Skip to the text

Articulus 3

DE MULTIPLICI DISTINCTIONE SACRIFICIORUM LEGALIUM.

PRÆTEREA, ut clarius intelligantur, quæ sparsim in libro isto de sacrificiis veteris Testamenti scribuntur, oportet scire, quod multiplicia erant sacrificia legis, quorum distinctio a diversis varie assignatur. Thomas equidem in prima secundæ, quæstione 102, testatur: Triplex erat sacrificiorum genus. Quoddam quod totum comburebatur, dicebaturque holocaustum quasi totum incensum. Hujusmodi enim sacrificium offerebatur Deo specialiter ad reverentiam majestatis ipsius, et ob amorem bonitatis ejus: per quod significabatur status evangelicæ legis in adimpletione consiliorum: ideo totum comburebatur, ut sicut totum animal resolutum in vaporem, sursum ascendit, sic totus homo et omnia quæ sunt ejus, Deo subjecta sint et ei offerantur. Aliud erat sacrificium pro peccato, quod offerebatur Deo pro remissione peccati: per quod significabatur status pœnitentium in satisfactione pro culpis. Quod sacrificium dividebatur in duas partes: nam una pars ejus comburebatur, alia vero cedebat in usum sacerdotum, ad designandum quod expiatio seu remissio peccatorum, a Deo fit per ministerium sacerdotum, nisi quando offerebatur sacrificium pro peccato totius populi, vel specialiter pro peccato sacerdotis: quia tunc totum comburebatur. Non enim debuit in usum eorum venire, quod pro eis specialiter aut generaliter offerebatur: quia si veniret, tantumdem esset ac si non offerretur pro eis. Tertium fuit sacrificium, quod pro beneficio accepto vel accipiendo offerebatur, quod dicebatur hostia pacifica, vel gratiarum actionis, sive ex voto. Et per significationem convenit statui proficientium in adimpletione mandatorum. Dividebatur quoque in tres partes: nam una pars incendebatur ad Dei honorem, alia pars cedebat in usum sacerdotum, tertia in usum offerentium, ad designandum quod salus hominis procedit a Deo per directionem ministrorum Dei, qui cooperantur hominibus ad salutem.

Hæc S. Thomæ distinctio de sacrificiis, dari videtur penes respectum ad finem, hoc est juxta distinctionem causæ, propter quam sacrificium offerebatur. Unde et tertium sacrificii genus dividi potest in duo, ita quod unum erat pro beneficio jam concesso, et gratiarum actio pro eodem; aliud pro beneficio impetrando, seu adipiscenda salute. Hinc idem sanctus Doctor præallegata quæstione ordinem dignitatis sacrificiorum assignans: Inter omnia, inquit, sacrificia holocaustum fuit perfectissimum atque præcipuum, quoniam totum comburebatur ad Dei honorem, et nihil comedebatur ex eo. Porro secundum locum in sanctitate tenebat hostia pro peccato, quæ comedebatur solum in atrio a sacerdotibus, et ipso sacrificii die. Tertium gradum tenebant hostiæ pacificæ pro gratiarum actione, quæ comedebantur ipso die, sed ubique in Jerusalem. Quartum locum tenebant hostiæ pacificæ ex voto, quarum carnes poterant comedi die sequenti. Estque ratio ordinis hujus, quia primo et maxime obligatur homo Deo propter bonitatem et majestatem ipsius; secundo, propter offensam in ipsum commissam; tertio, propter beneficia ejus suscepta; quarto, propter beneficia ejus sperata. Hæc Thomas.

Denique huic sacrificiorum divisioni satis concordat, quod Guillelmus Parisiensis, libro de Fide et legibus, dividit sacrificium in holocaustum, in oblationem pro peccato, in hostiam pacificam, et in hostiam salutarem. Magister autem in historiis scribit: Triplex erat distinctio eorum quæ rite offerebantur. Aut enim erat oblatio de animalibus: et sacrificium dicebatur, nec ante octavum diem a nativitate sua poterant immolari; aut fuit de sicca materia, ut de simila, pane, thure: et proprie dicebatur oblatio; aut de liquidis: quæ proprie dicebatur libamen sive libatio. Verumtamen Scriptura aliquando utitur istis nominibus indifferenter. Hæc autem sacrificiorum distinctio sumitur penes causam materialem. Unde et quidam sic dicunt: Quidquid offerebatur, aut animatum erat, aut inanimatum. Si animatum, aut erat avis, aut bestia: si avis, aut fuit columba, aut turtur; si bestia, aut erat bos, aut ovis, aut capra. Si inanimatum, aut liquidum fuit, aut aridum: si liquidum, aut erat vinum, aut oleum; si aridum, aut erat thus, aut simila, aut sal, aut panis, aut granum, aut fructus.

Insuper juxta hanc causam materialem sumitur distinctio Isidori, asserentis: Quatuor oblationum genera describuntur: Primum est vitulus de armento, secundum agnus aut ovis, tertium columba aut turtur, quartum similago conspersa aut azyma oleo uncta, elibanoque cocta. At vero B Origenes in homilia dividit sacrificia penes causam efficientem, hoc est ex parte offerentium. Interdum namque offerebantur a sacerdotibus, interdum a principe, quandoque a pontifice, aliquando a privata persona, nonnunquam a populo, communitate, seu multitudine.

Postremo quidam distinguunt hoc modo: Aliud fuit sacrificium quod continue seu assidue offerebatur, et juge sacrificium vocabatur; aliud, quod interpolatis vicibus immolabatur; aliud, quod offerebatur ex mera seu intima devotione; aliud, pro beneficii impetratione; aliud, pro remissione peccati. Ex his magna ex parte patebit dicendorum intelligentia.

Chapter 4 of 52