Skip to the text

Articulus 5

ELUCIDATIO ALLEGORICA EJUSDEM CAPITULI PRIMI.

EXPOSITORES, quos legi, parum aut nihil de mystica, id est allegorica et tropologica, expositione libri hujus scripserunt, forte quia B. Gregorius mysteria ejus diserte ac luculenter exposuit. Verum, quia Gregorius tractando diffusus atque prolixus est, nec omnibus est facultas ejus præelegantissima scripta ad manum habere, nec sic mysticum prosecutus est sensum, quin superbenignissimo ac supermunificentissimo Spiritu Sancto præstante, queant et alia dici ac aliqua addi, dicta quoque ab eo clarius exprimi; aliqua de spirituali ac mystico hujus voluminis intellectu, quantum paracletus Spiritus veritatis donaverit, scribere opto. Itaque a principio inchoandum videtur.

Vir erat in terra Hus, nomine Job. Allegoria quid credendum sit, docet: tuncque potissime intellectus allegoricus est, dum quod litteraliter de antiquis dictum est patribus Christum præfigurantibus, de Christo exponitur. Porro, ut tactum est, Job verbis, tribulationibus, virtutibus, persona et nominis interpretatione Christum præfiguravit, sicut et Jeremias ac alii multi.

Job quippe interpretatur dolens; Hus, sapientia.

Itaque Vir, id est Christus, Deus et homo in una persona: qui ab instanti suæ incarnationis vir fuit, non corporis quantitate, sed virtutum perfectione, gratiarumque plenitudine; de quo per respectum ad ejus infantiam scriptum est in Jeremia, Novum creavit Dominus super terram, mulier circumdabit virum;1 de quo ut provectæ ætatis, in Actibus loquitur Petrus, Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo signis et virtutibus et prodigiis, Deus suscitavit.2 Erat in terra Hus, id est Judææ, in qua sapientia, id est unius veri Dei cognitio cultusque, viguit, juxta quod scriptum est: Notus in Judæa Deus. Ibi enim Christus nasci et conversari ac mori elegit. Nomine Job: quod interpretatur dolens, id est Christus, cujus tota in hoc mundo vita doloribus plena fuit, quamvis anima ejus quoad suum supremum, in beatificæ fruitionis gaudio fuerit indesinenter ab incarnationis exordio. Hoc etenim non obstante, ab eodem exordio cœpit humano generi compati, de ejus peccatis tristari, corporis quoque pœnalitatibus aliquando affici;3 natus vero, cœpit mox multis modis affligi, persecutioneque appeti, et tandem amarissimam passus est mortem. Propter quod Isaias de ipso conscribit: Vidimus eum despectum et novissimum virorum, virum dolorum et scientem infirmitatem.4 Qui ait in Psalmo: Super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Itemque:5 Ego sum pauper et dolens. Denique anima Christi, quantum ad vires suas supremas, ad increatum objectum comparatas, et ipsæ vires sic comparatæ, fuerunt in perfecta felicitate et gaudio fruitionis beatæ, ut dictum est, incessanter ab incarnationis momento; sed anima ejus ut corporis forma, et vires ejus supremæ ad ipsam animam, cujus erant potentiæ, et ad creata objecta relatæ, fuerunt passibiles et in doloribus multis. De corporis autem et inferiorum virium animæ Christi passibilitate ac pœnis pro tempore ejus in hoc sæculo incolatus, minor est difficultas, nullumque dubium. Ex quibus patescit, quomodo Christus in vita præsenti mortali fuit simul viator et comprehensor. Hus insuper interpretatur consiliator. Job ergo in terra Hus fuit, id est, Christus in cordibus populi consilia recta sequentis quiescit, quemadmodum in Proverbiis Christus increata Dei Patris Sapientia, contestatur: Ego Sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus.6

