Skip to the text

Articulus 44

ELUCIDATIO HUJUS OCTAVI CAPITULI : AC PRIMUM DE DOMINATIONIBUS, PRIMO SECUNDÆ HIERARCHIÆ CHORO.

POST descriptionem et declarationem proprietatum, virium et actionum supremæ hierarchiæ angelicæ, aggreditur Theologus tractare de media hierarchia, et tribus ordinibus qui continentur in ea, ex quibus constituitur ipsa tanquam ex partibus quasi integralibus, sed vere potestativis, ut supra ostensum est.

Transeundum autem nunc nobis, id est, procedere jam debemus, in mediam cœlestium intellectuum dispositionem, id est ad mediam hierarchiam supernorum spirituum, ut tractemus de illa. Estque processus iste spiritualis, non localis, sicut in Psalmo : Ibunt de virtute in virtutem. Porro, secundum Philosophum, tertio de Anima, in hoc differunt intellectus et sensus, quod intellectus post speculationem sublimiorum et difficiliorum veritatum, fortior est ad intelligendum minora; sensus vero, post sensationem excellentiorum sensibilium, ad sensationem debiliorum impotentior reperitur. Sic ergo nunc, contemplata hierarchia suprema, facilius poterunt capi quæ de media ac infima jam dicentur. Dominationes illas supermundanis oculis, quantum possibile, explorantibus, id est oculis nostris intellectualibus, fide et gratia supernaturaliter illustratis, « explorantibus », id est, sollicite perscrutantibus et considerantibus, « Dominationes illas », id est mentes illas sublimes exsistentes de choro ac ordine Dominationum, et vere speculativa potentia Potestatum et Virtutum, id est, vi nostra intellectiva, quæ suo acumine et vigore, præsertim adjutorio gratiæ Dei, contemplativa est supercœlestium spirituum exsistentium de aliis duobus mediæ hierarchiæ ordinibus, qui sunt Virtutes et Potestates, hac, inquam, potentia speculativa illorum, explorante et scrutante proprietates et operationes, vires et coordinationes ipsorum.1

Etenim unaquæque super nos essentiarum cognominatio, id est nomen cujuslibet ordinis « essentiarum », id est angelicorum spirituum, exsistentium « super nos » et præsidentium nobis immediate aut mediate, Dei imitatorias earum significat deiformes proprietates, id est, designat proprietates eorum deiformes, per quas Deo assimilantur : ideo quasi expositorie additur, « imitatorias Dei », id est imitativas bonitatis et liberalitatis divinæ et gubernationis ipsius. De quibus proprietatibus subditur :

Igitur sanctarum Dominationum manifestativam nominationem, æstimo declarare, id est, puto, imo et firmiter sentio, quod nominatio « Dominationum sanctarum », id est spirituum exsistentium de ordine illo supremo in hierarchia secunda, manifestativa, id est significativa proprietatum chori illius, significet ac nobis declaret, absolutam quamdam et omni pedestri minoratione liberam anagogen, id est vim superductivam et elevativam ad summum omnium Dominatorem, « absolutam », id est immunem, « et liberam » ab « omni minoratione pedestri », id est subjectione servili ac vili;2 nullaque tyrannicarum dissimilitudinum ullo modo universaliter eam inclinatam : hoc est, æstimo « eam » nullo modo, « universaliter » et incontracte loquendo, « inclinatam », id est depressam vel subtractam ab ulla « dissimilitudinum tyrannicarum », id est præsidentiarum abusivarum, quæ impie abutuntur potestate eis concessa, quarum nulla afficit aut incurvat ordinem Dominationum.

Quam etiam anagogen æstimo esse dominationem liberaliter severam, id est large maturam, a sua constantia et æquitate inflexibilem, propria commoda propriumve honorem nunquam quærentem, imo bona sibi desuper impertita largiflue communicantem inferioribus, omni minutivæ servituti superpositam, id est eminentem et altiorem, quia non subest alicui servituti deroganti veræ et salubri libertati. Est etenim servitus duplex. Una ordinata et salutaris, qua quis servit ac subditur alteri ad sui ipsius salutem atque profectum, sicut boni subditi suo prælato, et creatura Creatori. Sic quoque chori inferiores serviunt et obediunt ordini superiori. Nam et servitus ista et dominatio bona, relationem habent ad invicem, et in innocentiæ statu fuissent. Huic servituti concordat libertas a jugo peccati. Alia est servitus solum ordinata ad honorem seu commodum ejus cui servitur : quæ servitus ex peccato secuta est et pœna peccati originalis, nec locum habet in patria. Non indigentem subjectionis omnis , id est nulla subjectione aliorum sub se indigentem. Quamvis enim multorum agmina angelorum subjecta sint ei, hoc tamen non est ideo quod Dominationum istarum celsitudo indigeat illis, sicut in sæculo isto domini communiter et frequenter indigent subjectione ac servitute ministrorum suorum. Et remotam ab universa dissimilitudine, id est longe factam ab omni inordinata dominandi libidine et abusiva præeminentia. Vel hoc dicitur, quia ordo Dominationum ad exteriora agenda seu prosequenda non mittitur: propter quod Deo similior perhibetur. Non tamen ei in cunctis est similis : imo infinite est ipso inferior, atque ab ejus omnimoda incommutabilitate ac independentia occumbit ac deficit in immensum.

