Skip to the text

Articulus 5

INTRODUCTIO ATQUE SOLUTIO QUÆSTIONUM OCCURRENTIUM CIRCA CAPITULUM ISTUD.

CIRCA præhabita quæritur : Primo, cur inter animalia gressibilia, quadrupedia seu pecora, voluit Deus sibi sacrificia fieri de tribus speciebus dumtaxat, puta de bove, ove et capra. Secundo, cur inter volatilia, de turturibus et columbis tantummodo, de holocaustis loquendo : nam postea fit de passeribus quædam additio. Tertio, cur non etiam de piscibus, saltem aliquibus. Quarto, cur de modo fundendi sanguinem holocaustorum prædictorum tam diversimode loquitur. Quinto, cur loquens de avibus immolaticiis, ait, de turturibus et pullis columbæ, et non de columbis, nec de turturum pullis. Sexto, de modis diversimode occidendi animalia ista. Septimo, cur jussit vesiculam gutturis projici, nec offerri. Octavo, cur super aves immolandas prohibuit ferrum levari.

Ad harum quæstionum primam respondet Guillelmus libro de Fide et legibus : Si quæratur, cur ista tria animalium genera de quadrupedibus sibi offerri elegit Deus, videlicet bovem, ovem et capram, in sexu utroque : respondemus, quod hæc sunt maxime necessaria victui humano atque vestitui, et apud patres maxime abundabant. Ideo voluit Deus communionem et participationem habere cum eis, in his quibus ipsi potissimum utebantur ; et de his, in quibus beneficentia sua fuit largior circa ipsos, voluit sibi ampliorem recognitionem, regratiationem et honorificentiam exhiberi ab ipsis. Manifestum est quoque, quod inter omnia quadrupedia, tria ista sunt mansuetissima, et minori rebellione sustinent mortem : ideoque minori periculo immolantium occiduntur. Præterea, Judæi magis assueti erant interfectioni animalium horum, quoniam eis maxime vescebantur. Animalia ergo hominibus familiaria et esui apta, voluit Deus et sibi familiaria esse in suo obsequio. Amplius, de quadrupedibus ista exstant mundissima, et mundissimis seu simplicissimis pastibus vivunt, eorumque immunditiæ quodammodo mundæ sunt. Rursus, tria ista totum quod sunt, vivunt et habent, necessitati, hoc est victui et vestitui, hominum exhibent. Sola quippe sunt, sine quibus homines vivere nequeunt, et sine ceteris animalibus vivere queunt, quemadmodum sine porco, cane et equo. Si ergo vitæ humanæ necessitas respiciatur, sola ista de animalibus necessaria consistunt hominibus. Quare eo ipso quo Deus voluit sibi ista, non alia, immolari, abstulit nobis occasionem quærendi non necessaria, dum per ea noluit in sacrificiis honorari. Unde et solas fruges, et animalia ista voluit ab initio sibi offerri, ut legitur in Genesi.1 Hæc Guillelmus.

C

Ad eamdem quoque quæstionem Thomas in prima secundæ, quæstione 102, respondet : Deus voluit sibi ista offerri, tum ad excludendum idololatriam, quoniam omnia alia animalia immolabant idololatræ idolis suis, vel eis ad maleficia utebantur.

Porro hæc tria animalia apud Ægyptios, inter quos conversati fuerunt Judæi, abominabilia erant ad occidendum. Unde ea non offerebant in sacrificium diis suis : propter quod in Exodo dicunt Hebræi : Abominationes Ægyptiorum immolabimus Domino Deo nostro. Oves namque colebant, et hircos venerabantur, quia in eorum figura dæmones apparebant. Bobus autem utebantur ad agriculturam, quam inter res sacras habebant. Tum secundo, ad significandum debitum ordinem mentis humanæ in Deum, quia per ea certæ ac magnæ virtutes significantur, ut infra dicetur. Tum tertio, ad præfigurandum Christi mysteria : propter quod ait Glossa : Christus in titulo offertur propter virtutem seu fortitudinem crucis; in agno, propter innocentiam; in ariete, propter principatum; in hirco, propter similitudinem carnis peccati.