Et erat vir ille, demonstrabilis, omni reverentia superdignissimus, simplex et rectus: quia secundum divinitatem, qua æqualis est Patri, est per essentiam supersimplicissima unitas, purusque actus et ipsa rectitudo seu æquitas, totius justitiæ ac virtutis regula et mensura. Porro, secundum naturam assumptam fuit simplificatus in Deo, ita quod omnes suæ animæ affectiones erant impeccabiliter ordinatæ, reductæ, confirmatæ in eo. At vero (secundum Gregorium) per rectitudinem justitia, per simplicitatem mansuetudo accipitur. Nos autem plerumque quum rectitudinem justitiæ exsequimur, mansuetudinem relinquimus; quum mansuetudinem servare cupimus, a justitiæ rectitudine declinamus. Christus vero utrumque istorum in omnibus simul servavit ac optime temperavit. Ac timens Deum, filiali timore, ut homo, præsertim prout timor est donum, ejusque actus est Deum revereri; non autem timuit culpam incidere, sciens se confirmatum in bono.7 Timor autem, qui est donum, quoad actum qui est Deum revereri, manet in patria: unde de Christo prædictum est in Isaia, Replebit eum spiritus timoris Domini.8 Et recedens a malo culpæ, cui nunquam consensit, nec ipsum incurrit, ut Petrus princeps Apostolorum et Isaias flos Prophetarum testantur.91011 Non autem recessit a malo pœnæ, id est malis pœnalibus: de quibus fatetur, Quia repleta est malis anima mea.12 Iste recessus Christi a malo culpæ fuit perversis Judæis occasio invidiæ contra eum, quemadmodum in libro Sapientiæ habetur: Dixerunt impii: Circumveniamus justum, quoniam contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis; promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat. Tanquam nugaces æstimati sumus ab eo, et abstinet se a viis nostris tanquam ab immunditiis, et gloriatur se Deum patrem habere.13

Natique sunt ei, spirituali generatione per fidelium multiplicationem in susceptione Baptismatis seu infusione superni charismatis, septem filii, id est universitas Christianorum. Septenario enim perfectio universitasque signantur: sic namque in Apocalypsi per septem spiritus, et in Tobia per septem coram Deo adstantes, universitas angelorum exprimitur.1415 Et tres filiæ: per quas specialiter designantur congregationes religiosæ, Deo in fide superbeatissimæ Trinitatis devotissime servientes. Vel, septem filii sunt catalogus Apostolorum virtutibus perfectorum; tres filiæ, inferiorum status fidelium, ut pastorum, et continentium, ac conjugatorum. De hac Christi generatione in Isaia scriptum est: Si posuerit animam suam pro peccato, videbit semen longævum.16 Et ipsemet Christus: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.17

Et fuit possessio ejus septem millia ovium. Quamvis omnia sint Christi secundum suam divinitatem jure creationis, omnia quoque ejus humanitati subjecta sint potissime ob hypostaticam ejus cum Verbo unionem, quidam tamen homines specialiter Christi esse dicuntur per prædestinationem et gratiam. De quibus fatetur : Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet. Apostolus quoque ad Ephesios : Deus elegit nos in Christo ante mundi constitutionem. Et iterum : Prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum secundum propositum voluntatis suæ.18 Hi autem secundum diversas suas proprietates atque virtutes, diversis animalium nominibus designantur, etiam interdum ad litteram, ut in Isaia, quo habetur : Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit ; vitulus, ovis et leo simul morabuntur.19 Itaque per oves hoc loco, innocentes et mites notantur : qui septem millia referuntur, quia septenario designatur perfectio in septemplici dono Spiritus Sancti, quo isti ad numerum quemdam perfectum assurgunt, quem Mille insinuat. Et tria millia camelorum. Per camelos, gentiles vitiis torti instar cameli expressi sunt : qui per tres virtutes theologicas fidemque supergloriosæ Trinitatis ad virtutum æqualitatem venerunt; et Christi possessio facti sunt, qui olim idolis servientes, a dæmonibus possidebantur. Quingenta quoque juga boum. Per boves terram arantes, intelliguntur prædicatores, audientium corda ad pœnitentiæ dolorem divinique seminis susceptionem scindentes : quod et Paulus insinuat, illud legis allegando præceptum, Non obturabis os bovi trituranti. Isti ad millenarium perducuntur : quingenta enim juga, quingenta sunt paria, scilicet mille ; quoniam vitæ perfectio per mille signata, ad aliorum docores, pastores et prædicatores præcipue pertinet. Et quingentæ asinæ. Per asinas onerum ac hominum portatrices, rudes plebes audientium ac obedientium exprimuntur : quæ quingentæ feruntur, quia si mediam prædicatorum sanctorum ac magistrorum suorum perfectionem attingant, magnum est eis. Ac familia multa nimis, id est reliqua fidelium turba horum animalium proprietatibus non expressa : tot namque sunt gradus, status et ordines, virtutes ac proprietates credentium, quod paucis nominibus nequeunt explicari.

