Skip to the text

Articulus 4

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI PRIMI LIBRI LEVITICI: VOCAVIT AUTEM MOYSEN, ET LOCUTUS EST EI DOMINUS.

LIBER iste, qui tertius est in ordine librorum Moysis, Leviticus appellatur, quia de sacrificiis tractat, quorum oblatio a sacerdotibus, natis ex Levi patriarcha, fiebat. De ipsis quoque sacerdotibus, ceterisque Levitis, plurima continet. Denique, sicut Levi fuit tertius in ordine filiorum Jacob, sic liber iste est tertius in ordine librorum Moysis, juxta prætacta. Et quia in præcedenti libro, videlicet Exodo, de tabernaculi ædificatione et vasis ipsius est actum, nunc recte de ministris tabernaculi et sacrificiis agitur. Præterea, teste Esitio Jerosolymorum episcopo, qui hunc librum satis plene exposuit, imo et Augustino, sicut via per dietas et leucas dividitur, sic historia seu tractatus materia per libros partiales atque capitula recte partitur : quatenus sicut per illam viarum divisionem labor et fastidium itinerantibus minuuntur, ita per istam librorum partitionem animus legentis a labore ac tædio relevetur : imo, sicut viator lætatur de vespere una completa dieta, hospitioque adepto, sic lector seu tractator Scripturæ quodammodo recreatur uno completo libro, aut etiam uno capitulo.

Itaque sanctus Moyses libri hujus exordium præcedenti libro continuans, ait de se ipso, quasi de alio recitans : Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus, per angelum in Dei persona apparentem atque loquentem, et hoc in plena vigilia, et in forma sensibili; de tabernaculo testimonii, quia in tabernaculo illo angelus iste apparuit, et specialiter de propitiatorio seu oraculo, tanquam de loco residentiæ suæ, procedebat et audiebatur vox ejus. Unde in Exodo Dominus ait ad Moysen : Inde, puta de propitiatorio, loquar ad te, quæcumque mandabo filiis Israel. Erat autem propitiatorium, secundum quosdam, aurea mensa super arcam1 levata, et per duos Cherubim in suis extremitatibus sustentata, ita quod tabula illa erat quasi sedes Dei, et arcæ operculum erat velut scabellum Dei, super propitiatorium residentis. Alii dicunt, quod propitiatorium fuit opertorium arcæ, et ei contiguum, ac Dei sedile; pavimentum vero tabernaculi situm ante arcam, fuisse scabellum sedentis. Tabernaculum quoque Dei per Moysen factum, vocatur tabernaculum testimonii:2 quia in eo erant tabulæ testamenti, quæ erant in arca, et quia ibidem Dominus testabatur, loquendo quæ ei placuerunt. Tabulæ etiam testamenti fuerunt ibi, in testimonium quod filii Israel legem a Domino acceperunt. Præfata demum aurea mensa, seu Dei sedile, vocabatur propitiatorium, quia ex loco illo Dominus ostendit se propitiari Israelitis. Dicebatur item oraculum, quia exinde dedit responsa. Divina autem responsa ac verba dicuntur oracula. Hæc omnia super Exodum dicta sunt plenius.

Dicens : Loquere filiis Israel. Nam inter Deum et Israelem Moyses erat mediator atque sequester. Homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino, id est, quicumque de populo Israel immolaverit hostiam Deo, de pecoribus, utpote animalibus gressibilibus ac domesticis. Unde subjungitur, id est, de bobus et de ovibus offerens victimam, hoc est de altero horum, aut certe de capra seu hirco, ut infra habebitur. Hæc enim erant animalia immolaticia, et materiæ oblationum. Si holocaustum fuerit ejus oblatio, id est, holocaustum offerre voluerit : quod scilicet ad divinæ reverentiam majestatis totum comburebatur, dicebaturque holocaustum ab ὅλον, quod est totum, et καυστόν, quod est calor sive incensum, quasi totum incensum; ac de armento, id est de numero seu multitudine boum sumpta; masculum immaculatum offeret, videlicet bovem marem, in quo nulla sit macula reddens animal ineptum ad immolandum, hoc est nulla monstruositas, debilitas, apostema, scabies, similisve defectus. Hinc in Scholastica fertur historia : Non de macula velleris, sed corporis, intelligendum est istud. Denique, quia holocaustum fuit perfectissimum sacrificium, idcirco non femina, sed masculus in holocaustum offerebatur. Perfectiora etenim animalia in tali sacrificio fuerant immolanda, ob reverentiam majestatis divinæ.

