Skip to the text

Articulus 3

DE QUIBUSDAM PRÆAMBULIS DOCUMENTIS, EX VERBIS SANCTI GREGORII.

PRÆMITTIT B. Gregorius expositioni voluminis hujus quædam utilia documenta, ad totius libri intelligentiam opportuna: Quædam, inquiens, historica expositione transcurrimus, id est, litteraliter breviter explanamus; et per allegoriam quædam typica investigatione scrutamur, illa videlicet quæ figuraliter de Christo per allegoriam exponuntur, in quibus Job fuit Christi figura; quædam per solam moralitatem discutimus; nonnulla autem per cuncta hæc sollicite exquirentes tripliciter indagamus, id est, litteraliter, allegorice, moraliterque exponimus. Nam primo fundamenta historiæ ponimus; deinde per significationem typicam, figuralem seu allegoricam, in arcem fidei fabricam mentis erigimus, id est, animæ contemplationem ad fidei mysteria contuenda levamus: allegoria enim instruit quid credendum.1 Postremo per moralitatem spirituale expositionum istarum ædificium quasi superducto pulchro colore vestimus. Quos sensus ori lectoris interno tanquam fercula exhibemus, ut ejus fastidia repellamus, qui dum sibi multa oblata considerat, quod elegantius discernit, assumat. Quid etenim sunt veritatis eloquia, nisi reficiendæ mentis edulia? — Aliqua vero litteraliter intelligi nequeunt, quoniam sic accepta, non ædificationem, sed errorem legentibus gignerent, ut quum dicitur, Sub quo (scilicet Deo) curvantur qui portant orbem:2 et de tanto viro, puta beato Job, quis nesciat quod nequaquam vanas poetarum fabulas sequitur, ut mundi molem portari giganteo suspicetur sudore? Et rursus persecutionibus pressus, ait: Elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea, quasi vir tantæ virtutis voluerit propter adversa suspendio vitam finire.3 Aliquando ipsa verba litteræ se impugnant, ne ad litteram intelligantur. Ait namque: Pereat dies in qua natus sum;4 et, Occupet eum caligo. Qui dies jam evolutus, stare non poterat: quomodo ergo hunc caligine involvi optabat? Qui iterum dicit, Peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum?5 Et: Consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ. Et tamen alia responsione subjungit: Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.6 Quæ verba dum sic invicem collata convenire stareque nequeunt, aliud quid in se, quod quæratur, ostendunt. Aliquando qui sensum litteralem omittit, propositum sibi lumen veritatis abscondit: ut quum de operibus misericordiæ suæ testatur: Si comedi buccellam meam solus, etc.7 Divinus etenim sermo sicut mysteriis prudentes exercet, sic plerumque superficie simplices refovet. Habet in publico unde parvulos nutriat; servat in secreto unde mentes sublimium in admiratione suspendat. Est quippe sacra Scriptura ut fluvius planus et altus sive profundus, in quo et agnus ambulet, et elephas natet.

Insuper Gregorius de se ait: Fortasse divinæ providentiæ consilium fuit, ut percussum Job percussus, videlicet crebris viscerum doloribus cruciatus, horis momentisque omnibus fracta stomachi virtute lassatus, lentis quoque et continuis febribus anhelans, exponerem, et flagellati mentem melius per flagella sentirem.