Eratque vir ille magnus inter omnes orientales, id est præ cunctis electis, in splendore lucis æternæ degentibus, et fervore Solis justitiæ inflammatis.20 Denique ipse Christus a Zacharia Oriens appellatur, Domino prædicente : Ecce ego adducam servum meum Orientem.21 De quo legitur et in Luca : Visitavit nos Oriens ex alto.22 Christus autem ut Deus, magnitudinis, id est perfectionis, est simpliciter infinitæ ; secundum assumptam quoque naturam, major, dignior sive perfectior est omnibus creaturis simul acceptis.

Et ibant filii ejus et filiæ, et faciebant convivia, id est, spirituales epulas cœlestis prædicationis præbebant, per domos, id est in diversis hominum locis, terris ac mansionibus, unusquisque in die suo, id est tempore sibi divinitus præordinato; vel, In die suo, id est in mentis suæ illustratione desuper sibi facta. Sicut enim ignorantia nox cordis vocatur, ita illuminatio dies est ejus, dicente Apostolo :23 Nos qui diei sumus, sobrii simus.24 Christus vero, ut in Evangelio patet, Apostolos misit ad prædicandum solis Judæis ante passionem ;25 postea misit eos ad omnes gentes, dicens : Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ.26 Præterea in Actis docemur, quemadmodum filii Christi in primitiva Ecclesia erant simul omnia habentes communia.2728 Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem.2930 Septem autem diaconis ad mensas providentibus, Apostoli ministerio verbi, id est prædicationi, instabant, quilibet utique die et hora competenti, quamvis sæpe plures die eodem.31 De hoc Psalmista prædixit: Justi epulentur et exsultent in conspectu Dei. De spirituali quoque convivio, quod in refectione veritatis consistit, loquitur Plato in primo Timæi: Ergone, inquiens, magnifice invitatus sum hodie?

Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis, id est, inferiores fidelium status, seu congregationes devotas, ad refectionem et consolationem invitabant internam, implentes quod ait Salvator: Gratis accepistis, gratis date. Secundum Gregorium bene dicitur, Ut comederent et biberent cum eis: quia Scriptura aliquando nobis cibus est, aliquando potus. Cibus, in obscurioribus locis, quia quasi exponendo frangitur, spiritualiterque glutitur; potus, in locis apertioribus, quia ita sorbetur ut invenitur.

Quumque in orbem transissent dies convivii, id est, prædicationes in locis diversis hinc inde peragerentur. Scribitur quippe in Luca, Designavit Dominus Jesus et alios septuaginta duos discipulos, et misit illos binos et binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo ipse erat venturus. Quibus et prædicare præcepit; specialiter autem direxit ad prædicandum Apostolos. Mittebat ad eos Job: id est, Christus Spiritus Sancti instinctum ac gratias cordibus illorum infudit, suos ubique custodiens et gubernans. Et sanctificabat illos, id est, a venialibus quæ quotidie incurrebant, præsertim ante Domini passionem, eos purgavit, virtutibusque ornavit. Consurgensque diluculo. Certum est, Christum somno diuturno non indulsisse. Consurrexit quoque diluculo, id est, mentem erexit, vel potius erectam incessabiliter tenuit ad Patrem, exsistens in lumine creato gratiæ sibi infusæ, quod ad lumen gloriæ comparatur sicut aurora ad diem seu lucem meridianam; vel in lumine gloriæ sibi infuso, quod ad increatum Deitatis lumen se habet ut diluculum ad lucem clarissimam, atque ut imperfectum ad perfectum. Offerebat holocausta per singulos, id est fervidæ orationis sacrificia pro cunctis, ut decuit. Unde et scriptum est: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Et in Luca inducitur: Exiit Jesus in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Dicebat enim: Ne forte. Sobrie loquitur, ad insinuandum arbitrii libertatem, sicut in Evangelio ait pater: Forsitan verebuntur filium meum. Peccaverint filii mei spirituales, quos non ignoravit esse infirmos et fragiles ante suam passionem; et benedixerint Deo, per sensum (ut dictum est) contrarium, in cordibus suis, id est, inhonoraverint Deum de donis sibi divinitus datis, laudem appetendo humanam, vel cogitando illicite. Sic faciebat Job cunctis diebus. Non dubium quin Christus quotidie oravit pro suis, quum et de ipso jam in cœlis regnante dicat Apostolus: Qui etiam interpellat pro nobis. Et Joannes in prima sua Canonica: Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris.