Deinde locus oblationis hujus exprimitur. Ad ostium tabernaculi testimonii. Circa hoc recitat Lyra : Dicunt expositores nostri communiter, quod per ostium tabernaculi testimonii, intelligitur ostium atrii sacerdotum, ubi probabantur animalia an apta essent ad immolandum, antequam introducebantur in atrium. Hebræi autem dicunt, quod non probabantur ibi, sed extra atrium totaliter in una exedra ad hoc parata. Idcirco quod dicitur hic, Ad ostium tabernaculi testimonii, exponunt de loco qui erat extra atrium. Et locus ille erat ante ostium tabernaculi, in quo erant arca et propitiatorium. Et hoc magis concordat litteræ, in qua agitur de tabernaculo testimonii, quoniam arca testamenti, in qua continebantur tabulæ, vocatur testimonium. Hæc Lyra.

Circa quæ breviter dico, quod catholici expositores, quos legi, per ostium tabernaculi testimonii non intelligunt ostium atrii sacerdotum, per quod in ipsum atrium a foris intrabatur; sed ostium quod intra atrium erat ante tabernaculum testimonii, in quo exstitit arca: sicque intelligit Origenes. Hinc et Magister in historiis loquitur: Animal primo offerebatur sacerdoti ad ostium atrii, ut videret si idoneum esset ad offerendum. Postea ad ostium tabernaculi offerebatur Domino. Josephus quoque, quem Magister in historiis sequitur diligenter, ita sentire videtur. Insuper dico, quod arca non vocatur proprie testimonium, sed potius tabulæ testamenti quæ erant in ea, ut dictum est. Unde in Exodo Dominus jubet, Pones in arca testificationem quam dabo tibi:3 ubi per testificationem omnes expositores intelligunt tabulas testamenti. Poterat autem esse, sicut et aliqui opinantur, quod animalia munda et immolabilia, primo per inferiores ministros probabantur in exedris seu ædibus templi, in quibus reponebantur usque ad horam sacrificandi. Et postea juxta et extra præfatum ostium atrii, a sacerdotibus quoque diligentius considerabantur.

Sic itaque offeret holocaustum ad placandum sibi Dominum. Secundum expositores, in isto ac sequenti capitulo agitur de sacrificiis, quæ ex mera devotione et sponte offerebantur. Quomodo ergo holocaustum præfatum dicitur immolari ab offerente ad placandum sibi Dominum, quasi fuerit hostia pro peccato? Respondetur, quod directe et primo offerebatur spontanea devotione ad divinæ majestatis honorem. Et inde consequebatur, quod Dominus placabatur taliter offerenti, si offensus fuit ab eo, vel magis quam ante fiebat ei placabilis.

Ponetque manus super caput hostiæ, id est, ipse qui bovem adduxit et obtulit sacerdoti, ut per sacerdotem Domino offeratur, ponet manus suas super animal protinus immolandum a sacerdote. Circa quod scribit quidam, quod offerens fecit hoc, ad denotandum quod renuntiaret juri quod habuit in animali: quod non videtur idonee dictum, quia hoc satis jam ante insinuavit, adducendo animal ad sacerdotem ad ostium atrii, ubi exposuit illud oblationi. Potius ergo videtur, quod manum super hostiam posuit, ut per hoc interiorem suam intentionem et devotionem fortius excitaret et applicaret exteriori sacrificio suo, quatenus acceptabilior fieret Deo sua oblatio. Unde et subditur: et acceptabilis erit, id est placita Deo non in se aut propria virtute, sed ex offerentis devotione, fide et subjectione; atque in expiationem ejus proficiens, id est utilis ad obtinendum offerenti veniam, gratiamque a Domino aut gratiæ incrementum. Quamvis enim directe offerebatur ad divinæ majestatis honorem ex mera devotione, ex consequenti tamen ad expiationem erat proficua.

At vero Rabbi Paulus ait, quod per manuum impositionem super hostiam, notabatur, et offerens testabatur, quod ipse pro suis peccatis dignus esset occisione, et quod loco sui illud animal occideretur; atque ad hoc allegat Thomam in prima secundæ, quæstione 102. Sed quia hæc hostia fuit holocaustum spontaneum, non autem oblatio debita pro peccato, non apparet, quod propter prætactam rationem posuerit offerens super animal manum, nec Thomas hoc dicit. Verum in prima secundæ, quæstione præallegata, causam assignans in generali, cur animalia immolaticia occidebantur: Per occisionem, inquit, animalium, significabatur destructio peccatorum, et quod homines erant digni occisione pro suis peccatis, ac si illa animalia loco eorum occiderentur, ad significandum expiationem peccatorum. Per occisionem etiam animalium, occisio Christi figurabatur. Hæc Thomas. Cujus verba locum habent in hostiis pro peccatis, quantum ad id quod a Rabbi Paulo allegatur.

