dictamen possunt sine culpa inesse atque assumi cum moderamine, ita quod rationem non obruant: hancque sententiam fassus est Augustinus sacræ Scripturæ consonantiorem esse ac veram. Idem quoque hoc loco affirmat Gregorius.99 Augustinus insuper, super illud Apostoli ad Thessalonicenses, Nolumus vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent, dicit in quodam sermone: Non prohibet Apostolus de morte carorum ac propinquorum tristari; sed prohibet sic tristari sicut infideles tristantur, spe resurrectionis carentes, sicque dolentes quasi defuncti omnino esse desierint. Et iterum ait: Non possumus caris ac propinquis defunctis penitus non tristari. Præterea Stoici asserebant, bona exteriora nullo modo esse hominis bona, ideo de eorum amissione nullo modo esse dolendum: cujus opinionis fuit et Craton philosophus, antequam a Joanne apostolo converteretur, prout in beatissimi Joannis continetur Legenda. Peripatetici vero dicebant bona exteriora esse hominis bona minus principalia ac instrumentalia ad virtutes, sicut et corpus ordinatur ad animam: ideo de eorum amissione moderanter posse tristari, quando videlicet homo sic eis privatur, quod juxta sui exigentiam status non retinet competentiam.
Sicque Job in contristando se habuit: quem etiam arbitror Deum adorando orasse pro suis defunctis, et ne laberetur ipse in aliquam culpam. Et quoniam, sicut paulo post subditur, gratias egit Deo, constat quod secundum rationis suæ supremum, aliquo modo gavisus sit in præfatis adversis, considerando ea ut secundum Dei beneplacitum sibi inflicta, et ut materia magni meriti exstiterunt. Gaudium nempe est diffusio animi in conceptu boni.
Et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ: quod de propriæ genitricis utero accipi posset, nisi mox adderet, et nudus revertar illuc. Itaque, per uterum matris suæ, intellexit uterum terræ, quæ omnium mortalium communis est mater: cujus uterus est aliquod receptaculum ejus, in quod redit homo per sepulturam ac corporis resolutionem, juxta quod dictum est Adæ: In sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram de qua sumptus es, quia pulvis es, et in pulverem reverteris.100 Sed quum defunctorum corpora soleant aliquo operimento tecta sepeliri, quomodo Job rediit nudus in terram, quem constat cum maxima solennitate et forte pretiosis opertum in monumento locatum? Et respondendum, quod per nuditatem signatur carentia opum ac rerum, quantum ad possessionem; certum est autem, quod corpus exanime nihil possideat. Porro, quod terra mater hominum appelletur, patet ex Ecclesiastico in quo habetur:101 Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super omnes filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ in matrem omnium.102 Præhabito quoque Job verbo consonat illud Apostoli ad Timotheum:103 Nihil intulimus in hunc mundum; haud dubium quia nec auferre quid possumus. Verumtamen videtur verbum inductum, de ventre matris carnalis posse exponi :104 et quod ait, Nudus revertar illuc, intelligendum erit non de ventre hujusmodi matris, sed de aliquo ei proportionabili aut simili, puta de monumento, in quo corpus post egressum de mundo latet atque quiescit, sicut ante ingressum in mundum in utero matris latuit et quievit.105106 Quibus verbis sanctus Job ex consideratione conditionis suæ mortalis naturæ rationabiliter demonstravit, quod de rerum amissione non debuit tristitia absorberi, vinci aut dejici, quum rerum possessio accidentalis, non substantialis sit homini. Itaque magna in rerum amissione est consolatio, sapienter pensare quod aliquando nihil earum habuimus, et tandem nihil de eis habebimus. Consequenter idem demonstrat ex parte Dei, qui omnia dedit, et cujus beneplacito homo conformare se debet.