Quadam autem die, quum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino, adfuit inter eos etiam Satan. Juxta sensum præcedenti articulo positum, istud, sicut sequentia, applicatur ad Christum. Hic tamen per quamdam diem, intelligitur tempus dominicæ incarnationis seu primi adventus Christi, quo cœpit evangelica lex proponi ac prædicari: quod quum sit tempus gratiæ, merito dies vocatur. De quo ait Apostolus: Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Et Isaias: In die illa erit germen Domini, scilicet Filius Dei, in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis, videlicet Christus proles virginei ventris Mariæ. Unde prædixit Psalmista: Terra nostra dabit fructum suum. Hoc autem tempore cœperunt angeli sancti de hominum insolita conversione præcipue gratulari, atque eorum profectus Domino majestatis offerre: quo viso, Satan acerrime cœpit furere ac sævire.

Cui dixit Dominus, per Christi adventum nequitias ejus refrenans, eumque in-

Ps. lxvii, 2.

Luc. vi, 12.

Ibid. xx, 13.

Rom. viii, 34.

I Joann. ii, 1, 2.

Rom. xiii, 12.

Is. iv, 2.

Ps. lxxxiv, 13. crepans : Unde venis? Ait : Circuivi terram, et perambulavi eam. Constat totum pene mundum idololatriæ fuisse deditum, dempta Judæa, usque ad Christi et Apostolorum prædicationem : imo Christus gentilibus paucis et raro legitur prædicasse. Apostolis autem post Spiritus Sancti missionem ad gentes pergentibus, prædicantibusque eisdem, innumerabiles convertebantur gentiles. Itaque Satan usque ad Christi et Apostolorum prædicationem pene ubique ad libitum circuivit, ambulavit et conculcavit.

Dixitque Dominus ad eum : Numquid considerasti servum meum Job, id est Christum : qui secundum naturam assumptam servus Dei Patris, sed et totius superadorandæ Trinitatis, imo et sui ipsius, secundum quod Deus est, appellatur. Exinanivit enim semetipsum, formam servi accipiens, juxta Apostolum.32 De quo per Isaiam loquitur Deus Pater : Ecce servus meus, suscipiam eum;33 electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Quomodo autem Deus interroget Satan, an electos suos in terra degentes consideravit, præcedenti articulo patuit. Gregorius quoque hic dicit : Dei ad Satan dicere, Numquid considerasti servum meum, hunc Job, scilicet Christum, est unigenitum Filium contra Satan in forma servi admirabilem demonstrare : eo enim quo illum tantæ virtutis in carne ostendit, superbienti adversario, quid dolens consideraret, indicavit. Quod non sit ei similis in terra, similitudine æqualitatis. Christus enim Deus et homo, in quantum Deus, infinite cunctis est altior; sed ut homo, habuit gratiam, virtutes et dona, secundum plenitudinem tantam, quantum capere potest natura mentis creatæ, ita quod tota capacitas fuit in eo impleta. Homo simplex, etc., sicut expositum est.

Cui respondit Satan : Numquid frustra timet Job, id est Christus ut homo, Deum? id est, timet te non propter te ex puro tui amore, sed propter dona a te sibi donata, et ne illis privetur. Satan, qui Christum tentavit, interdum suspicabatur quod Dei

A Filius esset homo ille, quem tantæ sanctitatis perpendit : unde tentando dicebat, Si Filius Dei es.34 Postea aliter sensit; timere tamen et colere Deum, illum non denegavit. Nonne tu vallasti eum, ita quod nec Herodes potuit eum infantem occidere, nec tentator unquam ad culpam inflectere, nec Judæi ante tempus præfixum perimere; ac domum ejus, id est conscientiæ suæ consistorium, quam tentatio penetrare nequit; universamque substantiam ejus? id est totum corpus et animam, vel spirituales ipsius opes; gratias et virtutes, quas ei nullus tollere valuit. Operibus manuum ejus, id est actionibus suarum virtutum ac virium activarum, benedixisti, ita quod in omnibus prospere et sine difficultate agit promptissime cuncta quæ cupit; et possessio ejus, id est spiritualium bonorum exuberantia, crevit in terra, ita quod prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis copiosæ. Præterea substantia Christi intelligi potest electorum collectio, quam, Deo vallante, Satan non potest dejicere, prout loquitur Christus :35 Oves meæ vocem meam audiunt, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.36 Et nemo potest rapere de manu Patris mei. Sed extende paululum manum tuam, et tange cuncta quæ possidet, id est populos pertinentes ad ipsum, qui animalium nominibus exprimuntur, ut dictum est; nisi in facie benedixerit tibi. Dum Jesum Satan putavit non esse Filium Dei, seu Christum in lege promissum, sola Dei custoditum gratia æstimavit, et posse peccare putavit: ideo petiit licentiam hunc tentandi. Ac si aperte pronuntiet : Pulsatus afflictionibus, homo et peccator agnoscetur, qui in miraculis Dei Filius creditur.