Ad secundam quæstionem libro præallegato respondet Guillelmus : Frugibus et præfatis pecoribus superaddidit postmodum Deus turturem et columbam in sacrificio Abrahæ, ut in Genesi scribitur : in quibus præter hoc quod munda et mansueta, atque utilia humanis sunt usibus, etiam castitas conjugalis in columbis, et vidualis in turturibus designatur. Ex quibus etiam ad litteram edocemur, quales esse oporteat, qui in partem sortemque Domini transeunt.2 Si enim hujusmodi mores requirit Deus in brutis sibi offerendis, quanto magis in hominibus ?3 Et si vitia moribus istis contraria repellit in brutis, in quibus reprehensibilia non sunt, quanto magis ea in hominibus detestatur, in quibus culpabilia exstant? At vero ut Alexander et Guillelmus conscribunt : Passer superadditus est in lege in sacrificio pro emundatione leprosi. Manifestum est autem, quod passer sit multum similis columbæ in nidificatione et pastu : nidificat enim in foraminibus domorum, et volat gregatim, intenditque granis sicut columba. Itaque ista tam pauca de pecoribus et avibus elegit sibi in sacrificia Deus, et cetera repulit, quia idololatræ sacrificiis suis ea generaliter exsecrabilia fecerant, aut augures vanitate observationum suarum profanaverant, aut magi veneficiis ac maleficiis suis odibilia fecerant, sicut apparet ex Ægyptiorum multitudine sacrificiorum, quæ erant sexcenta quadraginta septem. Insuper causa quædam sacrificiorum istorum, fuit sustentatio sacerdotum. Insuper, quoniam columbæ et turtures specialiter abundant in terra promissionis, jussit sibi Deus ea magis offerri.

Ad tertiam quæstionem, cur scilicet Deus non jussit sibi de piscibus sacrificium fieri, Alexander super tertium, et Thomas in prima secundæ respondent : Quoniam pisces sunt magis alieni ab hominibus, quam animalia alia, quia morantur et latent in aquis, et inde extracti, protinus moriuntur : unde nec apte poterant vivi in templum perduci, nec de mortuis fiebat oblatio. — Ad quartam Magister in historiis ait, quod ubi translatio nostra habet, Circa crepidinem altaris, Hebræus habeat, et Josephus limbum expressit, id est supereminens forsitan labium. Hinc aliqui dicunt esse incertum, an de superiori, vel de inferiori, an media parte intelligatur quod dicitur, circa altaris crepidinem. Aliqui quoque putant, quod quando hostia erat minus digna, tunc sanguis circa basim fundebatur altaris : quando dignior, tunc circa mediam partem atque parietem : quando dignissima, tunc in supremo circa limbum. Unde de sanguine avium fertur in littera, quod fundebatur circa crepidinem, id est basim seu lacum altaris.

Ad quintam Rabbi Moyses dicit : In turturibus, majores sunt meliores et pinguiores; in columbis vero e converso, minores sunt meliores : ideo turtures et pulli columbarum jubentur offerri, quia præstantiora sunt offerenda. — Ad sextam S. Thomas respondet : Specialis modus occidendi animalia immolanda, determinabatur in lege, ad excludendum alios modos, quibus idololatræ animalia idolis immolabant. Vel etiam, ut Rabbi Moyses protestatur :

Lex elegit genus occisionis, quo animalia minus affligebantur, per quod etiam pietas docebatur, et offerentium crudelitas excludebatur, et deterioratio animalium occisorum devitabatur. — Ad septimam Rabbi Salomon dixit, quod quia in vesicula gutturis cibus congregatur, et aves volant ad capiendum alimentum ex alieno, Dominus vesiculam illam prohibuit sibi offerri, ad designandum quod sacrificium de rapina sibi displiceat. Vel propter immunditiam illius vesiculæ jussit hoc Dominus. Vel quia idololatræ offerebant eamdem. In vesicula quoque potest voluptas, imo et gula signari, quas vitare oportet. — Ad octavam est eadem responsio, quæ ad sextam, et quia idololatræ ferro utebantur in avium mactatione.

Footnotes

  1. Gen. IV, 3, 4. ↩

  2. Exod. vii, 26. ↩

  3. Gen. xv, 9. ↩

Chapter 6 of 52