Dominus dedit, qui omnium est bonorum origo, creator, collator, qui (ut Jacobus ait) dat omnibus affluenter, et non improperat. Joannes quoque Baptista protestatur :107 Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cœlo. Per hoc autem quod ait, Dominus dedit, fassus est Job, prosperitatem mundanam opulentiamque terrenam non casualiter, neque ex fato, nec ex solo humano studio, sed ex dispensatione divina hominibus provenire.108 Similiter adversitates vitæ præsentis insinuans ex divinæ providentiæ fonte contingere, subdit : Dominus abstulit, id est, auferri permisit. Quamvis autem Job audivit sibi opes ablatas a Sabæis atque Chaldæis hominibus pravis, id tamen Deo adscripsit, sine cujus permissu et ordinatione scivit nec ista nec aliqua fieri. Rursus, quoniam res a Deo concessas nullus tenet, nisi conservante eo qui dedit, ablatio rerum quamvis sit a maligno directe et effective, Deo tamen adscribitur, juxta Scripturarum consuetudinem, quæ hominum indurationem, errorem, aversionem Deo attribuit, eo quod nemo nisi per misericordiam Dei ad pœnitentiam salubriter emolliatur, juste conversetur, ad Dominum convertatur. Hinc in Exodo Dominus ait frequenter : Indurabo cor Pharaonis. Et Psalmista ad Deum, Declinasti, inquit, semitas nostras a via tua. Et Isaias : Quare nos errare fecisti de viis tuis, indurasti corda nostra ne timeremus te?109 Itaque, quoniam Deus temporalia gratis dedit, potest ea ad placitum irreprehensibiliter tollere : ejus enim sunt omnia. Propter quod de earum perditione nec murmurare, nec conqueri, nec immoderanter debet homo tristari.
Sicut Domino placuit, ita factum est. Ideo debeo contentari, et ejus voluntati me conformare. Amicorum namque est eadem velle et nolle : idcirco diligens Deum, de ejus dispositione secundum rationem contentus est. Sed quomodo injusta spoliatio opum, atque crudelis occisio filiorum Job, placuit Deo, cui nil impium placet? Et respondendum, quod ista Deo placuerunt eo modo et fine, quo ipse ea permisit, videlicet in quantum erant ad profectum Job, atque ob utilitatem multiplicem, non in quantum processerunt ex impia voluntate dæmonis et hominum quos induxit ad vitia. Dicit autem Gregorius : Dum quæ nolumus patimur, necesse est ut ad Deum qui injustum nil vult, nostram voluntatem vertamus. Magna quippe est consolatio in eo quod displicet, quod Deo ordinante circa nos agitur, cui non nisi justum placet.
Sit nomen Domini nominatum benedictum, id est, ipse omnium Dominus, nomine nominante designatus, ab omnibus benedicatur, et in se ipso sanctus, bonus, omnique bona dictione et appellatione condignus esse noscatur. Sic ergo finaliter sanctus Job verba sua in Dei laude et gratiarum actione finivit, in adversis lætatus secundum quasdam sapientiales considerationes, videlicet ut erant ex beneplacito Dei, et pro gratiæ incremento, quamvis in se ipsis contristabilia essent : quemadmodum æger de pœnali medicina secundum rationem gaudet, ut est effectiva sanitatis, et longæ pœnalitatis ablativa, quamvis sensus ex objecto sibi improportionato tristetur et affligatur. Quemadmodum Gregorius scribit: Sanctus Job acriora valde vulnera ipsi Satan inflixit, quam ab eo sustinuit: quot enim voces patientiæ in laude Dei percussus reddidit, quasi tot jacula in adversarii pectus intorsit. Nos quoque contra tentatorem jacula mittimus, si tribulationibus confossi, humilia respondemus.
In omnibus his, ejus tribulationibus et adversis, non peccavit Job labiis suis, inordinate, impatienter, murmurose loquendo: in quo patet ejus perfectio, quia, ut dicit Jacobus, Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir.110 Neque stultum quid contra Deum locutus est, id est, nihil quod veræ sapientiæ, quæ est cognitio divinorum, contrariatur, expressit, sicut aliqui imperfecti et passionati, qui dum aliquid vident aut sustinent quod eis multum irrationabile et injustum videtur, de providentia Dei incipiunt dubitare ac indecentia verba effari. Non autem ignoravit beatus Job Deum esse tam bonum ac sapientem, quod nequaquam sineret fieri mala, nisi sciret, vellet et posset ex eis elicere bona.