Dixit ergo Dominus ad Satan : Ecce universa quæ habet, in manu tua sunt, id est, tentationis tuæ exercitio conceduntur. Universa ista quæ habuit Christus, agmina fuerunt populi olim electi, videlicet Judæorum, præsertim adhærentium Christo : quos tamen Satan tentavit, plurimosque eorum a Christo avertit, ut Evangelistæ testantur. Tantum in eum ne extendas manum tuam. Refrenavit quippe Dominus malignitatem Satan ac Judæorum rebellium a Christi occisione, quousque ipsemet Christus sciens tempus divinitus præstitutum adesse, sponte obtulit se ad mortem, quemadmodum fassus est: Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam.37

Quum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent, et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti: id est, quum Apostoli Christi, et ceteræ inferiorum sibi adhærentium congregationes, adhuc ante Christi passionem spiritualiter reficerentur prædicando soli populo Judæorum, dicente ad eos Christo, In viam gentium ne abieritis: qui Judaicus populus respectu populi gentilis postea conversi, quasi prior, major ac primogenitus fuit;38 nuntius venit ad Job, qui diceret: Boves arabant, et asinæ pascebantur juxta eos. Per boves (ut dictum est) doctores et prædicatores signantur. Habuerunt autem Judæi, doctores, Scribas et Pharisæos, corda audientium seu simplices, qui per asinas intelliguntur, verbis legis ac Prophetarum serentes, juxta quos simpliciores quique verbo Dei utcumque reficiebantur. Et irruerunt Sabæi, id est dæmones tentatores. Sabæi enim, captivantes interpretantur; dæmones vero, animarum captores sunt, dicente ad Timotheum Apostolo: Resipiscant, scilicet homines mali, a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.39 Tuleruntque omnia, id est, prædictorum Judæorum animas tenebris infidelitatis ceperunt et involverunt, ita quod Christum negabant; et pueros percusserunt gladio, eos videlicet qui juveniles affectiones, mores et sensus per sapientiam et virtutes non transcenderunt. Unde ad Timotheum dicit Apostolus: Juvenilia desideria fuge, sectare autem justitiam, caritatem et pacem.40 Per gladium vero acuta signatur tentatio, seu fraudulenta persuasio: de cujusmodi gladio scribitur, Gladius in labiis eorum. Et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi:41 quia non absolute omnes Scribæ et Pharisæi ac auditores eorum a Christo se averterunt, sed quidam eorum, quamvis pauci, sibi hæserunt. Hi per unum evadentem, ob paucitatem, notantur. Hinc per Jeremiam Deus prædixit, Salvabo vos unum de civitate, et duos de populo:42 insinuans paucitatem Judæorum credentium Christo, comparatione eorum qui credere contempserunt. Nuntiabatur autem quid Christo, non quasi ignoranti: nam et de Joannis Baptistæ discipulis scriptum est, quod decollato Joanne venerunt et nuntiaverunt Jesu. Gregorius autem per unum evadentem, intelligit sermonem propheticum, qui pereuntibus Judæis, sicut prædixit, ostenditur verax.43

Quumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit de cælo, et tactas oves puerosque consumpsit. Ignis iste de cælo ruens, est flamma invidiæ, indignationis et iræ, de superiori parte populi Judæorum, puta de sacerdotum principibus ac magistratibus, qui cœlesti dignitate atque officio videbantur fulgere, ad simplices innocentesque cadens, qui per superiores præfatos decepti atque succensi sunt contra Christum. Quidam tamen pauci illorum fallacias evaserunt, qui per unum evadentem signantur. Vel ignis iste est ignis tentationis aeriarum potestatum, quæ Judæos contra Christum concitaverunt.

Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldæi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos. Chaldæi interpretantur feroces seu dirigentes: quibus signantur atrocissimi atque fictissimi illi persecutionis Christi auctores, ejusque tentatores, qui aliorum directores in bono videri volebant, quum fuerint directores ad malum. Isti fecerunt tres turmas, dum Pharisæi et Sadducæi ac Herodiani inter se divisi, Christum tentare aggressi sunt. Et camelos, id est non solum Judæos vitiis tortos, sed et multos gentilium, qui ad diem festum confluxerant, Christumque videre cupiebant, atque ad fidei susceptionem se disponebant, prout in Joanne plenius fertur, averterunt a Christo, et traxerunt eosdem post se, præsertim in die Parasceves, omnibus persuadentes quod Jesus esset seductor :444546 quanquam nonnulli illorum divinitus præservati, evaserint, qui per unum qui evasit, sunt figurati. Nec dubium quin more humano quidam adhærentium Christo, sæpe venerunt ad eum, nuntiantes sibi quæ perceperunt aut conspexerunt de concernentibus ipsum.

Adhuc loquebatur, et alius dixit : Filiis tuis et filiabus, id est Apostolis et collectionibus credentium eis subjectis, vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, id est in habitatione Judaicæ plebis, sanctæ prædicationis deliciis amorose utentibus, repente ventus vehemens, id est grandis et impetuosa tentatio, irruit a regione deserti, id est, de infidelium cordibus, seu dæmonum a Deo relictorum suggestionibus prodiit contra fideles, et concussit quatuor angulos domus, id est, Synagogam ad infidelitatem commovit : quæ Synagoga seu domus quatuor angulis stabat, id est, in sacerdotibus et Scribis, Pharisæis quoque et senioribus populi seu judicibus ordinariis sustentabatur ; quæ corruens, oppressit liberos tuos, et mortui sunt : quia Judæis taliter victis et prostratis a dæmonum tentamentis, ipsi Apostoli, quum Christus a Judæis comprehenderetur, carnali timore fugerunt, vitamque fidei perdiderunt. Unus tamen animus de numero credentium stetit invictus, quoniam Virgo beata nunquam in fide nutavit.

Tunc surrexit Job : id est, his factis et cognitis, Christus justo judicio utens, contra reprobos mentem erexit. Hic dicit Gregorius : Surgit, dum contra reprobos judicium justitiæ exserit. Et scidit vestimenta sua, id est, populos Judæorum, qui Deo quasi vestis aliquando adhæserunt, in duo divisit, discernens reprobos ab electis, et præscitos usque in finem relinquens, electos vero ex Synagoga gratiosius sibi nectens. Unde per Jeremiam Dominus protestatur : Sicut adhæret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel. Et sicut nunc Ecclesia vestis est Christi, ita tunc vestis Dei fuerat Synagoga, sicut per Isaiam prædictum est : His omnibus quasi vestimento ornaberis. Et tonso capite, corruens in terram, adoravit. Per pilos capitis, cogitationes affectionesque cordis solent signari. Quoniam ergo Salvator relictis juste reprobis illis Judæis, pro illorum salvatione cogitationes et affectiones assumptas abjecit (aliquo enim modo ante pro eis oravit, juxta illud in Psalmo, Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi, ego autem orabam), quasi caput totondit, corruitque in terram : quia et pereuntibus naturali condolebat affectu, et usque ad infima se humiliavit. Patrem quoque adoravit, secundum quod homo, et pro gentilitate rogavit, atque pro electis Judæis, apud Joannem loquens, Non pro his, puta Apostolis et electis Judæis, rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes sint unum.

