Articulus 46
DE POTESTATIBUS, TERTIO MEDIÆ HIERARCHIÆ CHORO.
SEQUITUR de expositione nominis infimi ordinis hierarchiæ secundæ.
Ipsam autem, supple nominationem, sanctarum Potestatum, id est mentium supernarum infimi chori in hierarchia secunda, æstimo designare æquipotentem divinarum Dominationum et Virtutum, bene ornatam et inconfusam circa divinas susceptiones ordinationem: hoc est, aptam dispositionem « æquipotentem », id est æqualis potentiæ cum choris superioribus suæ hierarchiæ, videlicet cum potentia sanctarum « Dominationum et Virtutum, bene ornatam », id est pulchre decoratam, et in nullo confusam « circa divinas susceptiones », id est ad accipiendum influxiones, illuminationes et commissiones a Deo profluentes fontaliter, utpote immediate aut mediate. Dicitur autem ordo Potestatum æquipotens cum Virtutibus ac Dominationibus, non simpliciter, sed in genere, quantum ad hoc quod conveniunt in quadam proprietate, per quam ad eamdem pertinent hierarchiam, ut dictum est supra in expositione primæ hierarchiæ, præcedenti capitulo.1 Constat enim quod ordo Dominationum, absolute loquendo, sit altioris dignitatis ac majoris potentiæ, quam ordo Virtutum, præsertim quam ordo Potestatum. Quid autem sit illud commune in quo sunt æquipotentes, inductum est.
Et ordinatum supermundanæ et intellectualis potestatis, non tyrannice in ea quæ inferiora sunt, potestativis virtutibus præcipitatæ. Id est: Nominatio Potestatum designat « ordinatum », id est ordinationem activam quam in choris inferioribus faciunt, ordinationem, inquam, suæ « potestatis intellectualis ac supermundanæ », id est cœlestis et supernaturalis suæ potentiæ, per quam causant ordinationem istam in regimine hierarchiali in choris sequentibus. Ordinationem vero specificam et collocationem in suis ordinibus ab exordio sæculi habent immediate a Deo. Potestatis dico, « non præcipitatæ tyrannice in ea quæ inferiora sunt », id est, non præcipitantis se ipsam in subditos aliqua abusione aut tyrannica crudelitate aut violentia, « virtutibus potestativis », id est per vires eis collatas. Sed potenter in divina post bene ordinatas reductæ: hoc est, potestatis intellectualis « reductæ potenter in divina », id est conversæ ad Deum et ad actus divinos, « post bene ordinatas », id est post virtutes angelicas et supernas quæ ante et super eam sunt, et rite ad sua superiora, præsertim ad Deum, reductæ sunt. Nam et ipsa per superiores quoque reducta est, et inferiores reducit. Ideo subditur: et quæ post eam deiformiter reducentis, id est, convertentis ad similitudinem Dei ea « quæ post eam » sunt, id est angelos inferiores, et ad potentificam exusiarchiam, id est potestatem divinam summam et principalem, omnis secundariæ potestatis radicem et causam, quantum fas, id est condecens, est assimilare, id est conformare illa inferiora potestati divinæ.2 Et eam, ut possibile, angelis revelantis, hoc est, potestatis « revelantis eam », id est potestatem divinam et æternam, « angelis » ordinum inferiorum usque ad angelos infimi ordinis, ordinato processu: hinc additur, in bene ornatis per ipsam ordinibus, id est in choris inferioribus qui bene ornantur per Potestates, quantum ad ea quæ illis revelantur ac exsequenda insinuantur per Potestates præfatas immediate vel mediate, potestativa virtute, id est vi illa potenti hierarchica, per quam Potestates agunt et influunt in angelos inferiores.345
Et certe hæc omnia sunt sane et caute intelligenda. Certum est enim, quod universi ordines angelorum cernunt immediate in Deo omnipotentiam et increatam virtutem ipsius, nec Potestates illam revelant inferioribus angelis directe et primo ac immediate in se ipsa. Sed ostensione et obedientia, seu exemplo operis sui, et per manifestationem divinorum operum ac rationum eorumdem, pandunt illis omnipotentiam Creatoris: et quantum ad hoc, reducunt et convertunt illos ad illum, ad quem utique a principio creationis mox inavertibiliter et beatifice sunt conversi, reducti, ac toto posse indesinenter intenti.
Footnotes
Chapter 58 of 142