Kyriarchiæ incessanter appetentem.3 Κύριος interpretatur dominus, ἀρχός vero, princeps. Hinc kyriarchia vocatur principale dominium, seu principatus dominicus aut divinus. Itaque ordo Dominationum est appetens indesinenter « kyriarchiæ », ponendo genitivum pro accusativo, id est principatum divinum. Non quod velit esse Altissimo similis, eo modo quo dixit ambitiosissimus ille primus apostata :4 Similis ero Altissimo. Ille enim voluit ceteris præsidere ac dominari secundum propriam voluntatem et ad sui ipsius honorem, non secundum legem desuper institutam ac divinæ voluntatis decretum. Dominationes autem cupiunt principatum ac præsidentiam Dei ordinate in omnibus sequi, dominando sicut divinitus constitutum est, ad Creatoris honorem ac inferiorum utilitatem. Sic namque et Apostolus monet : Imitatores Dei estote ;5 et rursus, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.6 Hinc explanando subjungitur :

Et ad illius ipsius naturaliter subsistentis virtutis similitudinem, quantum possibile, et se ipsam et quæ post ipsam sunt, optime et speciose conformantem.7 Hoc est : Nominatio illa Dominationum designat vim præfatam reductivam, « conformantem optime », id est valde bene, « et speciose », id est decenter ac ordinate, « et se ipsam », id est proprium subjectum, « et quæ post ipsam sunt », id est ordines inferiores, « ad similitudinem », id est ordinatam et congruam assimilationem, « virtutis illius ipsius », id est divinæ et increatæ potestatis, « naturaliter subsistentis », id est essentialiter, non dependenter aut participative exsistentis, et propria auctoritate dominantis : cui ordo

A Dominationum vult et satagit conformare se et sequentes se, « quantum possibile » est, non transgrediendo limites sibi præfixos. Quod etiam dominatores principes, et prælati ecclesiasticæ hierarchiæ, pro posse facere debent. Propter quod non facientibus ita, dicitur a Sapiente : Audite, reges et judices finium terræ : quoniam quum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, neque custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis; horrende et cito apparebit vobis.8

Ad nullum vane videntium, sed ad proprie "ON universale conversam : hoc est, nomen illud significat vim Dominationum esse « conversam » et reductam « ad nullum videntium vane », id est ad nullum spiritum creatum appetentem quidquam inaniter, qualis fuit impiissimus Lucifer et qui adhæserunt eidem, qui quæsierunt se ipsos, non Dei honorem ;9 « sed ad "ON universale », id est ad eum qui vere et proprie est id quod est, quia ipse solus est ipsum esse universaliter et infinite perfectum, universale per causalitatem ac omnis perfectionis inclusionem, non per informationem aut prædicationem. Converterunt enim se ad suum Creatorem, qui ait ad Moysen : Ego sum qui sum; hæc dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos.10 "Ων quippe, ut Scotus affirmat, interpretatur « qui est », vel « exsistens ». Atque ut addit Hugo, ὥν apud Græcos dum scribitur per « o » breve, est neutrale, et interpretatur « quod est »; quum vero scribitur per « o » longum, est masculinum, et significat « qui est ». Hinc Lincolniensis transtulit : Ad principaliter ens.

Et kyriarchicæ semper deiformitatis in participatione, secundum quod possibile est ipsi, factam :11 hoc est, nomen Dominationis designat ipsam ab exordio suæ conversionis ad Deum esse « factam », id est constitutam, « in participatione deiformitatis kyriarchicæ », id est conformitatis divinæ subjectorum dominativæ, ita quod ad exemplar et formam atque ad imitationem summi et increati dominii, dominatur subjectis sibi agminibus. Unde ait Gregorius : Dominari, est subjectos quosque possidere ; ea ergo angelorum agmina, quæ mira potentia præeminent, pro eo quod eis cetera ad obediendum subjecta sunt, Dominationes vocantur. Et Bernardus libro de Consideratione : Putemus Dominationes adeo cunctis supereminere ordinibus eas sequentibus, ut respectu ipsorum, ceteri videantur omnes administratorii spiritus, et ad ipsos tanquam ad dominos referri regimina Principatuum, tutamina Potestatum, operationes Virtutum, revelationes Archangelorum, curam et providentiam Angelorum. Hinc Thomas in prima parte : Dominorum, inquit, non est nisi præcipere, non autem jussa per se exsequi : ideo nomen Dominationum, importat universale quoddam jussionis principium.

Footnotes

  1. *et vere potentia speculamina* ↩

  2. * Superio-rem subjectione omni ↩

  3. *Et domi- nationis ↩

  4. Is. xiv, 14. ↩

  5. Ephes. v, 1. ↩

  6. 1 Cor. iv, 16; xi, 1. ↩

  7. * eam ↩

  8. Sap. vi, 2, 5, 6. ↩

  9. Apoc. xii, 7. ↩

  10. Exod. iii, 14. ↩

  11. dominicæ ↩

Chapter 56 of 142