Præterea dicit Gregorius: Omnis homo eo ipso quo homo est, intelligere suum debet auctorem. Conditi autem, Deum considerare negleximus. Adhibita sunt præcepta; præceptis obtemperare noluimus.8 Adjunguntur exempla; ipsa quoque exempla imitari declinavimus, quæ edidisse nobis patres sub lege positos cernimus. Unde ad confutandam impudentiam nostram, gentilis homo ad exemplum deducitur: ut, quia obedire homo legi sub lege positus despicit, ejus saltem comparatione evigilet, qui sine lege (scilicet scripta) legaliter vixit. Erranti igitur homini data est lex; erranti vero sub lege adducitur testimonium eorum qui extra legem sunt: ut, quia conditionis nostræ ordinem servare noluimus, præceptis admoneremur; quia præceptis obedire contempsimus, exemplis confunderemur. Itaque ex vita gentilium redarguitur vita sub lege etiam evangelica positorum, atque ex actione sæcularium confunditur vita religiosorum promissa non observantium. — Porro Redemptor noster sicut ad redemptionem Judæorum et gentilium venit, ita se prophetari Judæorum et gentilium vocibus voluit, ut per utrumque populum prædiceretur, qui pro utroque populo aliquando pateretur. Sanctus autem Job summis virtutibus fultus, sibi notus erat et Deo: qui si non flagellaretur, a nobis nullatenus perfecte cognosceretur. Virtus quippe ejus etiam in quiete se exercitavit, sed virtutis opinio flagellis commota fragravit.9 Sicut enim unguenta late non redolent, nisi commota; et sicut aromata fragrantiam suam non nisi incendantur, expandunt: ita sancti viri omne quod virtutibus redolent, in tribulationibus innotescunt. Hinc dicitur in Psalmo: In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declaravit eam.10 Misericordia enim Domini in die mandatur, quoniam in tranquillo tempore cognoscendo percipitur. In nocte vero declaratur, quia donum quod in tranquillitate sumitur, tribulationibus manifestatur. — Sed subtilius perscrutandum, cur vir tantæ perfectionis tot flagella sustinuit. Et respondendum, quod quum omnia virtutum mandata perficeret, unum ei deerat, ut scilicet flagellatus etiam gratias agere sciret. Notum erat quia servire Deo inter dona et prospera noverat; sed dignum fuit, ut districtio severitatis inquireret an et inter flagella Deo devotus maneret. Pœna namque interrogat ac demonstrat, si quietus quis Deum veraciter amat. Fieri autem Dominus benigne permisit, quod inique diabolus postulavit. — Sed libet inter hæc mira divinæ dispensationis opera cernere, quomodo a principio generis humani Deus viros virtutibus variis decoratos, quasi stellas varia luce fulgentes, ad illuminandam noctem vitæ11 præsentis, id est vitam hanc vitiis tenebrosam, transmisit, et mittit quousque in fine Dominus tanquam verus Lucifer oriatur sive appareat.12 Ad ostendendam namque innocentiam venit Abel ; ad docendam actionis munditiam venit Enoch ; ad insinuandam longanimitatem spei et operis venit Noe ; ad manifestandam obedientiam venit Abraham ; ad demonstrandam conjugalis vitæ castimoniam venit Isaac ;13 ad insinuandam laboris tolerantiam venit Jacob;14 ad retribuendum bonum pro malo venit Joseph;15 ad ostendendam mansuetudinem venit Moyses; ad informandam contra adversa fiduciam venit Josue;16 ad ostendendam inter flagella patientiam venit Job. Sancti isti ceterique electi, qui Salvatorem præcesserunt, rebus et vocibus hunc prophetando promiserunt. Nullus etenim justus hujusmodi fuit qui non ejus per figuram nuntius exstitit. Hinc beatus Job, qui tanta Christi incarnationis mysteria protulit, eum quem voce dixit, conversatione signavit;1718 et per ea quæ pertulit, quæ ille passurus esset, ostendit.19202122 Tantoque verius passionis Christi sacramenta prædixit, quanto hæc non loquendo tantum, sed patiendo etiam prophetavit.

Footnotes

  1. Allegoria quid. ↩

  2. Job ix, 13. ↩

  3. Job vii, 15. ↩

  4. Ibid. vii, 3. 5. ↩

  5. Ibid. vii, 20; xiii, 26. ↩

  6. Job xxvii, 6. ↩

  7. Job xxxi, 17. ↩

  8. Hominis inobedientia erga Deum. ↩

  9. Virtutis odor per tribulationes fragrat et odoratur. ↩

  10. Ps. xli, 9. ↩

  11. Tob. xiv, 1-10. ↩

  12. Gen. xv, 14-22. ↩

  13. Hebr. xi, 8, 17. ↩

  14. Matth. xxiii, 35; ↩

  15. Hebr. xi, 4. ↩

  16. Gen. v, 22, 24. ↩

  17. Gen. xxiv, 67; xlix, 31. ↩

  18. Gen. xlvii, 9. ↩

  19. Tob. ii, 12. ↩

  20. Eccl. xlv, 4. ↩

  21. Num. xii, 3; ↩

  22. Num. xlv, 5-7. ↩

Chapter 5 of 72