Skip to the text

Articulus 2

CUR DEUS VOLUERIT SIBI ANIMALIA SACRIFICARI, SEU PER EORUM OCCISIONEM OFFERRI.

LIBRO de Fide et legibus loquitur Guillelmus Parisiensis : Merito quæritur, quare sacrificia sibi offerri voluit Deus, cur ei placuit mactatio animalium innocentium. Nihil enim suavitatis per se habebant cadavera animalium occisorum, nihil utilitatis continere videbatur illa animalium carnificina, sed solum laborem, horrorem et offerentium ministrorum inquinationem. Præterea quid justitiæ habet, ut quum homines peccent, pro eorum peccatis sola animalia etiam innocentissima occidantur?

Ad hæc doctor præfatus respondet : Septem de causis ante legem et sub lege voluit sibi Deus sacrificia talia immolari, non solum propter consuetudinem idololatriæ removendam, ut aliqui opinati sunt, quia hæc causa in Abel et Cain non habuit locum. Prima ergo et præcipua causa fuit, honorificentia seu veneratio Dei. Omnis etenim cultus est honorificus Deo, quo cultu ipse vult sibi serviri. Propterea quoque voluit sibi ædificari altare, quia altare secundum unum modum est honoris titulus et memoriale insigne. Talibus ergo muneribus honorabatur Deus, non pretiositate ipsorum, sed electione, institutione et acceptatione ipsorum ex parte sui; obedientia vero et devotione offerentium ex parte ipsorum. Sicque hæc quinque honorifica efficiebant sacrificia illa, videlicet quod Deus ea elegit, instituit, et acceptavit, et quod obedienter ac devote offerebantur. Non enim coli voluit Deus, neque colendus est humanis adinventionibus, sed sua electione institutis. Ipse equidem melius novit quod et quale servitium sibi magis complaceat. Hinc in Isaia conqueritur de quibusdam: Coluerunt me mandato hominum et doctrinis.1

Secunda causa fuit, fortis vehemensque impressio justitiæ et misericordiæ Dei, quam hujusmodi sacrificia faciebant. Nam eo ipso quod homines hujusmodi animalia offerebant ac morti tradebant, se ipsos morte dignos monstrabant, et Deum eos juste posse occidere fatebantur, si secundum eorum demerita faceret eis. Porro in hoc, quod mors eis debita, morte animalium commutabatur, misericordiam Dei recognoscebant. Et talis immolatio, fortius intimiusque impressit et expressit rememorationem divinæ justitiæ et misericordiæ, quam sermo dumtaxat. Nihil quoque salubrius poterat fieri hominibus, quam vivax memoria et cogitatio tenax divinæ severitatis ac pietatis, quatenus timore fugerent mala, et spe bona Deo placita sectarentur. Quod si quis dixerit, quod multa sacrificia erant quæ non offerebantur pro culpis, ut hostiæ pacificæ et aliqua holocausta: respondemus, quod hæc omnia redibant in idem. Pacifica quippe sacrificia sunt, quæ pro pace obtinenda offerebantur. Bellum autem non solum rerum periculum est, sed etiam mortis. Salutaria vero, pro salute obtinenda immolabantur. Ubi autem salus petitur, manifestum est mortis periculum imminere. Sacrificia quoque laudis fiebant, vel pro liberatione a malis jam facta, vel pro largitione bonorum collata. Et ita in offerentium cordibus semper locum habet cogitatio ista: Mors nobis imminebat, sicut nunc animalibus istis.

Tertia causa fuit, recognitio beneficiorum Dei. Unde de oblatis interdum sibi partem reservabant offerentes, ac recognoscebant, quod tam ea quæ offerebant, quam ea quæ sibi servabant, a Dei liberalitate susceperant. — Quarta causa fuit, offerentium sacrificatio, quoniam per sacrificia expiabantur, et a peccatorum contaminationibus emundabantur, faciente hoc Dei virtute et misericordia. — Quinta causa fuit, familiaritas et appropinquatio ad Deum. Oblatio enim munerum et participatio sacræ mensæ, multam præstant fiduciam appropinquandi Deo, et † efficiendi de ejus familia. Commensalitas nempe, tanquam præcipua quædam communio post communionem causarum essendi, quæ sunt Pater et Filius, valde effectiva est familiaritatis. Propter quod quum Deus non posset offerentibus comedendo communicare, mittebat interdum ignem de cœlo, qui quasi vice sua comedebat oblatum. — Sexta causa fuit, adunatio seu unio quædam populi Dei, ut scilicet una domus et una familia fieret ex multis personis. Unam etenim domum, et unam familiam ad litteram maxime facit communio victualium. Sic et unam familiam spiritualem, unamque domum maxime facit communicatio ciborum ac potuum spiritualium, id est consecratorum, in quibus spiritualis refectio potissimum quæritur.

Septima causa fuit, attractio hominum ad Dei cultum. Nihil enim plus aggregat et convenire facit homines ad unum locum sive negotium, quam cibus et potus. Unde et confraternitates statuit Ecclesia, ubi præparatur corporalis refectio: quæ si deesset, nulli aut paucissimi convenirent. Voluit ergo sapientissimus ac misericordissimus Deus, ut in domo sua, id est tabernaculo et altari, esset communicatio cibi corporalis ac potus, quatenus communitas populi sui per hoc illuc attraheretur, et adstrictius moraretur. Voluit quoque talia sibi esse sanctificata, ut populus sumeret ea non tanquam bona propria, sed tanquam Dei dona; nec tanquam communia alimenta, sed veluti quædam sacra, ut Deum agnosceret suum patremfamilias, a quo pasceretur; seque ad sanctorum communionem et participationem videns admissum, servaret se deinceps immaculatum a vitiis. Neque credendum est, sanctos et sapientes patres veteris Testamenti, sub lege, vel ante, absque orationibus, collaudationibus et benedictionibus sacrificia sua Deo altissimo obtulisse. Quis enim credat, cultum Dei orationibus et laudibus unquam caruisse? Nec de his reliquerunt populum secum vescentem prorsus indoctum. Quæ orationes et laudes si ad nos pervenissent, causas et utilitates hujusmodi ritus evidenter nos docuissent. Hæc ex præfato doctore sint introducta, quatenus clarius intelligantur sequentia.

Footnotes

  1. Is. xxix, 13. ↩

Chapter 3 of 52