Immolabitque vitulum coram Domino. Laicus enim obtulit, id est adduxit seu præsentavit animal sacerdoti, et per manus sacerdotis obtulit illud Deo. Sed quum ante sit dictum de bove, cur nunc exprimit vitulum? Respondetur quod bos et vitulus non differunt specie, sicut nec puer et vir. Poterat autem bos immolari, dum erat anniculus, id est anni unius, et etiam supra, ut Josephus ait. Idecirco nunc bos, nunc vitulus dicitur. Et offerent filii Aaron sacerdotes, sanguinem ejus fundentes per altaris circuitum, id est, sacerdotes inferiores ex Aaron nati, sanguinem animalis oblati ad Dei honorem fundent per gyrum altaris, quod alii vocant per basim seu crepidinem altaris holocaustorum. Porro quidam affirmant, quod sacerdotes ponebant aliquid sanguinis in duobus angulis altaris, sibi directe aut transversaliter oppositis. Et quoniam quilibet angulus respexit duo latera in ipso concurrentia seu conjuncta, prætacta linitio sanguinis concernebat totum altaris circuitum. In omnibus vero hostiis generaliter observabatur, quod nec sanguis nec adeps veniebant in usum seu refectionem sacerdotum, neque in offerentium usum; sed sanguis modo præfato fundebatur et adeps comburebatur, prout infra in textu habebitur, et ibi ratio horum tradetur. Quod est ante ostium tabernaculi, quia altare holocaustorum, extra tabernaculum erat in atrio ejus sub dio, ne fumus et odor hostiarum quæ comburebantur in eo, templum aut tabernaculum et exsistentes in eis fuscarent et affligerent.

Detractaque pelle hostiæ: quæ pellis ad sacerdotes pertinuit, ut infra habetur;4 artus, id est membra animalis occisi et excoriati ac immolati, in frusta concident, ut super altare aptius ponerentur ad comburendum. Vel magis, ut tangit Guillelmus Parisiensis libro de Fide et legibus, ad excludendum ritum idololatrarum, a quibus voluit Deus populum suum distingui, quorum nonnulli carnes animalium occisorum integras offerebant. Et subjicient in altari ignem. Infra habetur, quemadmodum octavo die quo Aaron et filii ejus cœperunt suum exercere officium, et hostias obtulerunt, venit ignis de cœlo qui hostias devoravit, et ante illius ignis descensum fecit Moyses terrenum ignem ab altari holocaustorum removeri.5 Atque deinceps ignis ille cœlestis conservatus est in altari per appositionem lignorum, usque ad transmigrationem in Babylonem. Quod ergo nunc dicitur, Subjicient in altari ignem, intelligendum est, quod subjiciebant ligna ad illius perpetui ignis continuationem et nutrimentum, nec alienum licuit apponere ignem: quod filii Aaron transgredientes, cœlitus sunt combusti, ut infra dicetur.6

Nec his repugnat quod sequitur, strue lignorum ante composita. Congeries namque lignorum antea parabatur ad nutriendum ignem prædictum, non autem primo in altari componebatur, ut sic per ignem de novo adductum incenderentur.

Et membra quæ cæsa sunt, desuper ordinantes, id est, frusta carnis immolatæ atque divisæ, super ignem illum ordinate ponentes, caput videlicet et cuncta quæ adhærent jecori, per quæ intelliguntur et alii artus immolandi; intestinis et pedibus lotis aqua. Intestina animalis oblati et pedes ejus, lavabantur a sacerdote antequam comburebantur, propter reverentiam sanctitatis divinæ, quia præ ceteris partibus et artubus carnis immunda sunt, nec cum immunditiis suis erant in Dei holocaustum ponenda. Adolebitque, id est comburet, ea sacerdos super altare quod erat in atrio, in holocaustum et suavem odorem Domino. Odor ille ex carnium illarum incensione erumpens, non erat suavis in se, nec Deo dulciter fragrans sive acceptus, quantum ad suam essentiam aut virtutem, seu ex parte operis operati, utpote rei oblatæ secundum se, sed ex fide, devotione et obedientia offerentis, et propter rem significatam potissimum, in quantum Christum et ejus figuravit mysteria. Unde dici solet, quod sacrificia illa, meritoria et justificantia erant ex parte operis operantis, videlicet fidei et piæ affectionis et obeditionis, non ex parte operis operati. Hucusque determinatum est de holocausto facto ex majoribus animalibus, utpote bobus.