Et dixit : Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Compassionis dolorem, quo de pereuntibus Judæis Christus naturali amore affligebatur, ipse sapientissime temperavit, conformans dispositioni æternæ naturalem humanitatis affectum, et pensans quod ipse secundum quod homo, nihil habuit ex se ipso, et nisi ea quæ Deus sibi dedit ex tempore, ita quod corpore natus est nudus, pauperque rebus vixit in sæculo : ideo de illorum salvatione debuit contentari quos Deus prædestinavit salvandos per ipsum, nec de reprobatione, ablationeve immoderanter affligi. Ideo subdit : Dominus Pater seu Trinitas, dedit eos qui salvarentur, scilicet prædestinatos : de quibus ait Christus, Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet. Hos enim sua pietate et merito Christi gratiose convertit ad ipsum, quemadmodum ait : Nemo potest venire ad me, nisi Pater meus traxerit eum. Dominus abstulit, id est, reprobos juste relinquit, et ab electis discernit. Sicut Domino placuit, ita factum est. Omnia enim quæcumque voluit Dominus, fecit in cœlo et in terra. De quo ad Ephesios ait Apostolus:47 Omnia operatur secundum propositum voluntatis suæ. Dei quippe voluntas, est prima entium causa, quæ nec irrationabilis esse potest, neque injusta, quum essentialiter sit ipsa divinæ mentis sapientia atque justitia. Sic et in Matthæo loquitur Christus: Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quia sic placitum fuit ante te.48 Sit nomen Domini benedictum. Christus secundum naturam assumptam gratias egit Deo de omni dono ejus ac dispensatione mysteriorum ipsius. Propter quod ait:49 Ego non quæro gloriam meam; et: Claritatem ab hominibus non accipio. Rursusque scriptum est: Jesus elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.50

In omnibus his non peccavit Job, etc.

A Christus namque ut Deus, impeccabilitatem habuit per naturam, sed secundum humanitatem assumptam habuit eam per gratiam consummatam et plenam: quia ab incarnationis instanti fuit confirmatus in bono sublimius quam Beati in patria, præsertim quum fuerit comprehensor, quantum ad vires suæ animæ superiores. Unde et per beatificam divinitatis fruitionem fuit immobilitatus in Deo. Ideo dixit Judæis: Quis ex vobis arguet me de peccato?51 Et Isaias ait: Iniquitatem non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.52 Porro dolus in ore quanto apud homines prudentius callet, tanto apud Deum stultius desipit. Neque stultum quid contra Deum locutus est, quamvis dixerint infideles Judæi, Blasphemavit.53 Quum enim in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, secundum Apostolum ad Philippenses.5455

Footnotes

  1. Jer. XXXI, 22. ↩

  2. Act. II, 22, 24. ↩

  3. Ps. LXXV, 2. ↩

  4. Is. LIII, 2, 3. ↩

  5. Ps. LXVIII, 27, 30. ↩

  6. Prov. VIII, 2. ↩

  7. Ps. XVIII, 10. ↩

  8. Is. XI, 3, ↩

  9. Is. LIII, 9. ↩

  10. Act. III, 14; ↩

  11. I Petr. II, 22; ↩

  12. Ps. LXXXVII, 4. ↩

  13. Sap. II, 1, 12, 13, 16. ↩

  14. Tob. XII, 15. ↩

  15. Apoc. I, 4; ↩

  16. Is. LIII, 10. ↩

  17. Joann. III, 5. ↩

  18. Ephes. i, 4, 5. ↩

  19. Is. xi, 6. ↩

  20. Joann. vi, 37. ↩

  21. Zach. m, 8. ↩

  22. Luc. i, 78. ↩

  23. I Thess. v, 8. ↩

  24. Matth. x, 5, 6; ↩

  25. Matth. xxviii, 19; ↩

  26. Marc. xvi, 15. ↩

  27. Deut. xxv, 4. ↩

  28. I Cor. ix, 9; ↩

  29. Act. ii, 46, 47. ↩

  30. Act. ii, 44-47; iv, 32; vi, 1-6. ↩

  31. Zach. iii, 8. ↩

  32. Philipp. II, 7. ↩

  33. Is. XLII, 1. ↩

  34. Matth. IV, 3, 6. ↩

  35. Ps. XX, 4. ↩

  36. Joann. X, 27-29. ↩

  37. Joann. x, 18. ↩

  38. Matth. x, 5. ↩

  39. II Tim. n, 6. ↩

  40. II Tim. , 22. ↩

  41. II Tim. LVIII, 8. ↩

  42. Jer. III, 14. ↩

  43. Matth. XIV, 12. ↩

  44. Ps. LVIII, 8. ↩

  45. II Tim. II, 6. ↩

  46. Joann. XII, 20, 21. ↩

  47. Ephes. 1, 11. ↩

  48. Matth. xi, 25, 26. ↩

  49. Joann. viii, 50; v, 41. ↩

  50. Joann. xi, 41. ↩

  51. Joann. viii, 46. ↩

  52. Is. liii, 9. ↩

  53. Matth. xxvi, 65; ↩

  54. Philipp. ii, 6. ↩

  55. Joann. x, 36. ↩

Chapter 7 of 72