Footnotes
-
Job triplicis exstitit perfectionis. ↩
-
I Reg. i, 18. ↩
-
Eccli. xlv, 4. ↩
-
Matth. vi, 22. ↩
-
Eccl. i, 14; i, 36. ↩
-
Matth. vi, 24. ↩
-
Prov. i, 32. ↩
-
Philipp. ii, 15. ↩
-
Orat. Manassæ. ↩
-
Prov. xiv, 15. ↩
-
Is. xxvi, 7. ↩
-
Prov. ii, 13. ↩
-
Prov. ii, 13. ↩
-
Osee xiv, 10. ↩
-
Matth. vii, 12. ↩
-
Tob. iv, 16. ↩
-
Rom. xvi, 19. ↩
-
Matth. x, 16. ↩
-
Matth. iii, 16; ↩
-
Act. i, 3. ↩
-
Philipp. ii, 15. ↩
-
Prov. iii, 32. ↩
-
Eccli. ii, 14; i, 36. ↩
-
Prov. II, 21. ↩
-
Is. XI, 3. ↩
-
Prov. XIV, 27. ↩
-
Eccle. VII, 19. ↩
-
Is. LXIV, 6. ↩
-
Job XXXI, 23. ↩
-
Eccli. XXXIV, 17. ↩
-
Eccli. XXI, 2. ↩
-
Ps. XXXVI, 27. ↩
-
Eccle. IX, 18. ↩
-
Jacob. II, 10. ↩
-
1 Cor. V, 6; ↩
-
Galat. V, 9. ↩
-
Eccli. XXX, 4. ↩
-
Avaritiæ occasionem præstat in- terdum pro- les. ↩
-
Domus qua- drifaria gu- bernatur virtute. ↩
-
Eccle. VII, 2. ↩
-
Eccli. XLI, 15. ↩
-
I Petr. III, 7. ↩
-
Eccli. XXXIX, 6. ↩
-
Ps. V, 5. ↩
-
Matth. VI, 33. ↩
-
Is. XXVI, 9. ↩
-
Filiorum nomine, filiæ quoque exprimuntur. ↩
-
Angeli a Deo exeunt, et redeunt ut ei adsistant. ↩
-
Tob. xii, 20, 15. ↩
-
Angelorum adsistere et mitti, quo modo intelligatur. ↩
-
Filii Dei dicuntur angeli ob excellentem similitudinem, etc. ↩
-
Mich. vii, 8. ↩
-
Mich. vii, 8. ↩
-
Satan inter angelos fuisse probatur. ↩
-
Apoc. xii, 10. ↩
-
Tob. xii, 20, 15. ↩
-
Matth. xiii, 25. ↩
-
Matth. xxv, 12; ↩
-
Luc. xiii, 25. ↩
-
Gen. III, 9. ↩
-
Dæmonum facta procurantur interdum a Deo. ↩
-
Matth. iii, 17; xvii, 5. ↩
-
II Cor. vi, 16. ↩
-
Matth. xxv, 21, 23. ↩
-
Joann. viii, 35. ↩
-
Eccl. xliv, 20. ↩
-
I Cor. vii, 7. ↩
-
Job xxxi, 23. ↩
-
Job xxvii, 6. ↩
-
II Cor. ii, 15, 16. ↩
-
Joann. VIII, 44. ↩
-
*volitionem* ↩
-
I Cor. x, 13. ↩
-
Luc.viii, 32. ↩
-
Matth.viii, 31; ↩
-
Ps. xc, 11. ↩
-
R. Moyses Ægyptius. ↩
-
Tob. ii, 12. ↩
-
Jer. xxiii, 24. ↩
-
II Reg. xi. ↩
-
Ps. cxxxviii, 7, 8. ↩
-
Jer. xv, 1. ↩
-
Eccl. xxxi, 35. ↩
-
Joel III, 8. ↩
-
Prov. xiv, 13. ↩
-
Apoc. xiii, 13. ↩
-
Jer. xxxix, 6-9; Joel 1, 6, 7; III, 3, 5, 6; ↩
-
Habac. 1, 6-11. ↩
-
Jer. xxxix, 6-9; Joel i, 6, 7; iii, 3, 5, 6; ↩
-
Habac. i, 6-11. ↩
-
r. xiv, 22. ↩
-
Gen. xxxvii, 33, 34. ↩
-
Prov. xii, 21. ↩
-
Eccl. xxx, 22. ↩
-
II Cor. vii, 10. ↩
-
Eccle. vii, 5. ↩
-
Matth. xxvi, 38. ↩
-
Marc. III, 5. ↩
-
1 Thess. iv, 12. ↩
-
Gen. III, 19. ↩
-
Eccl. XL, 1. ↩
-
Eccli. xl, 1. ↩
-
1 Tim. VI, 7. ↩
-
Eccli. xxx, 22. ↩
-
Ps. XLIII, 19. ↩
-
Exod. IV, 21; VII, 3; IX, 12; X, 1, 20, 27; XI, 10; XIV, 4, 17. ↩
-
Jacob. I, 5. ↩
-
Joann. III, 7. ↩
-
Is. LXIII, 17. ↩
-
Jacob. III, 2. ↩
Chapter 6 of 72