Consequenter agitur de holocaustis quæ fiebant ex animalibus minoribus, scilicet capris aut ovibus. Quod si de pecoribus oblatio est, id est de ovibus sive de capris holocaustum, agnum anniculum et absque macula offeret, id est, ad offerendum sacrificium tale, sumendus est agnus unius anni, vel infra, non supra, nec ante octavum diem. Et idem de capra aut hirco dicendum. Et pecora ista dicuntur immaculata, eodem modo sicut de bobus jam dictum est. Quæritur, quomodo capra poterat in holocaustum offerri, quum dictum sit, quod nullum animal sexus feminei poterat offerri in holocaustum, quoniam holocaustum erat perfectissimum sacrificium, femina vero est animal imperfectum. Ad hoc dicendum videtur, quod capra dicit hic naturam, non sexum, atque ad sexum masculinum nunc retorquetur. Præterea Lyra dicit hanc litteram vitio scriptorum aut alio modo falsificatam, quia in holocaustis interdum offerebantur magni arietes; sed hoc dictum illius, est contra communem expositorum catholicorum doctrinam. Josephus quoque et auctor Scholasticæ historiæ dicunt, quod loquendo de hujuscemodi holocausto, de quo agitur in hoc loco, oportebat quod essent anni unius vel citra, pecora de quibus fiebat. Quod si arietes legantur in tale holocaustum oblati, per arietem intelligitur agnus. Unde Magister in historiis ait: Agnus quandoque aries appellatur.

Immolabitque ad latus altaris, id est, sacerdos oblaturus hujusmodi holocaustum, stabit in atrio juxta latus altaris holocaustorum, quod respicit ad aquilonem, coram Domino, id est, in aquilonari parte altaris stabit et offeret: et hoc forsitan ad distinguendum sacerdotes Dei a sacerdotibus idololatris, qui in orientali parte stabant dum offerebant, vel in parte australi. Sanguinem vero illius, videlicet pecoris sic occisi et immolati, fundent super altare filii Aaron, utpote sacerdotes, per circuitum. Non ait absolute, Super altare, sed addit, Per circuitum: et ita horum sensus verborum, est idem cum sensu verborum, quibus jam dictum est de sanguine bovis oblati, Offerent filii Aaron sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum. Fundebant ergo sanguinem ovis aut capræ super altare per circuitum, id est, extremitates quasdam altaris inde tingebant, ad insinuandum quod ad ejus honorem facta esset animalis occisio atque oblatio, cui ipsum altare fuerat dedicatum; vel quia sacerdotes idololatræ aliter faciebant, sanguinem oblatorum in usum suum vertentes, sive ad maleficia expendentes, ut tangunt Guillelmus et Alexander de Hales. Dividentque membra et omnia quæ adhærent jecori, et imponent super ligna, quibus subjiciendus est ignis. Intestina vero et pedes lavabunt aqua; et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino. Istud totum est exponendum, sicut de holocausto facto ex bove expositum est.

Consequenter fit mentio de holocausto quod fiebat ex avibus. Sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbæ, id est, si quis obtulerit Deo holocaustum de avibus, puta de turturibus aut columbis, de quibus dumtaxat ex volucribus fiebat Deo oblatio: offeret eam sacerdos ad altare, id est, avem seu hostiam talem ab offerente laico sumptam, sacerdos pro illo immolabit juxta altare holocaustorum eodem loco, in quo et holocausta de pecoribus offeruntur, ut dictum est; et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris, quod ex tali retorsione avis incurrit, loco, decurrere faciet sanguinem avis oblatæ, super crepidinem altaris, id est super basim seu locum vel circuitum ejus. Vesiculam vero gutturis et plumas projiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent, id est in locum secretum seorsum, in quo cineres hostiarum combustarum seu lignorum ponuntur. Confringetque ascellas ejus, id est, alas avis oblatæ franget sacerdos, et non secabit, neque ferro dividet eam. Hinc aliqui dicunt, quod sola manu collum volucris fregit, et proprio ungue cutem colli confracti rupit, quod fuit locum vulneris rumpere ; nec licuit aliquid horum facere ferro, aut cultrum super hostiam istam levare. Et adolebit, id est, carnem avis oblatæ comburet, super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est sacrificium istud, et oblatio suavissimi odoris Domino, id est valde accepta Deo, juxta sensum præhabitum.

Footnotes

  1. Exod. xxv, 22. ↩

  2. Exod. xl, 2. ↩

  3. Exod.xxv, 16. ↩

  4. Lev. vii, 8. ↩

  5. Lev. ix, 24. ↩

  6. Lev. x, 1, 2. ↩

Chapter 5 of 52